|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod caritas non augeatur.
Nihil enim augetur nisi quantum. Sed nullum simplex est quantum,
quia omne quantum est divisibile. Caritas autem est simplex habitus,
et ita non est quantum per se, nec similiter per accidens, cum ejus
subjectum, scilicet anima, sit etiam indivisibile. Ergo non
augetur.
2. Si dicis, quod quanta est, non quantitate molis, sed virtutis,
contra: quantitas virtutis dividitur secundum objecta in quae virtus
potest. Sed in omnia objecta caritatis potest quaelibet caritas,
quantumcumque parva. Ergo non augetur secundum quantitatem virtutis.
3. Item, cum augmentum sit species motus, quidquid augetur
movetur, et quod essentialiter augetur essentialiter movetur. Sed
quod movetur est corpus, ut probat philosophus; et quod naturaliter
movetur corrumpitur. Cum igitur caritas non corrumpatur, quia caritas
nunquam excidit, 1 Corinth. 13, 8, nec sit corpus mobile;
videtur quod non essentialiter augeatur.
4. Item, cujus causa semper se habet eodem modo, illud neque
augetur neque minuitur, nec aliquo modo variatur. Sed causa immediata
caritatis Deus est, qui semper eodem modo se habet. Ergo caritas non
variatur per augmentum.
5. Praeterea, constat quod augmentum qualitatis non potest reduci ad
aliquam speciem motus, nisi ad alterationem. Sed alteratio, ut
probat philosophus, non est nisi circa partem animae sensitivam, et
circa objecta ejus. Cum ergo caritas qualitas sit et sit in parte
intellectiva, alioquin non esset in Angelis, qui sensitiva carent,
videtur quod non augeatur.
1. Contra, Augustinus dicit: caritas cum fuerit nata, nutritur;
cum fuerit roborata, perficitur. Omne autem in quo progressus
secundum diversos gradus attenditur, augetur. Ergo et cetera.
2. Praeterea, per actum devenimus in cognitionem habitus. Sed
contingit actum caritatis intensiorem fieri. Ergo etiam et caritas
augeri potest.
Respondeo dicendum, quod quidam posuerunt caritatem essentialiter non
augeri, et horum fuit quadruplex opinio. Quidam enim dixerunt, ut
Magister in littera, quod caritas secundum se non augetur, sed
dicitur augeri in nobis, inquantum nos in caritate proficimus; et hoc
quia ponit caritatem esse spiritum sanctum, in quem variatio non
cadit. Sed hoc non potest stare: quia non est intelligibile, quod
nos in caritate, quae spiritus sanctus est, proficiamus, nisi aliquid
fiat in nobis quod prius non fuit; et hoc non potest esse tantum
actus, cum omnis actus sit ex virtute aliqua, et actus perfectus,
quali spiritu sancto unimur, est a virtute perfecta per habitum. Alii
dixerunt, quod caritas essentialiter non augetur, sed dicitur augeri,
inquantum magis firmatur in subjecto, secundum ipsam radicationem.
Sed ex hoc etiam sequitur ipsam augeri essentialiter. Nulla enim
forma potest intelligi magis firmari in subjecto, nisi per hoc quod
habet majorem victoriam super subjectum suum. Augmentum autem
victoriae redundat in augmentum virtutis, et per consequens in
augmentum essentiae: quia virtus, si non est ipsa essentia, oportet
quod sit ab essentia, et commensuretur sibi sicut effectus causae
proximae. Alii dixerunt, quod caritas essentialiter non augetur, sed
adveniente majori caritate, minor caritas, quae inerat, destruitur.
Hoc etiam non potest stare: quia nulla forma destruitur, nisi vel ex
contrario agente, vel per accidens ex corruptione subjecti. Cum
igitur subjectum caritatis maneat, et caritas adveniens caritati
inventae non contrarietur; non potest esse quod destruatur nec per se
nec per accidens, sicut ignis parvus a magno igne propter consumptionem
materiae. Alii dixerunt, quod caritas non augetur nisi quantum ad
fervorem. Sed hoc etiam non potest stare: quia fervor caritatis
dupliciter accipitur: proprie et metaphorice. Metaphorice, secundum
quod dicimus caritatem esse calorem, et intensionem actus caritatis
metaphorice dicimus fervorem, secundum quod Dionysius ponit fervidum
in amore Angelorum. Sic autem fervor acceptus, est per se consequens
essentiam caritatis; unde non potest in tali fervore fieri augmentum,
nisi ipsa caritas essentialiter augeatur; cum simul varietur res et
omnia quae per se consequuntur ipsam. Alio modo dicitur fervor prout
est in parte sensitiva; cum enim vires inferiores sequantur motum
superiorum, si sit intensior, sicut videmus quod ad apprehensionem
mulieris dilectae totum corpus exardescit et movetur; ita etiam quando
affectus superior movetur in Deum, consequitur quaedam impressio etiam
in virtutibus sensitivis, secundum quam incitantur ad obediendum divino
amori. Intensio autem istius fervoris non sufficit ad augmentum
caritatis: quia secundum augmentum istius fervoris non attenditur
quantitas meriti, cum consistat in dispositione corporis. Unde magis
ferventes non semper magis merentur. Sed ille qui dicitur crescere in
caritate, crescit etiam in merito, si sit in statu merendi. Et ideo
dicendum, quod caritas essentialiter augetur. Sciendum tamen est,
quod augeri nihil aliud est quam sumere majorem quantitatem; unde
secundum quod aliquid se habet ad quantitatem, ita se habet ad
augmentum. Quantitas autem dicitur dupliciter: quaedam virtualis,
