|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod caritas augeatur per
additionem. Philosophus enim dicit: augmentum est praeexistenti
quantitati additamentum. Si igitur caritas augetur, oportet quod
praeexistenti caritati alia caritas addatur.
2. Item, nihil potest augere caritatem nisi Deus qui dedit. Sed
Deus non agit aliquid in anima de novo nisi per novum influxum. Non
potest autem intelligi novus influxus nisi aliquid de novo infundatur.
Ergo videtur quod caritas augeatur per hoc quod alia caritas de novo
infusa praesenti addatur.
3. Item, si non augetur per additionem novae caritatis a Deo, non
videtur posse augeri nisi per recessum a contrario caritatis. Sed
contra, augmentum caritatis potest esse in illis in quibus nihil est de
contrario caritatis, sicut in Angelo, et homine in statu
innocentiae. Ergo videtur quod isto modo caritas non augeatur, sed
praedicto modo.
4. Praeterea, videtur, secundum hoc, quod Deus non est causa
augmenti caritatis, sed homo, qui se a contrario caritatis refrenat,
sicut a concupiscentia. Et hoc est inconveniens. Ergo videtur quod
non augeatur nisi per additionem.
1. Contra, simplex simplici additum, nihil majus efficit, ut
probat philosophus. Sed caritas est quid simplex. Ergo per
additionem caritatis ad caritatem non efficitur major caritas.
2. Praeterea, secundum Dionysium, tantum distat inter ipsas Dei
participationes et participantes, quod participatio quanto simplicior
est tanto nobilior, participans vero quanto majorem habet compositionem
donorum participatorum, tanto nobilius est; sicut esse est nobilius
quam vivere, et vivere quam intelligere, si unum sine altero
intelligatur: omnibus enim esse praeeligeretur. Sed quod habet plura
ex his, melius est. Sed caritas est quaedam participatio divinae
bonitatis. Ergo quanto compositior est per additionem caritatis ad
caritatem, minus valebit. Igitur si caritas augetur per additionem,
quanto magis augetur, minus erit eligenda. Hoc autem est ridiculum.
Ergo non augetur per additionem.
Respondeo dicendum, quod eorum qui ponunt caritatem essentialiter
augeri, dicta revertuntur in duas opiniones: quarum una est, quod
augetur per additionem caritatis ad caritatem; alia est quod augetur
per intensionem secundum accessum ad terminum; et in hoc revertitur
quod quidam dicunt, caritatem augeri per multiplicationem sui in anima
sicut lux in aere: lux enim non augetur nisi per intensionem, sicut
aliae qualitates. Primam autem positionem non possum intelligere;
quia in omni additione oportet intelligere duo diversa, quorum unum
alteri additur. Si autem intelligantur duae caritates, aut
intelligentur diversae secundum speciem aut numerum. Constat quod non
secundum speciem, cum omnes caritates sint in eadem specie virtutis.
Diversitas autem secundum numerum est ex diversitate materiae, sicut
haec albedo differt ab illa numero, quia est in diverso subjecto.
Unde non potest qualitas addi qualitati nisi per hoc quod subjectum
subjecto additur. Caritas autem quae potest addi, nunquam fuit in
alio subjecto, antequam in isto; et secundum hoc quod est in isto,
non differt numero ab alia caritate in eodem existente, ut probatum
est, in hac dist., quaest. 1, art. 1. Unde nullo modo est
intelligere ibi additionem. Sed ista positio provenit ex falsa
imaginatione, quia augmentum caritatis imaginati sunt ad modum augmenti
corporalis, in quo fit additio quantitatis ad quantitatem. Et ideo
dico, quod quando caritas augetur, nihil ibi additur, sicut
philosophus etiam dicit in 4 Physic., quod aliquid efficitur magis
album vel magis calidum, non per additionem alicujus albedinis vel
caloris; sed quia illa qualitas quae prius inerat intenditur secundum
propinquitatem ad terminum. Haec autem intensio contingit diversimode
in qualitatibus simplicibus et compositis, primis et secundis.
Qualitates enim compositae vel secundae, intenduntur secundum
intensionem qualitatum primarum, sicut sapor et sanitas et alia
hujusmodi, secundum intensionem caloris et frigoris, humoris et
siccitatis. Qualitates autem primae et simplices intenduntur ex causis
suis, scilicet ex agente et recipiente. Agens enim intendit reducere
patiens de potentia in actum suae similitudinis, quantumcumque potest.
