|
Hic quaeritur, si caritas spiritus sanctus est, cum ipsa augeatur et
minuatur in homine, utrum concedendum sit quod spiritus sanctus
augeatur vel minuatur in homine. In parte ista Magister objicit
contra praedeterminata, et dividitur in partes duas: in prima objicit
per rationem; in secunda per auctoritates, ibi: supra dictum est,
quod spiritus sanctus caritas est patris et filii. Prima in tres:
primo ponit objectionem; secundo responsionem, ibi: his itaque
respondemus dicentes, quod spiritus sanctus, sive caritas, penitus
immutabilis est; tertio responsionis confirmationem, ibi: ut autem
certius fiat quod diximus, auctoritate confirmamus. Objectio autem
est duplex, ut patet in littera, et similiter solutio. Supra dictum
est, quod spiritus sanctus caritas est patris et filii. Hic objicit
per auctoritates, et dividitur in tres partes, secundum tria, quae
contra Magistrum ex auctoritatibus eliciuntur. Primum est quod alia
est dilectio qua nos diligimus Deum, et Deus diligit nos. Dilectio
autem qua Deus diligit nos, est spiritus sanctus. Ergo dilectio qua
nos diligimus Deum, est aliud quam spiritus sanctus. Secundum est,
quod dicitur caritas esse ex Deo, sicut et fides. Sed fides est ex
Deo, ita quod non est Deus. Ergo et caritas; et hoc ponit ibi:
sed aliud est, inquiunt, quod magis urget. Tertium est quod caritas
dicitur affectio vel motus mentis. Sed spiritus sanctus non est
hujusmodi. Ergo etc., et hoc ponit ibi: alias quoque inducunt
rationes ad idem ostendendum. Quaelibet harum partium dividitur in
objectionem et solutionem. Ad intelligentiam hujus partis quinque
quaeruntur: 1 utrum caritas augeatur; 2 de modo augmenti; 3 utrum
quolibet actu augeatur; 4 utrum sit aliquis terminus augmenti; 5
utrum diminuatur.
|
|