|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod augmentum caritatis
habeat aliquem terminum. Perfectio enim non excedit capacitatem
perfectibilis. Sed capacitas animae finita est. Ergo non potest
recipere nisi perfectionem finitam. Sed omnis motus qui est ad
finitum, finitus est. Ergo augmentum caritatis, quod est ad
perfectionem animae, est finitum.
2. Praeterea, nihil ordinate movetur ad id quod consequi non
potest, secundum philosophum; sicut qui non potest esse in Aegypto,
non movetur ordinate ad eundum illuc. Sed infinitum distans nullus
potest consequi, cum nullus motus possit esse secundum distantiam
infinitam. Ergo nullus motus est infinitus. Sed augmentum caritatis
est quidam motus. Ergo venit ad aliquem terminum.
3. Praeterea, sicut infra, in 3, distinct. 13, dicit
Magister, gratia Christi nihil potest etiam Deus majus facere. Sed
si augmentum caritatis et gratiae esset in infinitum, qualibet caritate
posset esse aliqua major. Ergo non est infinitum. Et similiter
potest dici de beata virgine, de qua dicit Anselmus, quod ea puritate
nituit qua major sub Deo nequit intelligi. Et similiter etiam de
beatis, quorum caritas augeri non potest. Per quae omnia videtur quod
augmentum caritatis venit ad terminum aliquem, qui augeri non potest.
1. Contra, augmentum caritatis est, secundum majorem assimilationem
ad Deum. Sed quantumcumque aliquis accedat ad Dei similitudinem,
semper in infinitum distat ab eo. Ergo semper magis potest accedere;
et ita videtur quod augmentum caritatis non sit infinitum.
2. Praeterea, quando caritatis actus procedit a majori caritate,
majoris est virtutis in merendo. Sed actus caritatis imperfectae
meretur augmentum caritatis. Ergo multo magis merebitur quando caritas
magis perficietur, et ita augmentum caritatis nunquam stabit.
Respondeo dicendum, quod de termino augmenti caritatis dupliciter
possumus loqui: aut quantum ad id quod est, aut quantum ad id quod
potest esse. Sicut etiam dicimus, quod summum malum non est quo non
possit esse aliquid pejus; tamen aliquid est summe malum quo nihil est
pejus. Similiter dico, quod augmentum caritatis pervenit ad aliquem
terminum ultra quem caritas non augetur in quolibet homine; non tamen
pervenit ad aliquem terminum ultra quem non possit augeri. Cujus ratio
est ex parte ejus quod movetur secundum hoc augmentum, et ex parte ejus
ad quod movetur. Id autem ad quod movetur anima in augmento
caritatis, est similitudo divinae caritatis, cui assimilatur; ad
quam, cum infinita sit, in infinitum potest accedi plus et plus, et
nunquam adaequabitur perfecte. Ex parte autem ejus quod movetur est
quod ipsa anima, quantum plus recipit de bonitate divina et lumine
gratiae ipsius, tanto capacior efficitur ad recipiendum; et ideo
quanto plus recipit, tanto plus potest recipere. Cujus ratio est,
quia potentiae materiales sunt terminatae et finitae secundum exigentiam
materiae; et ideo non possunt recipere nisi secundum proportionem
materiae; potentiae autem immateriales non limitantur ex materia, sed
magis secundum quantitatem bonitatis divinae in eis perceptae. Unde
quanto plus additur de bonitate, tanto magis est de potentia ad
capacitatem; sicut patet in exemplo philosophi de sensu et intellectu.
Dicit enim quod sensus a fortibus sensibilibus corrumpuntur, et non
augetur eorum capacitas, quia sunt potentiae materiales; sed
intellectus quanto magis intelligit difficilia, tanto etiam plus
potest; ita etiam quanto natura spiritualis plus recipit de caritate,
plus potest recipere. Quidam autem comparantes capacitatem substantiae
spiritualis capacitati substantiae materialis, dixerunt quod est
terminus in augmento caritatis secundum capacitatem naturae scilicet
quod tantum recipit de caritate quod impleatur capacitas prima quae erat
ex natura, nec potest plus recipere. Et ponunt exemplum de aere, qui
habet terminum subtilitatis suae, quem non excedit. Unde potest in eo
intendi lumen, secundum quod magis et magis depuratur a vaporibus
permixtis; sed quando pervenitur ad puritatem naturae suae, non potest
amplius purificari, nec illuminari ab eodem illuminante. Sed non est
simile de capacitate substantiae materialis et spiritus, ut dictum
est, in hac dist., qu. 1, art. 3.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis capacitas animae sit finita in
actu, tamen potest plus et plus in finitum elongari, secundum quod
plus et plus recipit. Nunquam tamen erit infinita, nec recipiet
perfectionem infinitam; sicut etiam patet in additione numeri, qui in
infinitum est impossibilis; nunquam tamen est aliquis numerus infinitus
in actu; quia potentia additionis numerorum, ut dicit Commentator in
3 Physic., non est una, sed semper ex nova additione efficitur alia
potentia in numero secundum quod efficitur nova species numeri. Unde
quaelibet potentia potest exire in actum, non tamen potest esse ut
omnes exeant in actum, quia in quolibet actu additur etiam potentia;
et ita est etiam hic de capacitate animae.
Ad secundum dicendum, quod quodlibet augmentum caritatis terminatum
est, et est ad terminum quem consequi potest homo; sed tamen ille
terminus, cum non sit actus purus, est permixtus potentiae; unde
adhuc potest esse aliud augmentum numero, et ita in infinitum augmentum
succedere augmento, et hoc modo intelligitur augmentum caritatis
interminatum.
Ad tertium dicendum, quod gratia Christi, quamvis secundum essentiam
esset finita, tamen secundum quid fuit infinita, inquantum scilicet
erat dispositio congruitatis ad unionem, et inquantum concurrebat in
operationem Christi, qui erat virtutis infinitae ex hoc quod erat
persona divina, et aliis modis, ut dicetur in 3, dist. 17, qu.
1, art. 2, qu. 3, et ex hoc habebat quod non poterat augeri.
Ad illud quod objicitur de beata virgine, dicendum est, quod differt
puritatis augmentum, et caritatis. Augmentum enim puritatis est
secundum recessum a contrario; et quia in beata virgine fuit depuratio
ab omni peccato, ideo pervenit ad summum puritatis; sub Deo tamen,
in quo non est aliqua potentia deficiendi, quae est in qualibet
creatura, quantum in se est. Caritatis autem augmentum est per
accessum ad divinam bonitatem; et ideo non habuit beata virgo summam
caritatem qua major non possit intelligi, quia etiam profecit in
caritate et gratia. Ad illud quod objicitur de beatis, dicendum,
quod caritas non augetur in eis propter conditionem status: quia non
sunt in via, sed in termino viae. Unde datur eis praemium secundum
illud quod caritas in statu viae in eis crevit.
|
|