|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in divinis sit totum
universale. Quidquid enim praedicatur de aliquo substantialiter et non
conversim, praedicatur de ipso ut totum universale de parte
subjectiva. Sed essentia divina, vel Deus, hoc modo praedicatur de
patre: pater enim est essentia divina, sed non quicumque est essentia
divina est pater. Ergo ibi est totum universale.
2. Praeterea, universale et particulare differunt, sicut commune et
proprium. Sed in divinis invenitur commune et proprium; quia essentia
est communis, et relatio est propria personae. Ergo est ibi
universale et particulare.
3. Item, supra, dist. 5, ex verbis Hilarii habitum est, quod
filius Dei generis sui potestatem in habitu assumptae humanitatis
exercuit. Genus autem suum nominat naturam suam. Ergo videtur quod
essentia sit genus et universale respectu personarum.
4. Praeterea, scientia est species cognitionis. Sed de Deo
utrumque dicitur, scilicet quod cognoscit et scit. Ergo videtur quod
in divinis sit totum universale.
1. Contra, ubicumque est universale et particulare, particularia
sunt potentia in suis universalibus sicut differentiae in genere. Sed
in divinis non est aliquid in potentia. Ergo non est ibi universale et
particulare.
2. Praeterea, omne superius est pars integralis constituens
definitionem inferioris; unde dicit Porphyrius, quod genus se habet
ad similitudinem materiae, et differentia ad similitudinem formae, et
species ad similitudinem compositi. Sed in divinis non est totum
integrale et pars. Ergo etiam nec totum universale et pars sibi
respondens.
Respondeo dicendum, quod in divinis non potest esse universale et
particulare. Et hujus ratio potest quadruplex assignari: primo,
quia, secundum Avicennam, ubicumque est genus et species, oportet
esse quidditatem differentem a suo esse, ut prius, dist. 8,
quaest. 1, art. 1, dictum est; et hoc in divinis non competit;
secundo, quia essentia universalis non est eadem numero in suis
inferioribus, sed secundum rationem tantum; essentia autem divina est
eadem numero in pluribus personis; tertio, quia universale exigit
pluralitatem in his quae sub ipso continentur vel in actu vel in
potentia: in actu sicut est in genere, quod semper habet plures
species; in potentia sicut in aliquibus speciebus, quarum forma,
quantum est de se, possibilis est inveniri in multis, cum omnis forma
sit de se communicabilis; sed quod inveniatur tantum in uno, est ex
parte materiae debitae illi speciei, quae tota adunatur in uno
individuo, ut patet in sole, qui constat ex tota sua materia; et ista
pluralitas est secundum numerum, qui numerus simpliciter est fundatus
in substantiali distinctione: tres autem personae non numerantur tali
numero, ut dictum est, art. antec., et ideo essentia non habet
rationem universalis; quarto, quia particulare semper se habet ex
additione ad universale. In divinis autem, propter summam
simplicitatem, non est possibilis additio, et ideo nec universale nec
particulare.
Ad primum igitur dicendum, quod modus praedicandi proportionatur ipsis
rebus de quibus fit praedicatio; cum, secundum Hilarium, sermo sit
rei subjectus. Unde sicut nulla res in creaturis invenitur similis ex
toto unitati essentiae in tribus personis, sed secundum aliquid: ita
etiam nullus modus praedicandi in creaturis est similis huic modo
praedicandi quo essentia vel Deus de tribus personis praedicatur.
Dico igitur, quod secundum id quod tactum est in objectione, habet
similitudinem cum modo praedicandi totius universalis, sed differt
secundum alia quae supra, in corp. art., dicta sunt.
Ad secundum dicendum, quod commune, quantum est de se, non
determinat rei communitatem, vel rationis, sicut universale; et ideo
essentia potest dici communis, non autem universalis.
Ad tertium dicendum, quod Hilarius loquitur ad similitudinem
creaturarum, prout communiter loquendo dicimus, genus hominum unum
genus esse, secundum quod est multitudo aliquorum se habentium ad unum
principium; ita etiam dicitur genus divinum ipsa pluralitas
personarum, secundum ordinem emanationis ab uno principio, qui est
pater.
Ad quartum dicendum, quod in creaturis quaedam inveniuntur quae tam
secundum rationem generis, quam secundum rationem speciei dicunt
aliquid perfectionis. Unde attribuitur Deo utrumque secundum propriam
rationem, sicut patet in cognitione et scientia. Et haec quidem
quamvis in creaturis se habeant sicut genus et species, tamen in
divinis non sic se habent; quia unum, secundum rem nihil addit super
alterum, sed solum secundum rationem.
|
|