|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnia sint vera una
veritate quae est veritas increata. Sicut enim dictum est in solutione
praecedentis articuli, verum dicitur analogice de illis in quibus est
veritas, sicut sanitas de omnibus sanis. Sed una est sanitas numero a
qua denominatur animal sanum, sicut subjectum ejus, et medicina sana
sicut causa ejus, et urina sana sicut signum ejus. Ergo videtur quod
una sit veritas qua omnia dicuntur vera.
2. Praeterea, omnis rectitudo attenditur per aliquam mensuram. Sed
veritas est rectitudo quaedam. Cum igitur videamus, omnibus
temporalibus respondere unum tempus quasi mensuram, videtur etiam quod
omnibus veris respondeat una veritas, secundum quam dicantur vera.
3. Praeterea, sicut se habet bonitas ad bona, ita se habet veritas
ad vera. Sed omnia sunt bona una bonitate. Unde Augustinus: bonus
est homo, bona est facies, bonum est hoc et illud. Tolle hoc et
illud, et videbis bonum omnis boni. Unde videtur quod sit una bonitas
numero in omnibus participata, secundum quam dicuntur bona. Ergo
videtur quod similiter omnia dicantur vera una veritate, quae est
veritas increata.
4. Si dicas quod omnia dicuntur vera veritate increata exemplariter;
contra. Uniuscujusque formae exemplar est in Deo, quod est creatrix
essentia. Si igitur hoc sufficeret ut omnia dicerentur vera veritate
increata, quia exemplantur ab ipsa, videtur quod similiter omnia
possent dici colorata, quia exemplantur colore, qui est in Deo
exemplariter: quod est inconveniens.
5. Contra, mala fieri est verum. Sed nullum malum est a Deo.
Ergo videtur quod non omnia vera sint vera veritate increata.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, art. antec., ratio
veritatis in duobus consistit: in esse rei, et in apprehensione
virtutis cognoscitivae proportionata ad esse rei. Utrumque autem horum
quamvis, ut dictum est, distin. 8, quaest. 1, art. 1,
reducatur in Deum sicut in causam efficientem et exemplarem;
nihilominus tamen quaelibet res participat suum esse creatum, quo
formaliter est, et unusquisque intellectus participat lumen per quod
recte de re judicat, quod quidem est exemplatum a lumine increato.
Habet etiam intellectus suam operationem in se, ex qua completur ratio
veritatis. Unde dico, quod sicut est unum esse divinum quo omnia
sunt, sicut a principio effectivo exemplari, nihilominus tamen in
rebus diversis est diversum esse, quo formaliter res est; ita etiam
est una veritas, scilicet divina, qua omnia vera sunt, sicut
principio effectivo exemplari; nihilominus sunt plures veritates in
rebus creatis, quibus dicuntur verae formaliter.
Ad primum igitur dicendum, quod aliquid dicitur secundum analogiam
tripliciter: vel secundum intentionem tantum, et non secundum esse;
et hoc est quando una intentio refertur ad plura per prius et
posterius, quae tamen non habet esse nisi in uno; sicut intentio
sanitatis refertur ad animal, urinam et dietam diversimode, secundum
prius et posterius; non tamen secundum diversum esse, quia esse
sanitatis non est nisi in animali. Vel secundum esse et non secundum
intentionem; et hoc contingit quando plura parificantur in intentione
alicujus communis, sed illud commune non habet esse unius rationis in
omnibus, sicut omnia corpora parificantur in intentione corporeitatis.
