|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod magnitudo Deo non
competat. Magnitudo enim est quaedam conditio materiae. Sed nulla
conditio materialis de Deo dicitur, nisi metaphorice. Ergo videtur
quod magnitudo Deo non conveniat nisi metaphorice.
2. Praeterea, magnum et parvum ex opposito dividuntur. Sed,
secundum philosophum, omne parvum est magnum sicut et omne paucum est
multum, ut 10 Metaphys. dicit. Ergo videtur etiam quod omne
magnum sit parvum. Sed Deus non est parvus. Ergo non est magnus.
3. Item, magnitudo est quantitas continua. Sed in Deo non potest
esse continuatio, cum sit simplex et indivisibilis. Ergo nec
magnitudo.
4. Si dicas, quod in Deo est quantitas virtutis secundum quam
dicitur magnus; contra Deus secundum virtutem suam dicitur potens.
Sed hic dividitur potentia contra magnitudinem. Ergo non intelligitur
de magnitudine virtutis.
1. Contra est quod dicitur in Psalm. 146, 5: magnus Deus et
magna virtus ejus.
Respondeo dicendum, quod in Deo non potest esse quantitas nisi
virtutis; et cum aequalitas attendatur secundum aliquam speciem
quantitatis, aequalitas non erit nisi secundum virtutem. Virtus
autem, secundum philosophum est ultimum in re de potentia. Unde etiam
dicitur in 7 Physic., quod virtus est perfectio quaedam, et tunc
unumquodque perfectum est quando attingit propriam virtutem. Omnibus
igitur illis modis quibus contingit pertingere ad ultimum est
considerare virtutem rei. Hoc autem contingit tripliciter: primo in
operationibus, in quibus contingit gradus perfectionis inveniri. Unde
dicitur habere virtutem ad operandum quod attingit completam
operationem, prout dicitur 2 Ethic., quod virtus est quae bonum
facit habentem, et opus ejus bonum reddit. Secundo etiam respectu
ipsius esse rei, secundum quod etiam philosophus dicit, quod aliquid
habet virtutem ut semper sit. Item secundum plenitudinem perfectionis
respectu ipsius entis, secundum quod attingit ultimum naturae suae.
Unde etiam virtus circuli dicitur, secundum philosophum, quando
attingit complete definitionem suam. Si igitur virtus divina
consideretur secundum perfectionem ad opus, erit virtus potentiae
operativae. Si autem consideretur perfectio quantum ad ipsum esse
divinum, virtus ejus erit aeternitas. Si autem consideretur quantum
ad complementum perfectionis ipsius naturae divinae, erit magnitudo.
Quod patet ex hoc quod ipse probat aequalitatem in magnitudine ex hoc
quod tota plenitudo naturae patris est in filio; secundum quem etiam
modum Augustinus dicit, quod in his quae non mole magna sunt, idem
est majus esse quod melius; secundum quod etiam dicimus aliquem hominem
esse magnum, qui est perfectus in scientia et virtute. Et sicut
omnipotentiae suae virtute omnes potentias operativas fundat et in eis
operatur; ita per virtutem aeternitatis suae instituit et firmat omnem
durationem et per virtutem magnitudinis suae omnia implet et continet.
Ad primum igitur dicendum, quod magnitudo secundum rationem generis
sui, quod est quantitas, est conditio materiae; et secundum hoc non
praedicatur de Deo, sed secundum rationem differentiae suae; quae
consistit in ratione completionis, prout dicimus aliquem ex parvo fieri
magnum, quando attingit completam quantitatem.
Ad secundum dicendum, quod quantitas continua dividitur in infinitum,
sed non in infinitum augetur; et ideo ratione divisionis infinitae
quodlibet parvum potest habere minus, in cujus respectu videtur
magnum; sed tamen non quolibet magno est aliquod majus, respectu cujus
possit dici minus, sicut patet in quantitate caeli. Nihilominus tamen
si magnum et parvum non dicatur secundum relationem, sed absolute,
prout consideratur, quantitas determinata ad aliquam speciem, sic
quamvis quodlibet minus sit majus, non tamen quodlibet minus est
parvum, nec quodlibet majus est magnum, ut dicit philosophus.
Nihilominus tamen sciendum quod Deus sicut dicitur magnus, ita etiam
dicitur parvus, ut dicit Dionysius, et accipit parvum pro subtili,
secundum quod ipse penetrat omnia, etiam profundas cogitationes, et
secundum quod dicitur quod principia sunt parva quantitate et magna
virtute.
Ad tertium dicendum, quod continuitas sequitur magnitudinem
dimensivam, non autem magnitudinem virtutis, quae sola debet in Deo
intelligi.
Ad quartum patet jam solutio per ea quae dicta sunt, in corp. art.;
quia virtus non tantum dicitur respectu operationis secundum quod hic
accipitur potentia, sed etiam aliis modis, ut dictum est, ubi supra.
|
|