quaedam dimensiva. Virtualis quantitas non est ex genere suo
quantitas, quia non dividitur divisione essentiae suae; sed magnitudo
ejus attenditur ad aliquid divisibile extra, vel multiplicabile, quod
est objectum vel actus virtutis. Sed ex genere suo est vel forma
accidentalis in genere qualitatis, vel forma substantialis, quae tamen
non est major vel minor. Et ideo augmentum secundum quantitatem
virtutis non pertinet ad speciem motus quae augmentum dicitur, sed
magis ad alterationem; et hoc modo augetur caritas et aliae
qualitates. Quantitas autem dimensiva est quorumdam per accidens,
sicut albedinis, quae dicitur quanta secundum quantitatem superficiei,
ut in praedicamentis dicitur. Unde non augetur nisi per accidens; sed
per se invenitur in corporibus quae per se augentur. Hoc autem
contingit dupliciter. Quia aliquando illud quod sumit majorem
quantitatem, movetur de quantitate minori in majorem. Aliquando autem
est sine motu ipsius quod augeri dicitur; unde non quaelibet pars
augetur, sicut quaelibet pars moti per se movetur. Et hoc contingit
quando efficitur major quantitas per additionem quantitatis, sicut
quando additur lignum ligno, vel linea lineae. Unde hoc est
augmentum, sed non motus augmenti. Quod autem moveatur aliquid ad
majorem quantitatem, contingit dupliciter: vel ita quod quantitas sit
per se terminus motus; vel quod consequatur terminum. Quando per se
quantitas est terminus motus, oportet quod sit ibi additio ad totum,
et quod ad quamlibet partem, ut totum augeatur et quaelibet pars ejus;
sicut est in animali et in planta; et tunc proprie est motus augmenti.
Unde motus augmenti non est nisi in habentibus nutritivam.
Consequitur autem terminum motus, quando est ad formam aliquam quam
consequitur aliqua quantitas. Cuilibet enim formae debetur quantitas
determinata: et quia motus non specificatur nisi ab eo quod est per se
terminus motus, ideo talis motus non dicitur per se motus augmenti;
sed vel generatio si sit forma substantialis, sicut quando ex aere fit
ignis; vel alteratio, quando est forma accidentalis, sicut in
rarefactione aeris patet.
Ad primum ergo dicendum, quod caritas, quamvis non habeat quantitatem
dimensivam neque per se neque per accidens, quia subjectum etiam ejus
non est quantum; tamen in ea quantitas virtutis est, ratione cujus
augeri dicitur, sicut et albedo et calor.
Ad secundum dicendum, quod quantitas virtutis attenditur dupliciter:
vel quantum ad numerum objectorum, et hoc est per modum quantitatis
discretae; vel quantum ad intensionem actus super idem objectum; et
hoc est sicut quantitas continua; et ita excrescit virtus caritatis.
Ad tertium dicendum, quod caritas non dicitur augeri quasi subjectum
augmenti, cum sit accidens, sed quia secundum ipsam attenditur
augmentum; sicut etiam quantitas augeri dicitur, et albedo variari
quando aliquid per albedinem variatur. Nec oportet quod si
essentialiter augetur, quod destruatur. Dicitur enim aliquid secundum
essentiam suam moveri dupliciter: vel quia essentia est per se terminus
motus, et sic moveri per essentiam est essentiam amittere et corrumpi;
vel quia est secundum aliquid conjunctum essentiae, quod est per se
terminus motus, sicut dicitur aliquid moveri essentialiter dum secundum
locum movetur, quia secundum suam essentiam in loco est. Et sic
essentiale augmentum dicitur quod est secundum quantitatem essentiam
consequentem, manente una et eadem essentia sub diversa quantitate;
sive quantitas sit ipsa essentia rei, sicut quantitas virtutis est idem
cum ipsa virtute, et tamen movetur per se loquendo secundum
quantitatem, secundum majorem et minorem perfectionem virtutis; nec
tunc per se secundum essentiam movetur, quia esse suum retinet: sive
sit aliud ab essentia, sicut patet in augmento corporali. Nec oportet
quod omne quod movetur, sit corpus, nisi accipiatur de motu naturali,
qualis non est motus animae.
Ad quartum dicendum, quod quamvis causa efficiens caritatis sit in se
immobilis; tamen secundum ordinem sapientiae suae, potest alicui
majorem caritatem praebere pro beneplacito suae voluntatis, et secundum
quod aliquis diversimode se ad caritatem praeparat, qui etiam se habet
aliquo modo ad caritatem ut causa materialis recipiens ad cujus
diversitatem etiam sequitur variatio in effectu.
Ad quintum dicendum, quod, cum alteratio passiva includat in
intellectu suo passionem, sicut duplex est passio, ita et duplex est
alteratio. Dicitur enim communiter passio uno modo omnis receptio,
secundum etiam quod intelligere pati dicitur, et sic etiam alteratio
secundum istam passionem consistit in qualibet variatione circa
receptionem alicujus qualitatis; et hoc modo potest esse alteratio
etiam in substantiis pure intellectualibus, et sic alteratio potest
esse in caritate. Alio modo dicitur proprie passio, quando abjicitur
aliquid a substantia, et hoc est ex actione contrarii transmutantis;
et secundum istam passionem alteratio dicta non est nisi circa
sensibilia et circa sensibilem partem animae per se, et circa
intellectum per accidens, quantum ad illas qualitates quae in parte
intellectiva ex sensibus oriuntur, sicut sunt omnes habitus acquisiti;
quorum non est caritas.
|
|