|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod aeternitas non sit ipsa
divina substantia. Nihil enim est causa sui ipsius. Sed Deus est
auctor aeternitatis, ut dicit Augustinus, et est etiam ante
aeternitatem, sicut causa ejus, ut dicitur Lib. de causis. Ergo
videtur quod aeternitas non sit ipse Deus.
2. Item, unumquodque mensuratur primo sui generis. Sed primum esse
est divinum esse. Ergo per ejus mensuram mensuratur omne esse. Sed
esse temporalium mensuratur per tempus, et aeternorum per aevum. Ergo
videtur, cum unius non sit nisi una mensura, quod aeternitas sit idem
secundum rem quod aevum et tempus.
3. Praeterea, in omnibus participationibus divinae bonitatis est
communitas in nomine et in ratione cujusdam analogiae inter perfectionem
participatam a creatura et principium communicationis in Deo, sicut se
habet bonitas creaturae cum bonitate increata. Sed secundum
Dionysium, sicut Deus dicitur sapiens inquantum implet alios
sapientia, ita per hoc dicitur aeternus quod est causa aevi et
temporis. Ergo videtur quod aevum et tempus debeant dici aeternitas.
4. Item, mensura est proportionata mensurato. Sed omne esse in se
consideratum indivisibile est, quia nihil habet admixtum ut dicit
Boetius, et quamdiu res manet, esse suum substantiale non variatur,
quamvis accidentia varientur. Cum igitur esse temporalium mensuretur
tempore, videtur quod tempus sit mensura indivisibilis et permanens,
et sic non differat ab aeternitate.
5. Praeterea, in quocumque est invenire successionem, illud
mensuratur tempore. Sed esse aeviternorum, sicut Angeli et
substantiae caeli, non mensuratur tempore. Ergo videtur quod eorum
esse non habeat successionem, et ita videtur quod non differat ab
aeternitate.
Respondeo dicendum, quod diversitatem aeternitatis, temporis et
aevi, quidam voluerunt accipere, quod tempus habet principium et
finem; aevum principium habet et non finem; aeternitas nec principium
nec finem. Sed secundum hoc non attenditur essentialis eorum
diversitas: quia posito quod tempus nunquam inceperit, nec nunquam
finiatur, adhuc tempus non erit aeternitas, ut dicit Boetius.
Supposito etiam quod Angeli semper fuerint, aevum adhuc differret ab
aeternitate. Quid tamen veritatis habeat, ex his quae dicentur,
patebit. Sciendum est igitur, quod tria praedicta nomina significant
durationem quamdam. Duratio autem omnis attenditur secundum quod
aliquid est in actu: tamdiu enim res durare dicitur quamdiu in actu
est, et non dum est in potentia. Esse autem in actu contingit
dupliciter. Aut secundum hoc quod actus ille est incompletus, et
potentiae permixtus, ratione cujus ulterius in actum procedit; et
talis actus est motus: est enim motus existentis in potentia, secundum
quod hujusmodi, ut dicit philosophus. Aut secundum quod actus non est
permixtus potentiae, nec additionem recipiens perfectionis; et talis
actus est actus quietus et permanens. Esse autem in tali actu
contingit dupliciter. Vel ita quod ipsum esse actu, quod res habet,
sit sibi acquisitum ab alio; et tunc res habens tale esse est
potentialis respectu hujus actus, quem tamen perfectum accepit. Vel
esse actu est rei ex seipsa, ita quod est de ratione quidditatis suae;
et tale esse est esse divinum, in quo non est aliqua potentialitas
respectu hujus actus. Sic igitur patet quod est triplex actus.
Quidam cui non substernitur aliqua potentia; et tale est esse divinum
et operatio ejus; et huic respondet loco mensurae aeternitas. Est
alius actus cui substat potentia quaedam; sed tamen est actus completus
acquisitus in potentia illa; et huic respondet aevum. Est autem alius
cui substernitur potentia, et admiscetur sibi potentia ad actum
completum secundum successionem, additionem perfectionis recipiens; et
huic respondet tempus. Cum igitur unicuique rei respondeat propria
mensura, oportet quod secundum conditionem actus mensurati accipiatur
essentialis differentia ipsius mensurae. Invenitur autem in actu qui
motus est, successio prioris et posterioris. Et haec duo, scilicet
prius et posterius, secundum quod numerantur per animam, habent
rationem mensurae per modum numeri, quae tempus est. Unde dicit
philosophus, quod tempus est numerus motus secundum prius et
posterius. Et est numerus numeratus, et non numerus simpliciter.
