|
Consequens est ut ipsam praecipue dilectionem diligat. Hoc
intelligitur et de dilectione creata et increata. Qui enim diligit
aliquem, vult se diligere illum; et ita actum dilectionis suae
diligit; et in ipso diligitur ipsa dilectio increata; sicut exemplar
in exemplato, quia nihil est bonum vel diligibile, nisi secundum quod
est in eo similitudo boni increati. Magis enim novit dilectionem qua
diligit, quam fratrem quem diligit. Totum quod sequitur de
certitudine dilectionis, sive de habitu creato intelligatur sive de
dilectione increata, exponitur secundum quod aliquid dicitur certum ex
se, et non ex parte cognoscentis. Sed actus dilectionis etiam ex
parte cognoscentis notus est. Sed utrum ex tali habitu procedat,
incertum est. Et quo nisi Deo plenus est qui plenus est dilectione?
Hoc ideo dicitur, quia cum dono caritatis etiam ipse spiritus sanctus
datur, secundum quod novo modo inhabitare dicitur creaturam per novam
similitudinem sui ipsius in ea. Qui diligit fratrem, in lumine
manet. Lumen comparatur caritati, non quantum ad virtutem
manifestationis, quia sic magis ad dona pertinet intellectus, sed
quantum ad virtutem actionis: sicut enim lumen est forma universaliter
motiva in tota natura, eo quod est qualitas primi alterantis; ita
caritas movet et informat omnia dona, inquantum est similitudo primi
doni, quod est spiritus sanctus. Ista contextio satis aperte
declarat, eamdem ipsam fraternam dilectionem non solum ex Deo, sed
etiam Deum esse, tanta auctoritate praedicari. Hoc enim quod
dicitur: nam fraterna dilectio est qua diligimus invicem, interponitur
per parenthesim. Dicitur autem fraterna dilectio Deus esse,
praedicatione causali, per modum quo Dionysius dicit, quod esse
divinum est esse omnium, quia ab eo omne esse traducitur et
exemplatur. Non dicturi sumus, caritatem non propterea esse dictam
Deum, quia ipsa caritas sit nulla substantia quae Dei digna sit
nomine, sed quod donum sit Dei. In hoc differt caritas ab aliis
virtutibus, secundum intentionem Magistri et Augustini, quia aliae
virtutes, quae in se aliquid imperfectionis important in habente, ut
fides, patientia et hujusmodi, ita sunt a Deo quod in Deo non sunt
per essentiam. Caritas autem, quae nihil imperfectionis habet, etiam
de Deo essentialiter praedicatur, et ab eo in nobis est. Nec tamen
sequitur quod illa caritas quae forma mentis nostrae est, sit illa
eadem numero quae essentialiter de Deo dicitur, sicut etiam esse
dicitur de Deo proprie, nec tamen illud esse est idem numero cum
nostro esse. Nullum enim est isto dono Dei excellentius. Videtur
hoc esse falsum: quia sapientia ponitur excellentissimum donorum. Ad
quod dicendum, quod secundum quod dona condividuntur virtutibus
sapientia dignissimum donorum dicitur: et hanc dignitatem habet a
caritate, cui semper conjungitur, secundum quam divinam veritatem
saporat. Si autem donum universaliter sumatur pro omni eo quod ex Dei
munere possidemus, sic caritas simpliciter potissima est, quae nos
fini conjungit.
|
|