|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caritas quolibet actu
augeatur. Ubi enim eadem causa est, et idem effectus. Sed omnes
actus caritatis sunt ejusdem speciei quantum ad esse morale, sicut
omnes actus fortitudinis. Ergo cum aliquis actus caritatis caritatem
augeat, videtur etiam quod quilibet actus.
2. Item, quod facere potest majus, potest etiam facere minus. Sed
quodlibet actu caritatis meretur quis vitam aeternam. Ergo et potest
mereri augmentum caritatis.
3. Praeterea, quilibet actus caritatis est longe potentior quantum
ad esse gratiae, quam actus qui sunt ex naturalibus tantum. Sed per
actus qui sunt tantum ex naturalibus, homo praeparatur per modum
dispositionis ad recipiendum gratiam. Ergo multo magis per quemlibet
actum caritatis disponitur ad caritatis augmentum.
4. Contra, ex eisdem principiis ex quibus aliquid nascitur, et
augmentatur. Sed unus actus non sufficit ad dispositionem ut caritas
infundatur. Ergo nec ad hoc ut augeatur. Probatio mediae. Majorem
causalitatem habet actus noster ad virtutem acquisitam quam ad caritatem
infusam. Sed unus actus non sufficit ad generationem virtutis
acquisitae; quinimmo ex frequenti bene agere fit homo bonus, secundum
philosophum. Ergo multo minus unus actus sufficit disponere ad
caritatem.
5. Item, secundum augmentum caritatis augetur etiam praemium
substantiale; dicitur enim communiter, quod pluribus operibus in
caritate factis, non plus meretur quis quantum ad augmentum praemii
substantialis, quam uno ex aequali caritate facto. Ergo non quolibet
actu caritatis caritas augetur.
Respondeo dicendum, quod non eodem modo se habet actus informatus
caritate ad augmentum caritatis, et actus praecedens caritatem ad
habendam caritatem. Actus enim qui est ex caritate, ordinatur ad
augmentum caritatis et per modum dispositionis et per modum meriti; sed
actus praecedens caritatem ordinatur ad consequendum caritatem solum per
modum dispositionis, ut supra dictum est, art. antec., non per
modum meriti: quia ante caritatem nullum potest esse meritum. Neuter
autem actus ordinatur ad habendam vel augmentandam caritatem per modum
alicujus efficientiae, sicut actus nostri ad habendum habitus
acquisitos. Sciendum est igitur, quod actus qui praecedit caritatem,
quandoque unus solus disponit ultima dispositione ut infundatur
caritas, secundum immobilitatem divinae bonitatis, per quam unicuique
largitur secundum quod praeparatum est ad recipiendum: quandoque autem
unus actus non disponit nisi dispositione remota, et sequens actus
magis disponit, et sic deinceps, secundum quod ex multis bonis actibus
pervenitur ad ultimam dispositionem, inquantum actus sequens semper
agit in virtute omnium praecedentium; ut patet in guttis cavantibus
lapidem, quod non quaelibet aufert aliquid de lapide, sed omnes
praecedentes disponunt, et una ultima agens in virtute omnium
praecedentium, inquantum scilicet invenit materiam dispositam per
praecedentes, complet cavationem. Hoc autem ideo contingit, quia
homo est dominus sui actus. Unde potest agere secundum totam virtutem
naturae suae vel secundum partem: quod non contingit in illis quae
agunt ex necessitate naturae: semper enim agunt tota virtute sua.
Quando ergo ita est quod homo non habens caritatem ex tota virtute
bonitatis naturalis sibi inditae movetur ad caritatem, tunc unus actus
disponit eum ultima dispositione, ut caritas sibi detur. Quando vero
non secundum totam virtutem, sed secundum aliquid ejus praeparatur ad
caritatem, tunc actus non est sicut dispositio ultima, sed remota, et
per plures actus poterit pervenire ad dispositionem ultimam. Similiter
dico ex parte alia, quod quando actus caritatis procedit ex tota
virtute habentis et quantum ad virtutem naturae et quantum ad virtutem
habitus infusi, tunc unus actus disponit, et meretur augmentum
caritatis, ut statim fiat. Quando autem non secundum totam virtutem
procedit actus ille, tunc est ut dispositio remota, et poterit tunc
per plures actus pervenire ad augmentum caritatis, non tamen de
necessitate: quia homo, quantumcumque sit dispositus, potest non
agere secundum rationem dispositionis illius: quod non contingit in
dispositionibus non voluntariis, ratione jam dicta, paulo Sup.
