|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit ibi mutua
aequalitas. Ita enim dicit Dionysius quod in causa et in causatis non
recipimus conversionem similitudinis et aequalitatis. Sed quamvis in
divinis personis non sit causa et causatum, est tamen ibi principium et
quod est de principio. Ergo videtur quod filius, qui est a patre
sicut a principio, sit similis et aequalis patri, sed non e converso.
2. Praeterea, unumquodque est aequale illi quo non est minus; et
nihil est aequale illi quo est majus. Sed supra, distinct. 16,
dicit Hilarius: filius non est minor patre, et tamen pater est major
filio. Ergo filius est aequalis patri, sed non e converso.
3. Item, cum nihil sibi ipsi sit aequale, omne quod aequale dicitur
praesupponit aliquid cui aequale dicatur. Sed filius secundum ordinem
naturae praesupponit patrem, non autem pater praesupponit aliquid.
Ergo videtur quod filius sit aequalis patri, et non e converso.
1. Contra est quod in symbolo dicitur: tres personae coaeternae sibi
sunt et coaequales. Ergo est ibi mutua aequalitas.
Respondeo dicendum, quod cum aequalitas fundetur in unitate
quantitatis, idem est aliquid esse aequale alicui, quod habere
quantitatem illius; et esse simile, quod habere qualitatem illius.
Qualitas autem alicujus dicitur quam proprie et plene habet.
Contingit autem quandoque quod qualitas illa perfecta est in utroque:
unde utriusque dici potest: et secundum hoc in talibus potest dici quod
utrumque alteri simile est. Quandoque autem qualitas aliqua est
proprie et plene in uno, et in alio est tantum quaedam imitatio
illius, secundum aliquam participationem: et tunc illa qualitas non
dicitur utriusque, sed ejus tantum quod eam plene possidet. Et tunc
illud quod non plene habet, dicetur simile ei quod plene habet, et non
e converso: ut si dicamus quod pictura est similis homini, et non e
converso. Non enim dicitur quod homo sit similis suae imagini,
proprie loquendo. Ulterius, assimilari, supra hoc quod est similem
esse, ponit quemdam motum et accessum ad unitatem qualitatis, et
similiter, adaequari, ad quantitatem. In divinis autem personis non
est aliquis motus; sed loco motus est ibi acceptio, prout dicitur una
persona ab alia accipere: unde non potest esse assimilatio vel
adaequatio, nisi secundum rationem acceptionis. Dico igitur, quod
quia magnitudo vel bonitas est plene in qualibet divinarum personarum,
quaelibet persona potest dici aequalis vel similis alii. Sed quia una
persona accipit ab alia et non e converso, ideo persona accipiens
potest dici adaequari vel assimilari illi personae a qua accipit, et
non e converso. Concedimus igitur inter patrem et filium esse mutuam
similitudinem vel aequalitatem: quia pater est similis filio, et e
converso: non autem mutuam adaequationem vel assimilationem: quia
filius adaequatur patri et assimilatur, et non e converso.
Ad primum igitur dicendum, quod Dionysius loquitur in causatis illis
quae non perfecte recipiunt similitudinem suae causae, quod non est in
divinis personis, quia tota plenitudo patris est in filio: et ideo
potest dici mutua similitudo vel aequalitas. Unde Dionysius dicit,
quod in coordinatis, idest aequalibus, possibile est similia sibi
invicem esse, et convertere ad alterutrum similitudinem.
Ad secundum dicendum, quod per hoc quod dicitur pater major filio,
non ponitur aliquis gradus magnitudinis, sed tantum ordo auctoritatis.
Unde per hoc non removetur mutua aequalitas, sed tantum mutua
adaequatio.
Ad tertium dicendum, quod aequalitas non de necessitate praesupponit
aliquid aliud, sed supponit. Unde non oportet quod illud quod dicitur
aequale, habeat aliquem ordinem vel prioritatis vel principii ad illud
cui aequale dicitur, vel e converso.
|
|