|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit ex
caritate diligenda. Quatuor enim tantum sunt diligenda ex caritate,
ut in 3, dist. 27, qu. unica, art. 5, dicetur: scilicet,
Deus, proximus, anima, corpus. Sed caritas nullum horum est.
Ergo et cetera.
2. Item, nulla res denominat seipsam, quia albedo non dicitur
alba. Sed dilectum denominatur a dilectione. Ergo dilectio non
diligitur, nec caritas caritate amatur.
3. Praeterea, sicut se habet sensus ad sentire, ita se habet
affectus ad diligere. Sed sensus proprius non sentit se sentire.
Ergo nec affectus diligit suam dilectionem. Caritas autem est in
affectu. Ergo caritas ex caritate non diligitur.
4. Praeterea, omne quod diligitur, aliqua dilectione diligitur.
Si igitur actus caritatis amatur, oportet quod aliquo alio actu
ametur, et ille eadem ratione erit diligendus. Ergo hoc modo ducitur
in infinitum, quod non est ponendum. Ergo videtur quod caritas non
sit ex caritate diligenda.
1. Contra est quod habetur in littera ex verbis Augustini: qui
proximum diligit, consequens est ut ipsam praecipue dilectionem
diligat. Sed proximus diligendus est ex caritate. Ergo et caritas.
2. Item, proximus non est diligendus ex caritate, nisi inquantum
habet imaginem Dei. Sed expressius repraesentat Deum caritas, quam
imago naturalis quae est in anima. Ergo videtur quod ipsa sit magis ex
caritate diligenda.
Respondeo dicendum, quod aliquid est diligibile dupliciter: vel sicut
ratio dilectionis, vel sicut objectum, sicut etiam color videtur ut
objectum, et lumen ut ratio per quam color est visibilis in actu.
Sicut autem eodem actu videtur color et lux, ita etiam eodem actu
diligitur quod amatur ut objectum et ut ratio objecti. Sciendum est
igitur quod caritas potest tripliciter sumi; vel pro caritate
increata, quae spiritus sanctus est; vel pro caritate habituali; vel
pro actu caritatis. Quodlibet autem istorum est ratio diligendi, et
potest esse objectum dilectionis; sicut proximum diligimus inquantum in
ipso Deus inhabitat, et habitum caritatis habet, et actum exercet;
et sic diliguntur ut ratio diligibilis. Si autem considerentur in se,
sic adhuc diliguntur ut objectum dilectionis. Sic autem non diligitur
caritatis habitus vel actus dilectione amicitiae vel benevolentiae quae
inanimatorum esse non potest, ut philosophus dicit, sed dilectione
cujusdam complacentiae, secundum quod diligere dicimur illud quod
approbamus, et quod esse volumus.
Ad primum ergo dicendum, quod caritas est quodammodo medium inter
Deum et proximum: quia est similitudo Dei, et etiam est ratio
diligendi ipsum proximum; et ideo consequitur ad dilectionem
utriusque.
Ad secundum dicendum, quod denominatio proprie est secundum
habitudinem accidentis ad subjectum: sic autem dilectum non denominatur
a dilectione, sed magis sicut objectum; et ideo ratio non procedit.
Ad tertium dicendum, quod in potentiis materialibus hoc contingit quod
potentia non reflectitur super suum actum, propter hoc quod determinata
est secundum compilationem organi. Visus enim particularis non potest
cognoscere nisi illud cujus species spiritualiter in pupilla potest
recipi; et ideo visus non potest comprehendere suum actum. Si autem
hoc esset necessarium in omnibus, quod actus cujuslibet potentiae non
cognosceretur a propria potentia, sed a superiore, tunc oporteret quod
vel in potentiis animae iretur in infinitum, vel remaneret aliquis
actus animae imperceptibilis. Et ideo dicendum, quod potentiae
immateriales reflectuntur super sua objecta; quia intellectus
intelligit se intelligere, et similiter voluntas vult se velle et
diligere. Cujus ratio est, quia actus potentiae immaterialis non
excluditur a ratione objecti. Objectum enim voluntatis est bonum; et
sub hac ratione diligit voluntas omne quod diligit; et ideo potest
diligere actum suum inquantum est bonus; et similiter est ex parte
intellectus; et propter hoc Lib. de Caus., prop. 15, dicitur
quod cujuscumque actio redit in essentiam agentis per quamdam
reflexionem, oportet essentiam ejus ad seipsam redire, idest in se
subsistentem esse, non super aliud delatam, idest non dependentem a
materia.
Ad quartum dicendum, quod actus dilectionis, secundum quod tendit in
alterum, constat quod differt numero ab actu dilectionis qui in alio
diligitur, sive diligatur ut objectum, sive ut ratio diligendi. Sed
quia etiam animam suam potest aliquis ex caritate diligere, potest
etiam ex caritate actum suae caritatis diligere. Et tunc distinguendum
est. Quia vel dilectio fertur in actum dilectionis proprium, sicut in
rationem dilectionis tantum; et sic constat quod eodem actu numero
diligitur diligens et actus ejus; et sic idem actus diligitur per actum
qui est ipse. Vel diligitur ut objectum dilectionis, et sic est alius
actus dilectionis numero qui diligitur et quo diligitur; sicut patet
planius in actu intellectus. Cum enim actus distinguantur per
objecta, oportet dicere diversos actus qui terminantur ad objecta
diversa. Unde sicut sunt diversi actus quibus intellectus intelligit
equum et hominem, ita sunt diversi actus in numero, quo intelligit
equum et quo intelligit actum illius sub ratione actus. Nec est
inconveniens quod in actibus animae eatur in infinitum in potentia,
dummodo actus non sint infiniti in actu. Unde etiam Avicenna concedit
non esse impossibile quin relationes consequentes actum animae,
multiplicentur in infinitum.
|
|