|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sint plures veritates
aeternae. Sicut enim patet ex dictis, diversarum propositionum
diversae sunt veritates. Sed: pater est Deus, filius est Deus,
sunt duae propositiones. Ergo et sunt duae veritates. Sed utrumque
istorum ab aeterno est verum. Ergo plures veritates sunt aeternae.
2. Praeterea, omnia quaecumque fuerunt, sunt et erunt, Deus ab
aeterno praescivit, quae constat quod plura sunt. Sed Deus non
praescivit nisi verum. Ergo plura vera sunt ab aeterno.
3. Item, Augustinus, probat animam esse immortalem per hoc quod
est subjectum veritatis, quae est aeterna. Sed constat quod veritas
quae est in intellectu nostro sicut in subjecto, non est veritas divina
per essentiam. Ergo videtur quod plures veritates sint aeternae.
Quod autem veritas sit aeterna, sic probatur. Omne illud ad cujus
remotionem sequitur positio ejus, est aeternum. Sed si negatur
veritas esse, ponitur esse. Ergo veritas est aeterna. Probatio
mediae. Si veritas non est, veritatem esse est falsum. Sed si
affirmatio est falsa, negatio est vera. Ergo veritatem non esse erit
verum. Sed non est verum nisi aliqua veritate. Ergo aliqua veritas
est.
4. Praeterea, illud quod non potest intelligi non esse, est
aeternum: quia quidquid potest non esse, potest intelligi non esse.
Sed veritas non potest intelligi non esse, quia quidquid
intelligitur, intelligitur per judicium veritatis. Ergo videtur quod
veritas quae est in intellectu, sit aeterna et immutabilis.
5. Praeterea, idem videtur de veritate enunciationis. Si enim
veritas enuntiationis mutetur vel destruatur, hoc erit vel per
destructionem signi vel per destructionem rei. Sed neutro modo
destruitur vel mutatur. Ergo veritas enuntiationis est immutabilis et
aeterna. Probatio mediae. Non existente signo, rectum est rem
signari. Sed veritas est rectitudo, et veritas signi est rectitudo
significationis. Ergo si non sit enuntiatio, vel quodcumque signum
veritatis, adhuc remanebit veritas signi. Similiter probatur, quod
non mutetur ex mutatione rei; quia ut dictum est, art. 1 istius
quaest., ad secundum, unumquodque habet veritatem quando implet id ad
quod est ordinatum in mente divina. Sed cessante cursu Socratis,
adhuc ista enuntiatio, Socrates currit, facit id ad quod ordinata est
in mente divina, quia significat Socratem currere. Ergo videtur quod
destructa vel mutata re, non mutatur neque destruitur veritas signi.
6. Praeterea, idem videtur de veritate quae est in re: quia, ut
dicit Augustinus, pereunte vero, non perit veritas. Sed veritas rei
non posset destrui vel mutari nisi per mutationem rei. Ergo videtur
quod nullo modo pereat.
7. Item, omne totum est majus sua parte, est quaedam veritas, quae
nullo modo videtur mutabilis, et similiter multa hujusmodi. Ergo
videtur quod sint plures veritates aeternae immutabiles.
1. Contra, Augustinus dicit, quod vera aeternitas et sola
immutabilitas in Deo est. Sed veritas Dei est una tantum, sicut et
essentia. Ergo videtur quod sit una tantum veritas aeterna et
immutabilis.
Respondeo dicendum, quod est una tantum veritas aeterna, scilicet
veritas divina. Cum enim ratio veritatis in actione compleatur
intellectus, et fundamentum habeat ipsum esse rei; judicium de
veritate sequitur judicium de esse rei et de intellectu. Unde sicut
esse unum tantum est aeternum, scilicet divinum, ita una tantum
veritas. Similiter de mutabilitate veritatis idem dicendum est quod de
mutabilitate essendi; ut enim supra dictum est, art. antec.,
simpliciter immutabile non est nisi esse divinum; unde simpliciter
immutabilis veritas non est nisi una, scilicet divina. Esse autem
aliarum rerum quarumdam dicitur mutabile mutatione variabilitatis,
sicut est in contingentibus; et horum etiam veritas mutabilis est et
contingens. Quorumdam vero esse est mutabile solum secundum
vertibilitatem in nihil, si sibi relinqueretur; et horum veritas
similiter mutabilis est per vertibilitatem in nihil, si sibi
relinqueretur. Unde patet quod nulla veritas est necessaria in
creaturis. Similiter etiam si loquaris de veritate secundum quod ratio
ejus completur in ratione intellectus, patet quod nullus intellectus
est aeternus et invariabilis ex natura sua, nisi intellectus divinus.
