|
Sicut Deus dicitur magnus et excelsus in nobis, inquantum scilicet
magnos nos et altos in se facit: quod non potest esse, nisi secundum
ampliorem perceptionem bonitatis ipsius; et ideo oportet redire in hoc
quod aliquod creatum a Deo in nobis ponatur. Sunt tamen multi qui eum
non habent. Illi enim eum tantum habere dicuntur quorum est ut
hereditas, qui ipso fruuntur vel in spe vel in re. Sine spiritu
sancto constat nos Christum non diligere, et ejus mandata servare non
posse. Hoc potest dupliciter intelligi: vel ita quod sine spiritu
sancto a nobis habito per caritatem, per caritatis donum non possumus
praecepta Dei implere, vel Christum diligere; et hoc verum est
meritorie. Vel sine spiritu sancto, quocumque modo operante in
rebus; et sic verum est quod nec homo nec aliqua creatura sine spiritu
sancto operationem aliquam habere potest. Sed hoc non est de
intentione Augustini. Spiritus sanctus, qui est in te, duplo sit in
me. Videtur hoc non esse ad propositum: quia, ut notula exponit,
hoc intelligitur, quia petiit duplex donum, scilicet prophetiae et
miraculorum, quae in Elia erant, et quod non petierit magis spiritum
sanctum habere. Sed dicendum, quod, etiam ista expositione stante,
probatur intentio Augustini: quia si omnes acciperent eum aequaliter,
si ipse spiritum sanctum habebat, non eum in se fieri petivisset; et
si non habebat vel se habere nesciebat, simpliciter spiritum sanctum
petivisset. Unde per hoc quod spiritum sanctum habere, sicut in Elia
erat, petiit, ostendit Eliam multis excellentiis spiritum sanctum
habere. Propria mensura compleatur. Dicitur esse propria mensura
uniuscujusque et ex parte ipsius Dei, quantum ipse unicuique
praedestinavit, et ex parte ipsius qui recipit, considerata simul
capacitate naturalium, et conatu ejus. Supra dictum est, quod
spiritus sanctus caritas est patris et filii. Nota, quod auctoritates
quae contra Magistrum inducuntur, tria dicunt. Quaedam enim primo
inductae dicunt aliam esse caritatem qua Deus diligit et qua nos
diligimus: quod Magister exponit, aliam esse ratione, vel secundum
modum intelligendi, et non secundum rem. Aliae vero secundo
introductae dicunt dilectionem a spiritu sancto esse; et ita, cum
spiritus sanctus non sit a se, caritas nobis data non erit spiritus
sanctus. Sed ipse respondet, quod quamvis spiritus sanctus non sit a
se, tamen datur a se; et secundum hunc modum caritas dicitur a spiritu
sancto. Sed haec responsio est insufficiens: quia non tantum
dicitur, caritas datur a spiritu sancto; sed etiam, est ab eo: quod
de spiritu sancto concedi non potest. Aliae tertio introductae
dicunt, caritatem esse motum vel affectum mentis: quod spiritui sancto
non convenit. Sed ad hoc respondet, quod ista praedicatio est per
causam, eo quod caritas, motus vel affectionis mentis causa est, qui
est diligere. Et haec expositio vera est, quamvis non secundum
intentionem Magistri. Caritas enim est causa affectionis sicut
habitus eliciens actum, et non solum sicut movens animam ad actum
dilectionis, ut ipse intendit. Unde consequenter movet quaestionem,
cum spiritus sanctus, qui caritas ab eo dicitur, moveat animam ad
omnes actus virtutum, quare specialiter dicitur movere ad actum
dilectionis. Et responsio sua patet in littera; sed ejus quod in
solutione supponit, causam non assignat, scilicet quod spiritus
sanctus causet hunc actum qui est diligere, nullo habitu mediante:
unde quo ad hoc remanet insoluta. Non enim singuli quique habent
omnia; sed hi illa, alii alia. Sciendum, quod sanctis non solum
donum increatum commune est, sed etiam dona ad gratiam gratum facientem
pertinentia, quae simul infunduntur, et sine quibus spiritus sanctus
non habetur; sed dona gratis data dantur magis ad manifestationem
spiritus recepti, quam ad conjungendum spiritui, et hoc propter
utilitatem aliorum, 1 Corinth. 12, et dividuntur diversis prout
competit utilitati Ecclesiae.
|
|