Expositio textus

Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine. Videtur hoc esse falsum: quia sicut dicitur donum dationis, ita spiritus spirationis. Sed dicendum, quod in nomine spiritus non importatur relatio nisi per accidens ex modo significandi, prout significatur ut terminus actionis alicujus; sed in nomine doni importatur relatio etiam quantum ad significationem; quia hoc ipsum donare, unde nomen doni sumitur, magis pertinet ad genus relationis quam actionis: quia dare nihil est aliud quam suum alterius facere. Nomen etiam spiritus imponitur ad significandum substantiam ratione alicujus proprietatis, scilicet subtilitatis, ut supra dictum est, dist. 10, qu. Un., art. 4, unde et aerem spiritum dicimus et animam: sed nomen doni non imponitur ad significandum substantiam, sed ad significandum aliquid circa substantiam, quod consequitur dationem: unde non reducitur ad praedicamentum substantiae. Non enim, ut ait Hilarius, per defectionem, aut protensionem, aut derivationem ex Deo Deus est. Hic Hilarius a divinis personis excludit tres modos emanationis qui sunt in diversitate substantiae. Unus est quando aliquid generatur ex re corrupta, ut vermis in carne putrefacta, vel aer ex aqua; et hoc notat cum dicit: per defectionem. Secundus quando producitur ex re manente conjuncta sibi, sicut ramus ex arbore; et hoc tangit cum dicit, protensionem. Tertius est, quando producitur aliquid ex re manente, sed separata ab ea, ut rivus ex fonte, vel ex silice; et hoc tangit cum dicit: derivationem vel decisionem; et sic etiam homo est ex homine: quorum nullus divinis personis convenit. Sed ex virtute naturae, non tamquam generante, sed tamquam principio generationis per modum formae: subsistit filius nativitate; idest, nascitur subsistens: in naturam eamdem, non solum specie, sicut in aliis generationibus univocis, sed numero. Nativitas, inquit, Dei non potest non eam de qua profecta est, tenere naturam. Haec exposita est superius, 5 distinctione in Exposit. litterae. Non ille spiritus noster quo sumus. Sciendum, quod in spiritu sancto sumus, non quidem formaliter, sed effective: sed spiritu creato, quae est anima sumus formaliter; spiritu sancto autem sumus sancti effective et formaliter, secundum quod per caritatem, quae est exemplatum amoris, qui est spiritus sanctus, formaliter sanctificamur; et per hoc nobis spiritus sanctus conjungitur. Tollam de spiritu tuo, Numer. 11, 17. Hoc enim non dicitur quia Moysi gratia minorata esset quantum ad statum habitus, sed quantum ad usum solicitudinis, aliis in sui auxilium substitutis. De spiritu etiam suo dicitur illis collatum, non quia persona spiritus sancti divisibilis sit, vel quod habitus gratiae de subjecto in subjectum transferri possit, et dividi; sed quia acceperunt minorem gratiam quam Moyses habuerat, et ad similes actus, et quasi ex gratia Moysi propagatam, inquantum eis gratiam talem orando impetravit. Post haec quaeritur, utrum spiritus sanctus ad seipsum referatur. Istam quaestionem solvet Magister in 30 distinct.