|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per donum, quod est
spiritus sanctus, non dentur omnia dona. Sicut enim dicit
philosophus, alterationis non est alteratio: alias in infinitum
abiretur. Si ergo donum datur per donum, ibitur in infinitum; et hoc
non est ponere. Ergo videtur quod dona non dentur per aliud donum.
2. Praeterea, ut supra habitum est ex verbis Hilarii, ipsa
essentia divina est data a patre filio. Si igitur omne datum datur per
spiritum sanctum, tunc essentia datur filio per spiritum sanctum; et
hoc est inconveniens, quia spiritus sanctus esset principium filii.
Ergo videtur quod per hoc donum non dentur omnia dona.
3. Item, filius est etiam datus nobis, Isaiae 9. Sed spiritus
sanctus non habet aliquam rationem principii respectu filii. Ergo
videtur quod non omne datum detur per hoc donum.
4. Praeterea, nihil datur per donum aliquod, nisi illud donum
detur. Sed multa dantur nobis a Deo, in quibus non datur spiritus
sanctus, sicut data naturalia, et gratiae gratis datae. Ergo videtur
quod non omnia dona dentur per hoc donum.
1. Contra est quod in littera dicitur. Praeterea, illud quod est
primum in quolibet genere, est causa omnium quae sunt in genere illo ut
habetur ex verbis philosophi. Sed spiritus sanctus habet rationem
primi doni, inquantum ipse est amor patris et filii. Ergo videtur
quod per hoc donum omnia dentur.
Respondeo dicendum, quod aliquid dicitur dari multipliciter:
quandoque ex ipsa proprietate naturae, secundum quod dicimus quod ignis
dat calorem suum et sol splendorem, et hujus dationis non est
principium voluntas: quandoque ex voluntate, ut principio dationis;
et hoc contingit dupliciter; quandoque enim per dationem intenditur
aliqua utilitas ipsius dantis, vel quantum ad remotionem mali, sicut
quando aliquid datur ex timore, et talis datio dicitur redemptio; vel
quantum ad acquisitionem alicujus boni, et talis datio est proprie
quaestus, vel venditio; quandoque autem non intenditur utilitas aliqua
in ipso dante, et haec datio dicitur liberalis, et proprie dicitur
donatio. Constat autem quod illa datio in qua intenditur utilitas
dantis nunquam competit Deo; unde ipsa singulariter dicitur
liberalis, quia in omnibus aliis dantibus intenditur aliqua utilitas in
dante vel boni temporalis vel spiritualis. Unde nulla datio est pure
liberalis, ut dicit Avicenna, nisi Dei et operatio ipsius. Ratio
autem liberalis dationis est amor qui, secundum Dionysium, movet
superiora ad provisionem minus habentium. Et quia spiritus sanctus est
amor, ideo ipse est ratio omnium eorum datorum quorum principium est
divina voluntas, sicut sunt omnia data creaturis.
Ad primum igitur dicendum, quod philosophus intendit dicere, quod
alteratio non terminatur ad alterationem, per se loquendo; non tamen
intendit dicere, quod una alteratio non possit esse causa alterius: et
non ibitur in infinitum, quia erit devenire ad primum donum quod datur
per seipsum, et non per aliud donum spiritus sancti.
Ad secundum dicendum, quod datio illa qua pater dat essentiam filio
est datio ex proprietate naturae; unde ad illam dationem comparatur
natura ut principium et non voluntas, ut supra dictum est, dist.
15, quaest. 3, art. 1, et ideo talis datio non est per spiritum
sanctum.
Ad tertium dicendum, quod quamvis spiritus sanctus non sit principium
filii, est tamen principium effectus secundum quem filius dicitur dari
vel mitti: et ideo etiam ipse filius est datus per donum quod est
spiritus sanctus, scilicet per amorem: unde dicitur Joan. 3,
16: sic Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret.
Ad quartum dicendum, quod quamvis omnia dona et naturalia et
gratuita, dentur nobis a Deo per amorem, qui est primum donum, non
tamen in omnibus donis datur ipse amor, sed tantum in dono quod est
similitudo illius amoris, scilicet in dono caritatis. Cum enim
dicitur, quod alia dona dantur per donum amoris, qui est spiritus
sanctus, praepositio per non notat causam ex parte recipientis, ut sit
sensus: per hoc quod recipit donum amoris, recipit alia dona: sed
notat habitudinem causae ex parte dantis, qui per hoc quod amat
creaturam suam, omnia data dat.
|
|