Sicut autem non calidum est potentia caloris; ita minus calidum est
potentia respectu magis calidi. Unde sicut per potentiam calidi
efficitur de non calido calidum, non quod ponatur ibi aliquis calor,
sed quia calor qui est in potentia, educitur in actum; ita etiam
efficitur magis calidum per actionem calidi, inquantum educitur calor,
qui inerat ut actus imperfectus, in majorem perfectionem et majorem
assimilationem agentis; et hoc contingit, secundum quod potentia
subjecta actui, quae quidem, quantum in se est, ad multa se habet,
magis ac magis terminatur ab actu illo; vel quia augetur virtus
agentis, sicut ex conjunctione plurium luminarium intenditur
illuminatio; vel ex parte ipsius materiae, secundum quod efficitur
susceptibilior illius actus, sicut aer quanto plus attenuatur, fit
susceptibilior luminis. Intensio autem caritatis non contingit ex hoc
quod virtus agentis fortificetur, sed tantum ex hoc quod natura
recipiens, quae quantum in se est, dispositionem quamdam habet
secundum quod est in potentia ad plura, magis ac magis praeparatur ad
susceptionem gratiae, secundum quod ex dicta multitudine, scilicet
confusione potentialitatis, in unum colligitur per operationes quibus
ad caritatem suscipiendam praeparatur, ut prius dictum est, art. 1
istius quaest. Et ideo Dionysius perfectum sanctitatis semper
designat per hoc quod est ex sparsa vita in unicam consurgere. Et sic
patet quod augmentum caritatis simile est augmento qualitatum
naturalium, licet origo ejus differat ab origine illarum. Cujus ratio
est, quia qualitates naturales educuntur de potentia materiae, quarum
inchoationes quasdam materiae Deus opere creationis indidit; et ideo
quando in actum procedunt, est exitus de imperfecto ad perfectum.
Dona autem gratuita non educuntur quasi de potentia naturae; quia
nihil est in potentia naturali quod per agens naturale educi non
possit. Et ideo origo gratiae est per novam infusionem; sed augmentum
ejus est per hoc quod de imperfecto ad perfectum actus infusus
educitur.
Ad primum igitur dicendum, quod propositio philosophi intelligitur de
augmento corporali, quod fit semper per additionem quantitatis, quia
in hac materia ab ipso proponitur.
Ad secundum dicendum, quod Deus una et eadem operatione agit in omnia
quae sunt, quamvis forte illa operatio differat solum secundum
rationem, secundum quod exit a ratione diversorum attributorum, vel
diversarum idearum. Unde dico, quod una et eadem operatione
infunditur gratia et augetur; nec est diversitas nisi ex parte
recipientis, quod ex illa operatione plus minusve recipit, secundum
quod ad eam diversimode praeparatur; sicut eadem irradiatione solis
efficitur aer clarus et magis clarus, depulsis nebulosis vaporibus qui
receptionem luminis impediebant; unde non oportet quod sit ibi alia et
alia claritas. Praeterea, etiam si essent duae operationes, non
oporteret quod terminarentur ad duo diversa secundum substantiam; sed
prima terminaretur ad esse caritatis imperfectae, secunda ad eamdem
caritatem secundum perfectionem, secundum quod aliquid educitur de
imperfecto ad perfectum.
Ad tertium dicendum, quod non est de ratione intensionis alicujus
qualitatis, quod sit per remotionem a contrario; sed hoc accidit
qualitati, secundum quod inest in subjecto participante contrarium.
Sed hoc est de necessitate intensionis quod qualitas educatur de
imperfecto ad perfectum, sicut patet de diaphano, in quo nihil est
contrarium luci, quod potest lumen intendi secundum incrementum
virtutis illuminantis. Haec autem imperfectio est ex potentialitate
ipsius naturae, quae subjicitur perfectioni et actui. Cum enim omnis
potentia receptiva ad multa se habeat, secundum istam multitudinem
ipsius, dissimile est principio agenti, quod est terminatum ad actum
unum; et secundum quod ista confusio potentialitatis magis subjicitur
actui, perfectior perficitur actus, et ipsum perfectum magis efficitur
unum, et magis assimilatum principio agenti. Haec autem confusio
potentialitatis est in qualibet natura creata, secundum quod nondum est
perfecta per actum. Unde etiam per istum modum ponit Dionysius,
purgationem in Angelis, scilicet secundum quod removentur a confusione
dissimilitudinis.
Ad quartum dicendum, quod eodem modo sumus causa augmenti gratiae,
sicut et causa ipsius gratiae, scilicet per modum dispositionis
tantum. Sed efficientia utrobique est ex parte ipsius Dei, sicut
patet ex his quae supra dicta sunt, in corp. art.
|
|