|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus possit
dici donum nostrum. Donum enim dicitur secundum respectum ad
creaturam. Sed eis quae important respectum ad creaturam, potest addi
meum vel nostrum, ut creator noster. Ergo videtur quod spiritus
sanctus possit dici donum nostrum.
2. Item, sanctus nihil adimit de ratione hujus quod dicitur
spiritus. Sed dicitur spiritus noster, ut spiritus Eliae. Ergo
videtur quod potest dici spiritus sanctus noster.
3. Item, sicut filius importat relationem aeternam, a qua
imponitur, ita et pater. Sed dicitur pater noster. Ergo etiam
potest dici filius noster.
4. Praeterea, quidquid datur nobis, est nostrum. Sed filius datus
est nobis. Ergo est filius noster.
5. Praeterea, in Deo idem est deitas et Deus et sapientia et
bonitas et omnia hujusmodi. Sed dicitur Deus noster; ergo etiam
potest dici Deus sapientia nostra vel essentia nostra.
6. Sed e converso videtur quod non potest dici Deus noster. In
pronomine enim nostrum vel meum, importatur aliqua habitudo vel relatio
creatoris ad creaturam. Sed Deus est nomen absolutum et nomen
naturae, ut dicit Ambrosius. Ergo videtur quod non potest dici Deus
noster.
Respondeo dicendum, quod Deus non potest habere aliquam relationem ad
nos, nisi per modum principii. Cum autem causae sint quatuor, ipse
non est causa materialis nostra; sed se habet ad nos in ratione
efficientis et finis et formae exemplaris, non autem in ratione formae
inhaerentis. Considerandum est igitur in nominibus divinis, quod
omnia illa nomina quae important rationem principii per modum
efficientis vel finis recipiunt additionem dictorum pronominum, sicut
dicimus: creator noster et bonum nostrum. Ea autem quae dicuntur per
modum formae inhaerentis, non recipiunt dictorum pronominum
additionem; et talia sunt nomina omnia divina, quae in abstracto
significantur, quae omnia significantur per modum formae, ut
essentia, bonitas et hujusmodi. Unde in talibus non potest fieri
additio. Non enim possum dicere, quod Deus sit essentia nostra vel
substantia vel aliquid hujusmodi. Tamen in istis nominibus
considerandus est quidam ordo. Quia quaedam horum abstractorum
important rationem principii efficientis et exemplaris, ut sapientia et
bonitas et hujusmodi, quando fit additio dictorum pronominum, ut cum
dicimus, Deus est sapientia nostra causaliter, per modum quo dicitur
spes nostra: quia per ejus sapientiam efficitur in nobis sapientia
exemplata a sua sapientia, per quam sapientes sumus formaliter.
Quaedam autem non important rationem principii, nisi forte
exemplaris, et talibus non consuevit fieri dicta additio. Non enim
consuetum est dici, quod Deus sit essentia nostra, vel substantia
nostra. Tamen etiam quandoque istis nominibus fit talis additio
propter habitudinem principii exemplaris: sicut Dionysius dicit quod
esse omnium est superesse deitatis; licet hujusmodi locutiones magis
sint exponendae quam extendendae.
Ad primum ergo dicendum, quod donum importat quamdam relationem in
actu, scilicet ad dantem, et quamdam solum in aptitudine, quantum est
in ratione sui nominis, scilicet ad eum cui datur; et ideo potest
semper dici donum dantis; sed non est ejus cui datur, nisi quando sibi
est datum in actu; et propter hoc dicimus datum nostrum et non donum
nostrum.
Ad secundum dicendum, quod spiritus sanctus est quaedam circumlocutio
inventa ad exprimendum personam spiritus sancti: ipse autem, inquantum
est persona subsistens, non importat relationem principii, sed magis
ejus qui est a principio; et ideo non potest dici spiritus sanctus
noster; sed spiritus importat rationem principii, inquantum a spiritu
est inspiratio, propter quod potest dici spiritus noster.
Ad tertium dicendum, quod pater importat rationem principii, filius
autem non, sed magis ejus quod est a principio; et ideo non potest
dici filius noster, sicut dicitur pater noster; quamvis etiam non
dicatur pater noster, prout imponitur nomen a paternitate aeterna: sic
enim est pater solius filii naturalis.
Ad quartum dicendum, quod quamvis filius datus sit nobis, non tamen
datus est nobis in filium, sed in doctorem vel salvatorem; et ideo
potest dici salvator noster, sed non filius noster. Et si
objiciatur: est filius et est noster; ergo est filius noster, patet
quod est fallacia accidentis.
Ad quintum dicendum, quod sapientia in abstracto significat id quo
aliquis est formaliter sapiens; et propter hoc ratione praedicta non
potest proprie dici quod sit sapientia, nisi per modum qui dictus est,
in corp. art.
Ad ultimum dicendum, quod Deus, quamvis significet essentiam divinam
quantum ad id cui imponitur, tamen quantum ad id a quo imponitur
nomen, significat operationem, ut supra dictum est ex verbis
Damasceni. Et ideo potest dici Deus noster. Tamen diversimode
potest dici Deus omnium et justorum; Deus enim dicitur omnium propter
relationem principii, inquantum scilicet est creator omnium; dicitur
autem Deus justorum specialiter, secundum rationem finis quem
contingunt; et ideo dicitur etiam ab eis haberi. Alia enim licet
ordinentur in ipsum sicut in finem, non tamen consequuntur ipsum, nisi
justi qui conjunguntur sibi per gratiam et gloriam: et ideo etiam
omnium communiter dicitur vel finis vel aliquid hujusmodi; sed absolute
dicitur de justis quia Deus est eorum, quia habent ipsum sicut suam
hereditatem, et per quemdam modum possessionis.
|
|