|
Postquam determinavit de temporali processione spiritus sancti, hic
determinat nomen quod sibi competit secundum rationem qua temporaliter
procedit, scilicet donum. Dividitur ergo in duas partes: in prima
determinat de dono, secundum quod dicitur de spiritu sancto per
comparationem ad alia dona; in secunda determinat de hoc nomine donum
de spiritu sancto dicto, per comparationem ad hoc nomen datum, quod
etiam de ipso dicitur, ibi: praeterea diligenter considerandum est,
cum spiritus sanctus dicatur donum et datum, utrum eadem ratione
utrumque nomen ei conveniat. Et haec dividitur in duas: in prima
inquirit, utrum eadem ratione spiritus sanctus dicatur donum et datum,
et objicitur ad utramque partem; in secunda determinat quaestionem,
ibi: ad quod dicimus quod spiritus sanctus et donum dicitur et datum.
Et haec dividitur in duas: in prima ostendit differentiam doni ad
datum, secundum quod de spiritu sancto dicuntur, quantum ad id quod in
ipso dono est; in secunda, quantum ad id cujus est donum, ibi: et
secundum hoc quod sempiterne donum est, refertur ad patrem et filium.
In dono autem duo considerantur: scilicet relatio, vel proprietas,
secundum quam dicitur donum; et processio, ex qua secundum rationem
intelligendi consequitur talis ratio. Primo ergo assignat differentiam
ex parte relationis; secundo ex parte processionis, ibi: et
notandum, quod sicut filius nascendo accepit non tantum ut filius sit,
sed omnino ut sit (...) ita et spiritus sanctus a patre et filio
procedendo accepit non tantum ut spiritus sanctus sit, vel donum, sed
etiam ut omnino sit. Prima in duas: primo ostendit quod donum dicitur
spiritus sanctus in eadem relatione vel notione, qua dicitur spiritus
sanctus; secundo movet quaestionem, et determinat eam, ibi: sed
quaeritur, cui donabilis. Et notandum et cetera. Hic assignat
differentiam ex parte processionis, et dividitur in tres: in prima
ostendit differentiam: quia spiritus sanctus processione qua donum
est, habet essentiam divinam, non autem inquantum datum est; in
secunda movet quaestionem, et solvit eam, ibi: hic oritur quaestio;
in tertia inducit quamdam conclusionem, ibi: ex praedictis patet quod
spiritus sanctus sempiterne donum est et temporaliter datum, scilicet
quod nomen doni convenit spiritui sancto per processionem aeternam, et
nomen dati secundum processionem temporalem. Et secundum hoc quod
sempiterne donum est refertur ad patrem et filium. Hic ostendit
differentiam quantum ad id cujus est donum, et dividitur in duas
partes: in prima assignat differentiam; in secunda movet duas
quaestiones; primam ibi: hic quaeritur, utrum filius, cum sit nobis
datus, dicatur, vel possit dici noster; quam solvit: secundam ibi:
post haec quaeritur, utrum spiritus sanctus ad seipsum referatur;
cujus solutionem differt. Circa hanc partem quinque quaeruntur: 1
utrum donum sit essentiale, vel personale; 2 utrum sit proprium
spiritus sancti; 3 utrum per hoc donum omnia dona dentur; 4 utrum
spiritus sanctus processione qua donum dicitur, etiam Deus dicatur;
5 utrum possit dici donum nostrum.
|
|