|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod aequalitas non sit in
divinis. Sicut enim dicit philosophus, unum in quantitate facit
aequale. Sed in Deo non est quantitas, ut supra dixit Augustinus,
quod est sine quantitate magnus. Ergo videtur quod non sit aequalitas
ibi.
2. Praeterea, quidquid est in divinis de absolutis, significat
divinam substantiam. Sed secundum unitatem substantiae attenditur
identitas, et non aequalitas. Ergo videtur quod per hoc quod probatur
una essentia trium personarum, magis probetur identitas quam
aequalitas.
3. Item, qualitas magis se habet ad spiritualia quam quantitas:
quia quaedam species qualitatis, ut scientia et virtus et hujusmodi,
inveniuntur in substantiis spiritualibus; non autem species
quantitatis, nisi forte numerus, secundum quem non attenditur haec
aequalitas personarum. Ergo cum secundum qualitatem potius sit
similitudo quam aequalitas, videtur quod ista convenientia in
essentialibus magis dicenda sit similitudo quam aequalitas.
4. Praeterea, omnis aequalitas dicit proportionem et
commensurationem quamdam. Sed infinitorum non est aliqua commensuratio
nec proportio. Cum igitur divinae personae infinitae sint, non
videtur in eis esse aequalitas.
1. In contrarium, est quod in symbolo Athanasii dicitur: et totae
tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
Respondeo dicendum, quod, sicut dicit philosophus, unum in
substantia facit idem, unum in quantitate aequale, unum in qualitate
facit simile. Quamvis autem in divinis non sit qualitas vel quantitas
secundum communem rationem generis, sunt tamen ibi aliquae species
qualitatis secundum proprias rationes suas, quantum ad differentias
constitutivas; et similiter aliquae species quantitatis secundum id
quod est proprium eis, ut magnitudo et duratio: et ideo ratione eorum
dicitur in divinis aequalitas et similitudo. Sicut autem ea quae
significantur per modum qualitatis, ut sapientia et hujusmodi, non
sunt aliud secundum rem ab essentia, sed solum secundum rationem; ita
etiam similitudo et identitas in divinis differunt secundum rationem et
non secundum rem, et similiter est de aequalitate. Et inde est quod
diversimode invenitur aequalitas et similitudo in divinis personis et in
aliis rebus. In aliis enim aequalibus non est eadem quantitas secundum
essentiam, sed solummodo secundum commensurationem; et similiter una
qualitas secundum speciem; quia in eis est aliud qualitas et essentia,
quae respicit esse sicut actum proprium. Qualitas autem vel quantitas
non dicitur per respectum ad esse, sed tantum dicunt quidditatem
alicujus generis. Unde potest dici una quantitas ubi non est unum
esse; sed non potest dici una essentia absolute, nisi ubi est unum
esse; et hoc est ubi est eadem essentia secundum numerum. Et inde est
quod ad rationem aequalitatis, unitas secundum numerum non requiritur;
sed ad identitatem requiritur unitas secundum numerum. In divinis
autem personis idem est magnitudo et sapientia, quod essentia: unde
aequalitas et similitudo personarum attenditur secundum eamdem
sapientiam numero et magnitudine.
Ad primum igitur dicendum, quod aequalitas non causatur ex uno in
quantitate solum secundum rationem quantitatis communem, sed etiam
secundum rationem alicujus speciei quantitatis. Ad rationem enim
aequalitatis sufficit quod sit unitas numeri, vel etiam temporis. Et
ita cum in divinis sit ratio aliquarum specierum quantitatis, potest
ibi esse aequalitas proprie. Sed quia quod invenitur in pluribus,
convenit eis secundum id quod est eis commune, et non secundum quod est
eis proprium: ideo potest melius dici, quod aequalitas consequitur
rationem quantitatis in communi, quae consistit in quadam
divisibilitate: unde ratio quantitatis invenitur proprie in illis quae
secundum se dividuntur; et sic Deo non convenit. Invenitur etiam
quodammodo in illis quorum divisio attenditur secundum ea quae
extrinsecus sunt, sicut virtus dicitur divisibilis et quantitatis
rationem habens ex ratione et divisione actuum et objectorum. Et talis
ratio quantitatis, scilicet virtualis, Deo convenit, et per
consequens aequalitas.
Ad secundum dicendum, quod ratione jam dicta, dist. 9, patet quod
identitas ponit unitatem in essentia secundum numerum: et quia in rebus
creatis, ex quarum consideratione nomina imponimus, etiam illa quae de
Deo praedicantur, unitas essentiae non est nisi in eodem supposito;
ideo identitas nullam importat distinctionem in supposito; sed magis
unitatem. Unde filius non potest dici, masculine loquendo, idem
patri, sed neutraliter tantum; ut unitas ad essentiam referatur.
Aequalitas vero et similitudo, quae important unitatem quantitatis vel
qualitatis non secundum essentiam vel esse, quantum est de sui
significatione, non important unitatem quantitatis vel qualitatis in
numero; sed sufficit quod sint idem specie. Haec autem unitas est in
diversis suppositis: et ideo aequalitas et similitudo simul cum unitate
important distinctionem: et propter hoc dicimus filium similem patri
vel aequalem; non tamen eumdem. Et inde est quod potius Magister de
aequalitate quam de identitate determinavit, dist. 9, quia in
identitate importatur tantum unitas essentiae. Nec etiam secundum
quemlibet modum divinis personis competit, scilicet masculine; sed in
aequalitate importatur utrumque; et unitas essentiae per modum
quantitatis significatae, et personarum distinctio.
Ad tertium dicendum, quod quamvis in similitudine similiter importetur
utrumque, ut patet ex verbis Hilarii in 2 distinct. positis quod
similitudo sibi ipsi non est, tamen aequalitas addit aliquid supra
similitudinem, et includit eam, quando dicitur de divinis personis.
Cum enim in divinis non nisi quantitas sit virtutis, quae fundatur in
qualitate, in unitate talis quantitatis ponitur unitas qualitatis, et
privatur intensionis excessus, ut patet: quia quaecumque aequalia sunt
in colore, sunt etiam similia, sed non convertitur.
Ad quartum dicendum, quod aequalitas est species proportionis: est
enim aequalitas proportio aliquorum habentium unam quantitatem. Dico
igitur de aequalitate, sicut de quibusdam aliis, quod praedicatur de
Deo quantum ad rationem differentiae, quod est habere unam
quantitatem, et non quantum ad rationem generis, quae consistit in
commensuratione quantitatis. Unde dico, quod divina magnitudo nullo
modo est mensurabilis vel mensurata nec ab alio nec a se. Primo, quia
mensuratio ponit terminationem, et divina magnitudo non habet terminum
intra nec extra; et ideo infinita dicitur, non quidem per extensionem
privative, sed per negationem termini. Secundo, quia commensuratio
non est unius quantitatis ad se, sed duarum; et nulla alia magnitudo
potest esse aequalis sibi. Pater autem et filius non habent aliam et
aliam magnitudinem, sed unam et eamdem, secundum quam aequales
dicuntur; et ita divinae magnitudini nihil diversum ab ipsa
commensuratur. Tertio, quia sicut omnis motus reducitur ad movens
quod non est motum neque a se neque ab alio: ita omnis mensuratio
reducitur ad unum primum quod nullo modo est mensuratum, sed est omnium
mensura; et hoc Deus est, ut etiam Commentator dicit.
|
|