|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod donum sit nomen
essentiale. Omne enim nomen connotans effectum in creatura,
significat divinam essentiam, ut communiter dicitur. Sed hoc nomen
donum connotat effectum in creatura: dicitur enim spiritus sanctus
donum, inquantum est donabilis creaturae in aliquo effectu. Ergo est
essentiale.
2. Praeterea, nullum nomen personale convenit essentiae; quia
essentia nec genita est nec gignens. Sed essentia divina dicitur
donata esse filio a patre, ut dicitur Philippens. 2, 9: donavit
illi nomen quod est super omne nomen: quod etiam accipitur ex verbis
Hilarii supra positis, 16 distinct., ult. cap. Ergo donum est
nomen essentiale.
3. Item, spiritui sancto convenit esse donum, inquantum procedit ut
amor. Sed amor in divinis etiam essentialiter dicitur, ut habetur ex
verbis Augustini supra, distin. 10 positis. Ergo videtur quod et
donum.
4. Praeterea, quidquid habetur ab aliquo, hoc dicitur esse datum
vel donatum. Sed, non intellecta distinctione personarum adhuc
possemus habere Deum ad fructum, et non habemus hoc a nobis. Ergo
esset datum nobis. Quidquid autem intelligitur in divinis, exclusa
per intellectum distinctione personarum, est essentiale. Ergo donum
est essentiale.
1. Contra, quidquid convenit alicui personae secundum rationem
originis, non est essentiale sed notionale. Donum autem dicitur
spiritus sanctus, inquantum ab aeterno procedit, ut dicitur in
littera. Ergo non est essentiale, sed personale.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, dist. 15,
quaest. 3, art. 1, dare vel donare dicitur dupliciter. Uno modo
illud quod habetur per modum dominii, ut possessio. Alio modo illud
quod habetur quasi intrinsecum sibi, sicut aliquis habet seipsum vel
materiam suam vel qualitatem. Quamvis autem in divinis personis non
sit dominium unius respectu alterius, tamen est ibi auctoritas
principii. Dicendum igitur, quod datio potest importare auctoritatem
respectu dati; et sic donum vel datum est notionale. Potest etiam non
importare auctoritatem, sed tantum hoc quod id quod datur, libere
habeatur; et hoc modo ipsa essentia dicitur dari vel donari. Et
secundum hoc, donum vel datum non est personale, sed essentiale;
tamen semper importat distinctionem dantis ad eum cui datur, quamvis
non ad id quod datur.
Ad primum igitur dicendum, quod nomen potest connotare effectum in
creatura dupliciter: vel secundum rationem principii tantum; et quia
eadem est operatio totius Trinitatis, oportet quod tale nomen commune
sit toti Trinitati et ad essentiam pertinens; vel ita quod cum ratione
principii, respectu creaturae, etiam aliquid aliud importet: et
tunc, quamvis secundum respectum ad creaturam det intelligere essentiam
ex consequenti, sicut causa intelligitur in effectu; tamen secundum
aliud quod significat potest ad personam pertinere; sicut assumere
carnem importat et operationem, quae communis est tribus personis, et
terminum operationis in quem terminata est assumptio, quod proprium est
personae filii; et ideo sibi soli convenit. Similiter dico, quod
donum, praeter respectum quem importat ad illud cui donabile est,
importat respectum ad illum a quo est, sicut a principio respectu ejus
auctoritatem habente; et ex hac parte est notionale.
Ad secundum dicendum, quod si dare importet auctoritatem respectu dati
in dante, sic essentia non dicitur dari, sed alio modo, ut dictum
est, in corp. art.
Et per hoc patet responsio ad tertium; quia amor essentialis, quamvis
sit habens rationem primi doni, in quo alia dona dantur, tamen
respectu ejus non potest denotari auctoritas; et ideo ratione
praedicta, amor non potest dici donari secundum quod auctoritas
importatur in donante respectu dati.
Et similiter etiam dicendum ad quartum; quia donum, in cujus ratione
importatur auctoritas, non remanet, non intellecta distinctione
personarum.
|
|