Unde logicus, qui considerat intentiones tantum, dicit, hoc nomen
corpus de omnibus corporibus univoce praedicari: sed esse hujus naturae
non est ejusdem rationis in corporibus corruptibilibus et
incorruptibilibus. Unde quantum ad metaphysicum et naturalem, qui
considerant res secundum suum esse, nec hoc nomen corpus, nec aliquid
aliud dicitur univoce de corruptibilibus et incorruptibilibus, ut patet
10 Metaphys., ex philosopho et Commentatore. Vel secundum
intentionem et secundum esse; et hoc est quando neque parificatur in
intentione communi, neque in esse; sicut ens dicitur de substantia et
accidente; et de talibus oportet quod natura communis habeat aliquod
esse in unoquoque eorum de quibus dicitur, sed differens secundum
rationem majoris vel minoris perfectionis. Et similiter dico, quod
veritas et bonitas et omnia hujusmodi dicuntur analogice de Deo et
creaturis. Unde oportet quod secundum suum esse omnia haec in Deo
sint, et in creaturis secundum rationem majoris perfectionis et
minoris; ex quo sequitur, cum non possint esse secundum unum esse
utrobique, quod sint diversae veritates.
Ad secundum dicendum, quod cum veritas sit quaedam rectitudo et
commensuratio, oportet quod in ratione veritatis intelligatur mensura,
et sicut dictum est, in corp. art., oportet esse commensurationem
rei ad intellectum, ut compleatur ratio veritatis. Res autem
diversimode se habent ad diversos intellectus: quia intellectus divinus
est causa rei; unde oportet quod res mensuretur per intellectum
divinum, cum unumquodque mensuretur per suum primum principium; et
ideo dicit Anselmus, quod res dicitur esse vera quando implet hoc ad
quod est ordinata in intellectu divino. Sed res se habent ad
intellectum nostrum sicut causa, inquantum scilicet intellectus accipit
a rebus; et inde est quod scientia nostra non mensurat res, sed
mensuratur ab eis, ut dicitur 10 Metaphysic. Non enim ita ideo est
in re, quia sic videtur nobis: sed magis quia ita est in re, verum
est quod videtur nobis. Sic ergo intellectus divinus est ut mensura
prima, non mensurata; res autem est mensura secunda, mensurata;
intellectus autem noster est mensuratus et non mensurans. Dico
igitur, quod prima mensura veritatis est una tantum; sed mensurae
secundae, scilicet ipsae res, sunt plures; unde sunt plures
veritates. Et si non esset nisi una mensura veritatis, adhuc non
sequeretur quod esset tantum una veritas: quia veritas non est
mensura, sed commensuratio vel adaequatio; et respectu unius mensurae
possunt esse diversae commensurationes in diversis. Unde non est
simile de tempore, quia tempus est ipsa mensura.
Ad tertium dicendum, quod similiter dico de bonitate, quod est una
bonitas, qua sicut principio effectivo exemplari omnia sunt bona. Sed
tamen bonitas qua unumquodque formaliter est bonum, diversa est in
diversis. Sed quia bonitas universalis non invenitur in aliqua
creatura, sed particulata, et secundum aliquid; ideo dicit
Augustinus, quod si removeamus omnes rationes particulationis ab ipsa
bonitate, remanebit in intellectu bonitas integra et plena, quae est
bonitas divina, quae videtur in bonitate creata sicut exemplar in
exemplato.
Ad quartum dicendum, quod exemplar rerum est in Deo dupliciter. Vel
quantum ad id quod est in intellectu suo, et sic secundum ideas est
exemplar intellectus divinus omnium quae ab ipso sunt, sicut
intellectus artificis per formam artis omnium artificiatorum. Vel
quantum ad id quod est in natura sua, sicut ratione suae bonitatis qua
est bonus, est exemplar omnis bonitatis; et similiter est de
veritate. Unde patet quod non eodem modo Deus est exemplar coloris et
veritatis, et ideo objectio non procedit.
Ad ultimum dicendum, quod quamvis malum non sit bonum, nec sit a
Deo, nihilominus intelligere malum bonum est, et a Deo est; et ideo
veritas quae consistit in commensuratione intellectus ad privationem
existentem extra animam, bona est, et a Deo; et ideo dicit
Ambrosius, quod omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto
est.
|
|