|
Postquam determinavit Magister de personis divinis quantum ad earum
distinctionem per relationes aeternas, hic incipit determinare de ipsis
quantum ad earum aequalitatem. Dividitur autem haec pars in duas: in
prima ostendit aequalitatem personarum; in secunda movet quamdam
dubitationem quae oritur ex quibusdam locutionibus, quibus in sua
probatione usus fuerat, 21 distinct., ibi: hic oritur quaestio
trahens originem ex praedictis. Prima in duas: in prima ostendit
secundum quid attendenda sit personarum aequalitas; in secunda secundum
illa personarum aequalitatem ostendit, ibi: quod autem aeternitate,
aliqua trium personarum aliam non excedat, supra ostensum est. Circa
primum duo facit: primo ostendit quod aequalitas personarum attenditur
quantum ad aeternitatem, magnitudinem, et potestatem; secundo
ostendit qualiter ista tria se habent ad invicem, scilicet quod sunt
idem secundum rem quod divina essentia, ibi: cumque enumerentur ista
quasi diversa, in Deo tamen unum et idem sunt. Quod autem
aeternitate, aliqua trium personarum aliam non excedat, supra ostensum
est. Hic ostendit propositum; et dividitur in tres partes: in prima
ex praedictis relinquit aequalitatem personarum quantum ad
aeternitatem; in secunda ostendit earum aequalitatem quantum ad
magnitudinem, ibi: nunc superest ostendere quod magnitudine vel
potentia alius alium non excedat; in tertia quantum ad potestatem,
20 dist., ibi: nunc ostendere restat quomodo aliqua harum
personarum aliam non excellat potentia. Nunc superest ostendere quod
magnitudine vel potentia alius alium non excedat. Hic ostendit
personarum aequalitatem quantum ad magnitudinem: et primo ostendit
aequalitatem in magnitudine; secundo inducit quamdam conclusionem,
ibi: praeterea cum Deus dicatur trinus, non tamen debet dici
triplex. Prima in tres, secundum tres vias quibus probat aequalem
magnitudinem trium personarum: primo ostendit ex mutua inhaesione;
secundo ex remotione eorum quae inaequalitatem facere possent, ibi:
sed jam nunc ad propositum redeamus; tertio ex ratione divinae
simplicitatis et veritatis, ibi: sciendum est igitur, tantam
aequalitatem esse in Trinitate et cetera. Circa primum tria facit:
primo manifestat propositum; secundo proponit intentum, ibi: sciendum
igitur est quia pater non est major filio; tertio ponit aequalitatis
signum, ibi: et inde est quod pater dicitur esse in filio, et filius
in patre, et spiritus sanctus in utroque. Hic quaeruntur duo. Primo
de aequalitate. Secundo de illis in quibus attenditur aequalitas.
Circa primum quaeruntur duo: 1 an in divinis sit aequalitas; 2 an
ibi sit mutua aequalitas.
|
|