|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod veritas sit idem quod
essentia. Dicit enim Augustinus, quod verum est id quod est, et ab
aliis dicitur quod verum est indivisio esse et ejus quod est. Ergo
unumquodque dicitur verum, secundum quod habet esse. Esse autem est
actus essentiae. Ergo cum unumquodque veritate formaliter sit verum,
videtur quod omnino idem sit veritas et essentia.
2. Praeterea, quaecumque differunt re vel ratione unum potest
intelligi sine altero, unde etiam secundum Boetium, potest intelligi
Deus, non intellecta ejus bonitate. Sed essentia rei non potest
intelligi sine veritate. Ergo essentia rei et veritas non differunt
neque re neque ratione.
3. Item, quidquid differt secundum rationem ab ente, se habet ex
additione ad illud. Sed quod habet se ex additione ad aliquid,
contrahit et determinat illud, sicut se habet homo ad animal. Cum
igitur verum non contrahat ens (quia verum et ens convertuntur),
videtur quod veritas neque re neque ratione ab essentia differat.
4. Praeterea, Anselmus dicit, quod veritas est rectitudo sola
mente perceptibilis. Constat autem quod loquitur metaphorice de
rectitudine, quia rectitudo proprie dicta est passio continui. Sed
bonitas et justitia secundum propriam rationem habent quod sint
rectitudo sola mente perceptibilis. Ergo videtur quod veritas re et
ratione sit idem quod bonitas et justitia.
5. Contra, contingit aliquid verum dicere et de ente et de non
ente. Sed non entia non habent essentiam. Cum ergo omne verum
veritate sit verum, videtur quod veritas non sit idem quod essentia.
6. Praeterea, veritas est sola mente perceptibilis, ut patet per
Anselmum. Sed illud quod est sola mente perceptibile non est in
sensibilibus sed tantum in intelligibilibus; essentia autem est
utriusque. Ergo essentia et veritas non sunt idem.
7. Item, veritas et falsitas sunt tantum in complexis; quia
singulum incomplexorum neque verum neque falsum est. Sed essentia est
rerum incomplexarum. Ergo non est idem quod veritas.
8. Item, veritati opponitur falsitas. Sed falsitatem contingit
invenire in entibus, sicut dicimus aurum falsum: sed de ente non
dicitur non ens. Ergo falsum non est idem quod non ens; ergo nec
veritas est idem quod essentia; quia si contrarium de contrario non
praedicatur ut idem, nec oppositum de opposito.
Respondeo dicendum, quod eorum quae significantur nominibus,
invenitur triplex diversitas. Quaedam enim sunt quae secundum esse
totum completum sunt extra animam; et hujusmodi sunt entia completa,
sicut homo et lapis. Quaedam autem sunt quae nihil habent extra
animam, sicut somnia et imaginatio Chimerae. Quaedam autem sunt quae
habent fundamentum in re extra animam, sed complementum rationis eorum
quantum ad id quod est formale, est per operationem animae, ut patet
in universali. Humanitas enim est aliquid in re, non tamen ibi habet
rationem universalis, cum non sit extra animam aliqua humanitas multis
communis; sed secundum quod accipitur in intellectu, adjungitur ei per
operationem intellectus intentio, secundum quam dicitur species: et
similiter est de tempore, quod habet fundamentum in motu, scilicet
prius et posterius ipsius motus; sed quantum ad id quod est formale in
tempore, scilicet numeratio, completur per operationem intellectus
numerantis. Similiter dico de veritate, quod habet fundamentum in
re, sed ratio ejus completur per actionem intellectus, quando scilicet
apprehenditur eo modo quo est. Unde dicit philosophus, quod verum et
falsum sunt in anima; sed bonum et malum in rebus. Cum autem in re
sit quidditas ejus et suum esse, veritas fundatur in esse rei magis
quam in quidditate, sicut et nomen entis ab esse imponitur; et in ipsa
operatione intellectus accipientis esse rei sicut est per quamdam
similationem ad ipsum, completur relatio adaequationis, in qua
consistit ratio veritatis. Unde dico, quod ipsum esse rei est causa
veritatis, secundum quod est in cognitione intellectus. Sed tamen
ratio veritatis per prius invenitur in intellectu quam in re: sicut
etiam calidum et frigidum et aliae causae sanitatis sunt causa sanitatis
quae est in animali, et tamen animal per prius dicitur sanum et signa
sanitatis et causa sanitatis dicuntur sana secundum analogiam ad sanum
quod de animali dicitur. Unde dico, quod verum per prius dicitur de
veritate intellectus, et de enuntiatione dicitur inquantum est signum
illius veritatis; de re autem dicitur, inquantum est causa. Unde res
dicitur vera quae nata est de se facere veram apprehensionem quantum ad
ea quae apparent exterius in ipsa; et similiter dicitur falsa res quae
nata est facere, quantum ad id quod apparet exterius de ipsa, falsam
apprehensionem, sicut aurichalcum dicitur aurum falsum. Et inde est
etiam quod homo dicitur falsus, qui dictis vel factis ostendit de se
aliud quam sit; et per oppositum intelligitur veritas quae est virtus
in dictis et factis consistens, ut dicit philosophus. Utraque autem
