|
In generationem et generationem anni tui. Aeternitas per annos Dei
intelligitur, non propter sui multitudinem, cum sit una et simplex,
sed inquantum virtute comprehendere potest magnam multitudinem
inferioris mensurae, quae divisibilis est. Sicut etiam dicimus, ante
mundum tempus fuisse, non quidem in re, sed secundum imaginationem,
prout imaginamur tempori (quod cum mundo incepit) possibilem fuisse
additionem fieri ex parte ante, quae additio tota sub aeternitate
continetur. Confitemur divinitatis naturam omnem perfecte esse in
singula suarum hypostaseon, idest totam et perfectam, et simile in
sequentibus accipiendum est. Nec exemplum aliquod rebus divinis
comparatio humana praestabit. Verum est, quod sufficienter divina
demonstret: quia in qualibet similitudine invenitur major
dissimilitudo, ut supra, 2 distin., dictum est. Sed quod non
intelligibile est homini, Deo possibile est. Cum enim divina natura
et virtus, quae infinita est, nostrum intellectum excedat, nihil quod
intelligere possimus, est quod Deus facere non possit; sed multa quae
intelligere non possumus, facere potest, et in ipso esse possunt et
sunt; non enim in eo potest esse aliquid quod non sit, nec est aliquid
quod non esse possit: quia mutabilis esset, si sibi aliquid posset
addi vel subtrahi. Id divinae veritatis ratio consequatur; quasi
dicat: sufficiat nobis ad credendum, quasi ratio vel medium probans,
divina veritas, ex qua nobis sacra Scriptura tradita est; quamvis ex
rerum naturis ratio sumpta dissentire videatur. Patrem igitur in filio
et filium in patre esse. Sic construe, patrem esse in filio, et
filium in patre. Perfecta plenitudo divinitatis in utroque est;
idest, ex hoc quod plena divinitas in utroque est, sequitur quod pater
sit in filio, et e converso: quod probat consequenter cum dicit: quia
plenitudo divinitatis est in filio, quod in patre est, hoc et in filio
est. Et ratio sua talis est. Plenitudo divinitatis in utroque
ostendit quod quidquid est in uno, est in alio; quia si uni deesset
quod alter haberet, neuter perfectus esset: quia dans deitatem, daret
partem substantiae suae; et ita uterque, scilicet pater dans et filius
recipiens, haberet terminum deitatis. Et ita patet quod nisi totum
quod unus habet, alter accipiat, plenitudo divinitatis in utroque esse
non potest. Sed ad hoc quod est totum quod est in patre esse in
filio, sequitur patrem esse in filio: quia ubicumque est tota natura
patris, ibi est pater. Ergo ad plenitudinem deitatis in utroque,
sequitur patrem esse in filio, et e converso. Similiter etiam
construendum est hoc quod dicit: quia plenitudo deitatis in filio est,
quod in patre est, hoc et in filio est; idest ad plenitudinem deitatis
hoc sequitur. Nec eadem nativitas: quia nihil a seipso nascitur: nec
aliud esse permittit; quia nihil nascitur ex aliquo vivo, nisi ad
minus eamdem naturam in specie accipiat hoc modo ut nomen filiationis
consequatur. Unde cum divina natura non possit multiplicari in diversa
secundum numerum, eo quod est immaterialis, restat ut eamdem numero
naturam accipiat: et ita aliud non est, sed alius. Non per duplicem
convenientium generum conjunctionem, sicut conjunguntur alia similia in
genere, ut equus et asinus, ut procreetur nova species: nec per
insitam capacioris substantiae naturam, sicut in arbore inseritur ramus
alterius arboris: sed per naturae unitam similitudinem, idest
convenientiam in una natura secundum numerum. Si enim in una natura
secundum speciem tantum esset convenientia, diceretur similitudo, sed
non unitas. Per necessitatem vivae naturae, idest filii, qui est
vivens natura: ex vivente natura, patre, qui est vivens natura: dum
res, scilicet essentialis, non differt, dum naturam Dei non
degenerat nativitas, sicut est quando propter indispositionem materiae
non recipitur species agentis completa in patiente, sed degenerat in
aliud genus.
|
|