|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non eadem processione
spiritus sanctus habeat quod sit Deus et quod sit donum. Non enim est
eadem ratio communis et proprii. Sed donum est proprium spiritui
sancto. Deus autem est commune. Ergo non est idem donum et Deus.
2. Praeterea, quidquid habet spiritus sanctus per processionem,
secundum rationem intelligendi consequitur ipsam processionem. Sed
deitas non est consequens processionem: quia non procedit neque per se
neque per accidens, sicut etiam non generatur. Ergo videtur quod
spiritus sanctus non habet per processionem quod sit Deus.
1. Contra, spiritus sanctus non est Deus, nisi inquantum habet
deitatem. Sed per processionem recipit totam deitatem a patre. Ergo
processione est Deus.
Respondeo dicendum, quod sicut in filio est significare proprietatem
ejus per modum relationis, ut cum dicitur filiatio, et per modum
exitus vel emanationis, ut cum dicitur generatio passive, vel
nativitas; ita esset etiam in spiritu sancto, si nomina essent
posita; sed propter defectum nominum utimur eodem nomine ad
significandum emanationem ipsius, et proprietatem vel relationem,
scilicet nomine processionis. Dico igitur, quod processio potest
dicere emanationem spiritus sancti, vel relationem sive proprietatem
ejus. Si relationem vel proprietatem, sic spiritus sanctus
proprietate sua, formaliter loquendo, est spiritus sanctus et donum et
amor, non autem Deus, sicut nec filius filiatione est Deus
formaliter loquendo, sed filiatione est filius, et deitate Deus, et
sapientia sapiens. Si dicat emanationem, tunc potest dici, quod
spiritus sanctus sua processione est Deus et donum, sicut etiam filius
sua nativitate est filius et Deus; sed diversimode: quia deitas se
habet ad generationem solum ut accepta per generationem; sed filiatio,
secundum rationem intelligendi, est consequens generationem. Et
simili ratione consequitur quod filius nascendo accipiat divinitatem;
et non solum ita quod gerundium importet concomitantiam, ut dicitur de
aliquo: currendo est homo: sed importat ordinem ad acceptum, ut sit
sensus: filius nascendo accepit deitatem; idest, per nativitatem
accepit divinitatem. Et similiter est de processione spiritus sancti.
Haec autem plenius dicta sunt supra, dist. 10, quaest. Unic.
art. 1.
Ad primum igitur dicendum, quod non eodem modo formaliter secundum
rationem spiritus sanctus est Deus et donum; sed per eamdem
emanationem habet utrumque: quia sicut filius nihil habet nisi quod
nascendo accepit, ita et spiritus sanctus nihil habet nisi quod
procedendo accepit.
Ad secundum dicendum, quod essentia divina non accepit novum esse in
spiritu sancto per processionem, cum unum et idem sit esse trium
personarum; et ideo non procedit neque per se neque per accidens;
neque etiam processionem consequitur; sed hoc quod spiritus sanctus
habeat deitatem, convenit ei ex sua processione.
|
|