|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in divinis sit totum
integrale. Ubicumque enim est quantitas aliqua, ibi est ratio totius
integralis, cum omnis quantitas in partes divisibilis sit. Sed in
Deo est quantitas virtutis. Ergo est ibi totum integrale.
2. Praeterea, sicut quantitas continua integratur ex suis partibus,
ita et numerus. Sed in divinis est numerus personarum, scilicet
ternarius, cujus pars quaedam est unum et duo. Ergo videtur quod sit
ibi totum integrale.
3. Item, quidquid est aliquid alicujus et non est illud, est pars
integralis illius. Sed pater est aliquid Trinitatis et non est
Trinitas. Ergo est pars integralis Trinitatis.
4. Praeterea, ex sola natura nunquam constituuntur res naturae, et
praecipue ubi sunt plures res naturae in una natura. Sed in una natura
divina sunt plures res naturae, scilicet personae. Ergo oportet quod
ad constitutionem personae aliquid aliud naturae divinae adveniat; et
sic erit ibi aliquid integratum ex pluribus.
1. Contra, omne totum integrale est compositum ex partibus. Sed in
Deo nulla est compositio, sed summa simplicitas, ut supra, dist.
8, quaest. 4, art. 1, habitum est. Ergo in divinis non est
totum integrale.
Respondeo dicendum, quod ratio totius integralis consistit in
compositione. Ratio autem partis integralis habet imperfectionem
annexam, quibus divina simplicitas et perfectio repugnat; unde non
potest ibi esse totum integrale et pars.
Ad primum igitur dicendum, quod quantitas virtutis non attenditur
secundum divisionem virtutis intrinsecus; sed magis attenditur ejus
divisio respectu exteriorum, vel secundum numerum objectorum, vel
secundum intensionem actus, vel secundum modos agendi. Unde patet
quod in quantitate virtutis non est ratio totius et partis integralis,
quia partes integrales sunt intra suum totum.
Ad secundum dicendum, quod in divinis unitas vel dualitas non est pars
ternarii nisi secundum rationis acceptionem. Cujus ratio est, quia
alio modo est numerus in rebus divinis et in rebus creatis, et alio
modo unitas. Cum enim unum sit quod est indivisum in se et divisum ab
aliis, unumquodque autem creatum per essentiam suam distinguatur ab
aliis; ipsa essentia creati, secundum quod est indivisa in se et
distinguens ab aliis, est unitas ejus, et plures unitates
constituentes numerum personarum creatarum, sunt plures essentiae
congregatae secundum numerationem, ita quod nihil est in una quod sit
in alia secundum numerum idem. Sic ergo numerus in rebus creatis habet
rationem distinctionis et cujusdam coacervationis distinctorum per
essentiam, et ex hoc habet rationem totius integralis. Unitas autem
personalis est ipsa proprietas relativa, distinguens unam personam ab
alia, et non essentiam ipsius personae; unde tres personae non sunt
differentes per essentiam, cum una numero essentia sit in tribus
personis. Et ideo non potest ibi esse coacervatio, sed tantum
distinctio. Et propter hoc numerus non habet rationem totius
integralis, nisi forte secundum quod in intellectu coadunantur rationes
proprietatum personalium. Sed per hoc non erit integratio alicujus
rei, sed in ratione tantum.
Ad tertium dicendum, quod haec est falsa: pater est aliquid
Trinitatis, si intelligatur partitive; significaretur enim quod
haberet partem essentiae Trinitatis, ex hoc quod aliquid, cum sit
neutrum, essentiam significat. Sed haec est vera: est aliquis
Trinitatis: ex quo non potest concludi quod sit pars Trinitatis,
nisi secundum rationem; quia scilicet non est tot personae quot est
Trinitas: quia Trinitas est tres personae, et non pater.
Ad quartum dicendum, quod naturae divinae nihil additur ad
constituendum rem naturae, cum in Deo idem sit quo est et quod est,
sive qui est. Distinctio autem non est ex ratione naturae, sed ex
ratione proprietatis relativae; quae quidem, secundum quod comparatur
ad essentiam, est ratione tantum et non re ab ipsa differens; prout
autem comparatur ad correlativum cui opponitur, facit realem
distinctionem personae, ut supra dictum est, dist. 9, quaest.
Unic. art. 1.
|
|