|
Sed jam nunc ad propositum redeamus. Hic ostendit secundo modo
aequalitatem in magnitudine divinarum personarum, removendo ea quae
inaequalitatem facere possent, et dividitur in partes duas: in prima
ostendit veritatem; in secunda solvit quamdam contrarietatem, ibi:
his autem videntur adversari quae quidam sacrae Scripturae tractatores
Catholici in suis scriptis tradiderunt. Prima in duas: in prima
ostendit quod divinae personae non conveniunt in essentia sicut in
toto; in secunda ostendit quod non conveniunt in essentia sicut in
parte, ibi: notandum etiam, quod essentia divina non est materia
trium personarum. Prima in duas: in prima ostendit quod personae
divinae non conveniunt in una essentia, sicut partes in toto
integrali; in secunda, quod non conveniunt in essentia, sicut partes
in toto universali, ibi: hic adjiciendum est. Primum ostendit
dupliciter ex verbis Augustini. Primo sic: ubicumque est totum
integrale, oportet esse partes diversas per essentiam. Sed in divinis
personis non est essentiae vel naturae diversitas. Ergo non sunt
partes unius naturae, quasi integrantes ipsam. Secundo ibi: item in
eodem capite, ostendit idem per simile; quia sicut in una persona,
scilicet patre, inveniuntur plura attributa, ut bonitas, sapientia et
hujusmodi; ita in natura divina inveniuntur plures personae. Sed
pater non dicitur esse compositus ex pluribus attributis sicut ex
partibus, quia simplex est. Ergo pari ratione, quia natura divina
simplex est, non erit composita ex personis sicut ex partibus. Hic
adjiciendum. Hic ostendit quod personae non conveniunt in essentia
sicut in toto universali; et probat hoc dupliciter. Primo sic: omne
genus praedicatur pluraliter de pluribus speciebus simul acceptis, vel
de pluribus individuis sub illis speciebus contentis; sicut homo et
asinus sunt animalia, et duo homines duo animalia. Sed essentia non
praedicatur in plurali de tribus personis: non enim dicimus quod tres
personae sunt tres essentiae, sed una essentia. Ergo tres personae
non conveniunt in una essentia sicut species in genere. Eadem ratione
probat, quod nec sicut individua in specie, ibi: si vero dicunt,
nomine personae non speciem significari, sed aliquid singulare
(...) sic quoque illos eadem ratio confutabit. Secundo, ibi:
alio quoque modo idem probat Augustinus, probat idem sic. Nihil unum
existens habet sub se species, sicut genus; vel individua, sicut
species. Sed essentia divina est una numero. Ergo neque se habet ad
personas sicut genus ad speciem, neque sicut species ad individua.
Notandum etiam, quod essentia divina non est materia trium
personarum. Hic ostendit, quod tres personae non conveniunt in
essentia sicut in parte; et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod
non conveniunt in ipsa sicut in parte materiali; secundo quod non
conveniunt in ipsa sicut in proprietate formali, ibi: his quoque
addendum, quod tres personas non ita dicimus esse unam essentiam
(...) sicut dicimus aliquos tres homines ejusdem (...) sexus
unam esse naturam, vel unius naturae. Primum sic probat. In omnibus
quae constituuntur ex una materia, sicut anuli ex auro, plus est de
materia in pluribus quam in uno. Sed non plus est de essentia divina
in tribus personis quam in una tantum. Ergo neque se habet ad personam
sicut materia. Eodem modo ostendit quod non conveniunt in ipsa sicut
in proprietate formali, sicut dicimus homines ejusdem complexionis esse
unius naturae: quia in his majus aliquid sunt duo quam unus, quod non
est in divinis personis. His autem videntur adversari quae quidam
sacrae Scripturae tractatores Catholici in suis scriptis tradiderunt.
Hic solvit contrarietatem; et circa hoc duo facit: primo inducit
contrarietatem ex verbis Damasceni, qui videtur dicere, quod essentia
est sicut species, et personae sicut particularia; secundo ponit
solutionem, ibi: haec autem quae hic dicuntur, licet in sermonis
superficie aliquid a fide alienum resonare videantur, sane tamen
intelligi queunt. Et circa hoc duo facit: primo exponit qualiter
intelligendum sit quod essentia est sicut species praedicata de personis
sicut de partibus: quia scilicet hoc dicitur secundum similitudinem
quamdam, et non secundum proprietatem; secundo ostendit qualiter
intelligendum sit quod dicit personas numero differre, quia scilicet
sunt relationibus distinctae ut una non sit altera, et non per
essentiam divinam, ut quod est in una non sit in alia, ibi: quod
autem Joannes dicit hypostases differre numero, non natura; in eo
quod non differre natura ait, verissime (...) loquitur. Sciendum
est igitur, tantam aequalitatem esse in Trinitate et cetera. Hic
probat tertio aequalitatem magnitudinis personarum ex ratione
veritatis, sic. Ubicumque eadem est veritas et magnitudo, non est
major magnitudo et veritas secundum rem. Ergo ubi non est major
veritas, nec major magnitudo. Sed non magis verum est tres personas
esse quam unam tantum. Ergo non est major magnitudo trium personarum
quam unius tantum. Praeterea cum Deus dicatur trinus, non debet dici
triplex. Hic concludit ex dictis, quod Deus quamvis dicatur trinus,
non tamen dicendus est triplex. In illis enim rebus invenitur
triplicitas, ubi tria excedunt unum in magnitudine. Sed tres personae
non excedunt unam in magnitudine. Ergo non est dicenda triplicitas
trium personarum respectu unius. Hic quaeritur de duobus, secundum
duas rationes quae in hac lectione habentur. Circa primam probationem
quaeruntur duo: 1 utrum in divinis sit totum integrale; 2 utrum sit
ibi totum universale.
|
|