veritas, scilicet intellectus et rei, reducitur sicut in primum
principium, in ipsum Deum; quia suum esse est causa omnis esse, et
suum intelligere est causa omnis cognitionis. Et ideo ipse est prima
veritas, sicut et primum ens: unumquodque enim ita se habet ad
veritatem sicut ad esse, ut patet ex dictis. Et inde est quod prima
causa essendi est prima causa veritatis et maxime vera, scilicet
Deus, ut probat philosophus. Veritas autem enuntiationis reducitur
in prima principia per se nota sicut in primas causas; et praecipue in
hoc principium, quod affirmatio et negatio non sunt simul vera, ut
dicit Avicenna. Sic ergo patet quomodo diversae definitiones de
veritate dantur. Quaedam enim veritatis definitio datur secundum hoc
quod veritas completur in manifestatione intellectus; sicut dicit
Augustinus: veritas est qua ostenditur id quod est; et Hilarius:
verum est declarativum aut manifestativum esse. Quaedam autem datur de
veritate secundum quod habet fundamentum in re, sicut illa Augustini:
verum est id quod est; et alia magistralis: verum est indivisio esse
et ejus quod est; et alia Avicennae: veritas cujusque rei, est
proprietas sui esse quod stabilitum ei est. Quaedam autem datur
secundum commensurationem ejus quod est in intellectu ad id quod est in
re, sicut dicitur: veritas est adaequatio rei ad intellectum; et
Augustinus: verum est quod ita se habet ut cognitori videtur si velit
et possit cognoscere. Quaedam autem datur de veritate secundum quod
appropriatur filio, cui etiam appropriatur cognitio, scilicet ab
Augustino: veritas est summa similitudo principii quae sine ulla
dissimilitudine est. Quaedam autem datur de veritate, comprehendens
omnes veritatis acceptiones, scilicet: veritas est rectitudo sola
mente perceptibilis. In rectitudine tangitur commensuratio; et in hoc
quod dicitur sola mente perceptibilis, tangitur id quod complet
rationem veritatis. Patet etiam ex dictis, quod veritas addit supra
essentiam secundum rationem, scilicet ordinem ad cognitionem vel
demonstrationem alicujus.
Ad primum igitur dicendum, quod esse dicitur dupliciter: uno modo
secundum quod ens significat essentiam rerum prout dividitur per decem
genera; alio modo secundum quod esse significat compositionem quam
anima facit; et istud ens philosophus appellat verum. Et similiter
Augustinus, cum dicit quod verum est id quod est; quasi dicat: verum
est quando dicitur de eo quod est; et similiter intelligitur quod
dicitur: verum est indivisio esse et ejus quod est. Et si in
negativis sit veritas quae non consistit in compositione, sed in
divisione, tamen veritas negative fundatur supra veritatem
affirmative, cujus signum est quod nulla negativa probatur nisi per
aliquam affirmationem. Vel potest dici, quod definitiones istae
dantur de vero non secundum completam sui rationem, sed secundum illud
quod fundatur in re.
Ad secundum dicendum, quod sicut bonitas dicit rationem per quam
essentia ordinatur ad appetitum, ita veritas dicit rationem per quam
essentia ordinatur ad intellectum. Unde sicut nullum esse appetitur
amota ratione boni, ita nullum esse intelligitur amota ratione veri.
Nihilominus tamen alia est ratio veri et alia ratio entis. Dupliciter
enim dicitur aliquid non posse intelligi sine altero. Aut ita quod
unum non possit intelligi si non ponatur alterum esse; et sic dicitur
quod esse non potest intelligi sine vero, sicut etiam non potest
intelligi sine hoc quod est esse intelligibile. Sive ita quod
quandocumque intelligitur unum, intelligatur alterum; sicut quicumque
intelligit hominem intelligit animal. Et hoc modo esse potest
intelligi sine vero, sed non e converso: quia verum non est in ratione
entis, sed ens in ratione veri; sicut potest aliquis intelligere ens,
et tamen non intelligit aliquid de ratione intelligibilitatis; sed
nunquam potest intelligi intelligibile, secundum hanc rationem, nisi
intelligatur ens. Unde etiam patet quod ens est prima conceptio
intellectus.
Ad tertium dicendum, quod verum addit supra ens, sicut et bonum et
unum. Nullum tamen eorum addit aliquam differentiam contrahentem ens,
sed rationem quae consequitur omne ens; sicut unum addit rationem
indivisionis, et bonum rationem finis, et verum rationem ordinis ad
cognitionem; et ideo haec quatuor convertuntur, ens, bonum, unum et
verum.
Ad quartum dicendum, quod rectitudo dicitur de bonitate, justitia et
veritate, metaphorice, secundum diversas rationes. Invenitur enim in
recto quaedam aequalis proportio principii, medii et finis; unde
secundum hoc quod aliquis in distribuendo vel communicando, mensuram
aequalitatis justitiae servat, vel mensuram praecepti legis, dicitur
rectitudo justitiae; secundum autem quod aliquid non egreditur
commensurationem finis, dicitur rectitudo bonitatis; secundum autem
quod non egreditur ordinem commensurationis rei et intellectus, dicitur
rectitudo veritatis.
