|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nunc aeternitatis non
est ipsa aeternitas. Nunc enim aeternitatis, temporis et aevi,
videtur unum esse, quod significatur, cum dicitur: quando motus est,
et Angelus est, et Deus est. Sed aeternitas non est tempus, ut
dictum est, art. antec. Ergo nunc aeternitatis, quod est idem quod
nunc temporis, non est idem quod aeternitas.
2. Item, omne nunc est indivisibile. Sed aeternitas est
divisibilis: quod videtur ex hoc quod in littera inducitur: in
generationem et generationem anni tui; et loquitur de duratione
aeternitatis. Ergo videtur quod nunc aeternitatis non sit aeternitas.
3. Item, nunc stans facit aeternitatem, ut Boetius dicit; et ita
nunc est causa aeternitatis. Sed non potest idem esse causa sui
ipsius. Ergo non est idem aeternitas et nunc aeternitatis.
4. Praeterea, sicut se habet nunc temporis ad tempus, ita se habet
nunc aeternitatis ad aeternitatem. Sed nunc temporis non est tempus
sicut nec punctus est linea. Ergo nec nunc aeternitatis est
aeternitas.
1. Contra, aeternitas est ipse Deus. Sed in divina essentia non
est aliqua realis diversitas. Ergo non differt ibi nunc aeternitatis
et aeternitas.
Respondeo dicendum, quod secundum philosophum, tempus est mensura
ipsius motus, et nunc temporis est mensura ipsius mobilis. Unde sicut
est idem mobile secundum substantiam in toto motu, variatur tamen
secundum esse, sicut dicitur, quod Socrates in foro est alter a
seipso in domo; ita nunc est etiam idem secundum substantiam in tota
successione temporis, variatum tantum secundum esse, scilicet secundum
rationem quam accepit prioris et posterioris. Sicut autem motus est
actus ipsius mobilis inquantum mobile est; ita esse est actus
existentis, inquantum ens est. Unde quacumque mensura mensuretur esse
alicujus rei, ipsi rei existenti respondet nunc ipsius durationis,
quasi mensura: unde per nunc aevi mensuratur ipsum existens cujus
mensura est aevum, et per nunc aeternitatis mensuratur illud ens cujus
esse mensurat aeternitas. Unde sicut se habet quilibet actus ad id
cujus est actus, ita se habet quaelibet duratio ad suum nunc. Actus
autem ille qui mensuratur tempore, differt ab eo cujus est actus, et
secundum rem, quia mobile non est motus; et secundum rationem
successionis, quia mobile non habet substantiam de numero successivorum
sed permanentium. Unde eodem modo tempus a nunc temporis differt
dupliciter, scilicet secundum rem, quia nunc non est tempus, et
secundum successionis rationem, quia tempus est successivum et non nunc
temporis. Actus autem qui mensuratur aevo, scilicet ipsum esse
aeviterni, differt ab eo cujus est actus re quidem, sed non secundum
rationem successionis, quia utrumque sine successione est. Et sic
etiam intelligenda est differentia aevi ad nunc ejus. Esse autem quod
mensuratur aeternitate, est idem re cum eo cujus est actus, sed
differt tantum ratione; et ideo aeternitas et nunc aeternitatis non
differunt re, sed ratione tantum, inquantum scilicet ipsa aeternitas
respicit ipsum divinum esse, et nunc aeternitatis quidditatem ipsius
rei, quae secundum rem non est aliud quam suum esse, sed ratione
tantum.
Ad primum igitur dicendum, quod non est idem nunc aeternitatis,
temporis et aevi; et quando dicitur: quando est motus, est Angelus
et Deus, potest significari tripliciter nunc vel aeternitatis vel aevi
vel temporis. Si significetur nunc temporis; tunc dicetur motus esse
in illo, sicut in propria mensura; Angelus autem et Deus, non
secundum rationem mensurationis, sed magis secundum concomitantiam
quamdam, prout aeternitas et aevum cum tempore simul sunt, nec sibi
deficiunt. Si autem significetur nunc aeternitatis; tunc dicitur
Deus esse in illo sicut in mensura propria et adaequata; Angelus
autem et mobile, sicut in mensura excedenti. Si autem significetur
nunc aevi, respondebit Angelo sicut mensura adaequata, et Deo
secundum concomitantiam, et mobili sicut mensura excedens.
Ad secundum dicendum, quod aeternitas indivisibilis est, et quod
pluraliter aliquando significetur, hoc potest esse dupliciter: vel
secundum quod participatur in diversis, praecipue in beatis, ut
dicitur Dan. 12, 3: qui ad justitiam erudiunt multos, quasi
stellae in perpetuas aeternitates; vel ratione mensurae inferioris,
cui per se accidit divisio, scilicet ratione temporis. Unde est
sensus: anni aeternitatis, idest aeternitas, sub qua possibile esset
contineri plurimos annos, sicut in mensura excedenti.
Ad tertium dicendum, quod sicut esse, secundum rationem
intelligendi, consequitur principia ipsius entis quasi causam; ita
etiam mensura entis se habet ad mensuram essendi secundum rationem
causae. Unde nunc aeternitatis secundum rationem videtur esse causa
aeternitatis. Sed ex hoc non ostenditur diversitas in re, sed tantum
in ratione; sicut nec inter ipsum divinum esse et ipsum ens.
Ad quartum dicendum, quod non est similis ratio de tempore et nunc
temporis et de aeternitate et nunc aeternitatis, et ratio assignata
est.
|
|