Sicut enim dicimus quod duo canes est numerus numeratus, et duo est
numerus simpliciter; ita etiam numerus prioris et posterioris in motu
est numerus numeratus, qui est tempus. Ex quo patet quod illud quod
est de tempore quasi materiale, fundatur in motu, scilicet prius et
posterius; quod autem est formale, completur in operatione animae
numerantis: propter quod dicit philosophus quod si non esset anima,
non esset tempus. Sic igitur de ratione hujus mensurae, quae est
tempus, sunt duo: scilicet quod accipiantur ibi plura, ad minus duo;
vel duo nunc, inter quae est tempus; vel duo tempora continuata per
unum nunc: et quod illa sint succedentia. Continuitas etiam accedit
tempori ex ratione motus quem mensurat. Unde si aliquis motus esset
non continuus, non habens ordinem ad motum continuum caeli, tempus
mensurans illum motum non esset continuum. Ex quo patet quod tempore
non mensuratur nisi id quod includitur in tempore, et secundum
principium et finem. Motus enim caeli etsi ponatur semper fuisse,
secundum philosophum, tamen unaquaeque revolutio vel pars
revolutionis, quae mensuratur tempore, secundum prius et posterius
accepta in ipsa, principium habet et finem, et secundum hoc verum est
quod tempus habet principium et finem: quia non est mensura nisi
habentis principium et finem. In actu autem illo qui est actus
completus, non est intelligere prius et posterius, nec aliqua plura,
et ita nec successionem: unde mensura quae respondet eis, non est per
modum numeri, sed magis per modum unitatis. Sicut ergo prius et
posterius temporis, prout intelliguntur numerata, complent rationem
temporis; ita permanentia actus, secundum quod intelligitur in ratione
unius quod habet rationem mensurae, complet rationem aevi et
aeternitatis. Sed quia esse aeviternorum est acquisitum ab alio, ideo
aevum mensurat esse quod habet principium; non autem aeternitas, quae
mensurat esse quod non est acquisitum ab alio. Et secundum hoc potest
sustineri dicta differentia, licet non uniformiter sumpto principio:
quia aeternitas respicit illud esse quod non habet principium
efficiens; aevum autem quod habet tale principium; tempus vero
respicit actum qui habet principium et finem durationis, ut mensuratur
tempore.
Ad primum igitur dicendum, quod sicut patet ex praedictis, in corp.
art., aevum nihil aliud est quam aeternitas quaedam participata; unde
non inveniuntur auctores antiqui multum curasse de differentia aevi et
aeternitatis: propter hoc Dionysius utitur uno pro alio. Unde si
proprie accipiatur causa et auctor, Deus dicitur esse auctor
aeternitatis, non qua ipse aeternus est, sed aeternitatis
participatae, quae aevum est; sicut dicimus, quod ipse est causa
omnis bonitatis, non suae, sed ejus quae ab ipso in creaturas effluit
sicut a principio. Posset etiam dici, quamvis non ita bene, quod
causa communiter accipitur pro omni eo quod est etiam prius secundum
rationem: cum enim essentia divina secundum intellectum sit prius quam
esse suum, et esse prius quam aeternitas, sicut mobile est prius
motu, et motus prior tempore; dicetur ipse Deus esse causa suae
aeternitatis secundum modum intelligendi, quamvis ipse sit sua
aeternitas secundum rem.
Ad secundum dicendum, quod omnibus illis in quibus invenitur diversa
ratio mensurandi, oportet esse diversas mensuras proprias; non enim
eodem modo mensurantur panis et vinum. Unde cum diversa ratio
mensurandi sit in diversis actibus, oportet quod respondeant eis
diversae mensurae propriae: verumtamen una earum potest ordinari ad
aliam, sicut ad primam mensuram et excedentem. Unde sicut divinum
esse est mensura omnis actus, ita aeternitas est mensura omnis
durationis, excedens et non coaequata. Sed praeter hoc oportet habere
alias proprias mensuras propter diversos modos mensurandi.
Ad tertium dicendum, quod divina bonitas participatur in diversis
secundum diversos modos. Perfectioni autem participatae duplex nomen
imponitur. Vel secundum rationem communem perfectionis illius; et
tunc nomen est commune et ipsi principio communicanti et omnibus
participantibus, secundum analogiam, sicut bonitas, entitas et
hujusmodi. Vel secundum proprium modum quo recipitur vel est in aliqua
creatura, ut patet quod cognitio participatur a Deo in omnibus
cognoscentibus et hoc nomen sensus imponitur ad significandum
cognitionem secundum aliquem modum determinatum habendi ipsam, et
propter hoc non est commune omnibus. Similiter aeternitas nominat
durationem secundum illum modum quo est in principio suo; et ideo aliae
durationes participatae non dicuntur nomine aeternitatis.
Ad quartum dicendum, quod tempus per se est mensura motus primi; unde
esse rerum temporalium non mensuratur tempore nisi prout subjacet
variationi ex motu caeli. Unde dicit Commentator, quod sentimus
tempus, secundum quod percipimus nos esse in esse variabili ex motu
caeli. Et inde est quod omnia quae ordinantur ad motum caeli sicut ad
causam, cujus primo mensura est tempus, mensurantur tempore; et
quicumque sentit quamcumque variabilitatem quae consequitur ex motu
caeli, sentit tempus, quamvis non videat ipsum motum caeli.
Ad quintum dicendum, quod quamvis actus qui mensuratur aevo, sit
totus simul sine successione, hoc esse tamen est ab alio; et in hoc ab
aeternitate aevum discernitur, ut prius dictum est, distin. 8,
quaest. 2, art. 2.
|
|