Ad primum igitur dicendum, quod non eodem modo se habet quilibet actus
caritatis, eo quod unus potest esse magis intensus, et etiam unus
potest esse disponens in virtute plurium praecedentium, ut dictum est,
in corp. art., et ideo non sequitur idem effectus.
Ad secundum dicendum, quod praemium substantiale vitae aeternae
ordinatur sicut finis ad actus caritatis, et commensuratur ad invicem,
non secundum aequiparantiam, sed secundum proportionem. Unde actui
caritatis debetur praemium substantiale, et actui majoris caritatis
majus praemium. Unde quilibet actus caritatis, inquantum est
informatus tali habitu, ordinatur ad praemium substantiale; non tamen
ad augmentum praemii, sicut nec ad augmentum caritatis, secundum quod
caritas remanet primum principium merendi, sed solum secundum quod
augmentum caritatis pertinet ad perfectionem praemii.
Ad tertium jam patet responsio per id quod dictum est, quia actus
caritatis excedit actum praecedentem caritatem in hoc quod habet
virtutem merendi, et ita accedit plus ad causalitatem caritatis quam
actus praecedens caritatem.
Ad quartum dicendum, quod ad hoc quod aliqua perfectio introducatur,
duo requiruntur. Unum ex parte introducentis, ut sua operatio
commensuretur secundum aequalitatem perfectioni introducendae: non enim
ex parva calefactione inducitur calor ignis, sed ex tali calefactione,
quae habet aequalem virtutem, ad minus ex suo principio, calori
ignis. Aliud ex parte recipientis, ut dispositio sua proportionetur
eodem modo perfectioni inducendae. Contingit autem quandoque, sicut
in operibus animae, quod aliquid disponitur et perfectionem recipit a
seipso, ut in scientia et virtute patet. Unde ad perfectam
dispositionem sufficit quod anima operetur secundum virtutem
proportionatam illi perfectioni quae inducenda est: et quia tota
capacitas animae vix sufficit ad receptionem tantae perfectionis quanta
est caritas, nisi Deus de sua liberalitate suppleret; ideo ad hoc
quod sit in anima ultima dispositio ad caritatem requiritur actus qui
sit secundum totam virtutem suam, et iste sufficit quantum in nobis
est; sed minor non sufficit ad talem dispositionem. Ulterius in illis
perfectionibus in quibus per actum animae non tantum est dispositio,
sed etiam ipsa perfectio, exigitur quod actus ipsius animae sit
proportionatus et aequalis in virtute ipsi perfectioni introducendae.
Omnis autem habitus de ratione sua habet quod sit difficile mobilis;
idest, habet firmitatem quamdam. Unde quando una actio animae habet
firmitatem, inducit habitum; sicut patet quod una demonstratio propter
sui certitudinem et firmitatem facit habitum scientiae. Quando autem
unus actus non habet firmitatem, non sufficit unus, sed oportet quod
sint plures. Unde ex uno argumento dialectico non generatur opinio,
sed ex pluribus congregatis. Ita etiam quia actus voluntatis humanae
non habet firmitatem, cum voluntas indeterminate se habeat ad multa,
habitus virtutum politicarum, qui acquiruntur per actus voluntatis,
non possunt acquiri tantum per unum actum, sed oportet quod multi
conveniant. Habitus autem caritatis non habet firmitatem per actum
animae, sed a causa sua, quae Deus est; et ideo unus actus
voluntatis potest sufficere ad hoc quod caritas infundatur, et
similiter ad hoc quod augeatur.
Ad quintum dicendum, quod quando est talis actus caritatis qualis
requiritur ad augmentum caritatis, tunc etiam augetur praemium
substantiale, quod debetur caritati majori consequenti actum, non
caritati quae est radix actus. Non autem omnes sunt tales, ut dictum
est, in respons., ad 2 istius art.; et ideo ad multitudinem actuum
non sequitur de necessitate augmentum praemii substantialis.
|
|