Ad quintum dicendum, quod, secundum Avicennam, de eo quod nullo
modo est, non potest aliquid enuntiari: ad minus enim oportet quod
illud de quo aliquid enuntiatur, sit apprehensum; et ita habet aliquod
esse ad minus in intellectu apprehendente; et ita constat quod semper
veritati respondet aliquod esse; nec oportet quod semper respondeat
sibi esse in re extra animam, cum ratio veritatis compleatur in ratione
animae.
Ad sextum dicendum, quod quamvis esse sit in rebus sensibilibus,
tamen rationem essendi, vel intentionem entis, sensus non
apprehendit, sicut nec aliquam formam substantialem, nisi per
accidens, sed tantum accidentia sensibilia. Ita etiam quamvis veritas
sit in rebus sensibilibus, prout dicitur esse veritas in rebus, tamen
intentio veritatis solo intellectu percipitur. Vel dicendum, quod
quamvis res sensibiles sensu comprehendantur, tamen earum adaequatio ad
intellectum sola mente capitur, et pro tanto dicitur, quod veritas est
sola mente perceptibilis.
Ad septimum dicendum, quod cum sit duplex operatio intellectus: una
quarum dicitur a quibusdam imaginatio intellectus, quam philosophus
nominat intelligentiam indivisibilium, quae consistit in apprehensione
quidditatis simplicis, quae alio etiam nomine formatio dicitur; alia
est quam dicunt fidem, quae consistit in compositione vel divisione
propositionis: prima operatio respicit quidditatem rei; secunda
respicit esse ipsius. Et quia ratio veritatis fundatur in esse, et
non in quidditate, ut dictum est, in corp., ideo veritas et falsitas
proprie invenitur in secunda operatione, et in signo ejus, quod est
enuntiatio, et non in prima, vel signo ejus quod est definitio, nisi
secundum quid; sicut etiam quidditatis esse est quoddam esse rationis,
et secundum istud esse dicitur veritas in prima operatione intellectus:
per quem etiam modum dicitur definitio vera. Sed huic veritati non
adjungitur falsitas per se, quia intellectus habet verum judicium de
proprio objecto, in quod naturaliter tendit, quod est quidditas rei,
sicut et visus de colore; sed per accidens admiscetur falsitas,
scilicet ratione affirmationis vel negationis annexae, quod contingit
dupliciter: vel ex comparatione definitionis ad definitum, et tunc
dicitur definitio falsa respectu alicujus et non simpliciter, sicut
definitio circuli est falsa de triangulo; vel in respectu partium
definitionis ad invicem, in quibus implicatur impossibilis affirmatio;
sicut definitio vacui, quod est locus in quo nullum corpus est; et
haec definitio dicitur falsa simpliciter, ut in 5 Metaphys.
dicitur. Sed hoc non contingit nisi in quidditatibus compositorum:
quia in quidditatibus rerum simplicium non deficit intellectus nisi ex
hoc quod omnino nihil intelligit, ut in 9 Metaph. dicitur.
Secundae autem operationi admiscetur falsitas etiam per se: non quidem
quantum ad primas affirmationes quas naturaliter intellectus cognoscit,
ut sunt dignitates, sed quantum ad consequentes: quia rationem
inducendo contingit errare per applicationem unius ad aliud. Patet
igitur ex dictis, in corp. art., quod verum proprie loquendo, quod
invenitur tantum in complexis, non impedit conversionem veri et entis:
quia quaelibet res incomplexa habet esse suum, quod non accipitur ab
intellectu nisi per modum complexionis; et ideo ipsa ratione quam addit
verum supra ens, scilicet ordinem ad intellectum, sequitur ista
differentia, quod verum sit complexorum, et ens dicatur de re extra
animam incomplexa.
Ad ultimum dicendum, quod, sicut dictum est, in corp. art., ens
est prima conceptio intellectus; unde enti non potest aliquid opponi
per modum contrarietatis vel privationis, sed solum per modum
negationis: quia sicut ipsum non fundatur in aliquo, ita nec oppositum
suum: opposita enim sunt circa idem. Sed unum, verum et bonum,
secundum proprias intentiones, fundantur supra intentionem entis, et
ideo possunt habere oppositionem contrarietatis vel privationis fundatae
super ens, sicut et ipsa super ens fundantur. Unde patet quod non
eodem modo se habet verum et falsum et malum et bonum sicut ens et non
ens, nisi accipiatur non ens particulariter pro remotione alicujus cui
substernitur aliquod ens. Unde sicut quaelibet privatio entis
particularis fundatur in bono, sic et falsum fundatur in aliquo vero
sicut in aliquo esse. Unde sicut illud in quo est falsitas vel
malitia, est aliquod ens, sed non est ens completum; ita etiam illud
quod est malum vel falsum, est aliquod bonum vel verum incompletum.
|
|