Ex quo etiam patet quod sola veritas una quae in Deo est, et quae
Deus est, est aeterna et immutabilis.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut trium personarum una est
essentia, qua quaelibet habet esse, quamvis sint plures proprietates
quibus distinguuntur (quae tamen omnes non differunt secundum rem ab
essentia), ita etiam est una veritas trium personarum ex parte ipsius
rei, de qua fit enuntiatio. Sed quod sint enuntiationes plures
verae, est per intellectum nostrum. Unde veritas quae est in istis
enuntiationibus, qua formaliter verae sunt, vel quae est in intellectu
nostro, non est aeterna, sicut nec propositiones, nec intellectus
noster aeternus.
Ad secundum dicendum, quod rationes ideales rerum, quae sunt in Deo
ab aeterno, non sunt aliud secundum rem ab ipso intellectu et essentia
divina. Unde sicut veritas essentiae est una secundum rem, ita etiam
veritas omnium illarum rationum; et non multiplicatur, nisi secundum
respectum ad diversas res. Unde ex hoc non probatur quod sint plures
veritates ab aeterno, sed solum hoc quod sit una veritas plurium
secundum rationem.
Ad tertium dicendum, quod si anima non esset, nec aliquis intellectus
creatus, veritas, secundum quod consistit in operatione animae, non
esset. Posset tamen remanere, secundum quod fundamentum habet in re.
Remaneret etiam intentio veritatis intellecta in Deo. Unde cum anima
non sit aeterna, nec aliquis intellectus creatus, antequam haec
essent, nulla veritas creata erat. Et si objicitur: veritas non
est; ergo veritatem esse est falsum, quantum ad illud tempus in quo
non erat veritas creata: dico quod non sequitur: quia quando non est
veritas, nec etiam falsitas est. Hoc autem quod non sit veritas vel
falsitas, non est ex defectu veritatis vel falsitatis quantum ad
intentiones ipsarum, sed ex defectu eorum in quibus veritas habet
esse. Sicut enim dicimus de universalibus, quae sunt incorruptibilia
et aeterna, quia non corrumpuntur nisi per accidens, scilicet quantum
ad esse quod habent in alio, quod potest non esse; ita etiam est de
veritate et falsitate, quod consideratae secundum intentiones suas,
non accidit eis corruptio per se, sed solum secundum esse quod habent
in alio: et ex hoc procedit probatio Augustini; quia omnis virtus
quae apprehendit rationem intentionis alicujus, oportet quod sit virtus
non obligata ad corpus, nec dependens a corpore, eo quod virtutes
apprehensivae quae sunt impressae in organis corporalibus, ut patet in
sensibus, non apprehendunt intentionem rationis, ut rationem hominis
vel coloris, sed tantum apprehendunt hujusmodi, secundum quod sunt
particulata. Virtus autem quae non dependet a corpore, est
incorruptibilis; et ita probatur quod anima intellectiva est immortalis
ex eo quod apprehendit veritatem. Virtutes enim sensitivae quamvis
sint verae in suis apprehensionibus, non tamen apprehendunt rationem
suae veritatis, sicut facit intellectus.
Ad quartum dicendum, quod aliquid non posse intelligi non esse,
contingit dupliciter: vel ex parte ipsius intellecti, vel ex parte
intelligentis. Ex parte intellecti, sicut illud quod de ratione sua
habet esse, sicut est Deus, cujus esse est sua quidditas per quam
intelligitur. Ex parte intelligentis, sicut non potest intelligi res
sine actu intelligendi; unde si actus intelligendi non esset, nihil
posset intelligi; unde non potest intelligi actus intelligendi non
esse. Utroque modo veritas non potest intelligi non esse; quia verum
habet in ratione sua esse, secundum quod fundatur in re, et habet in
ratione sua actum intellectus, secundum quod completur in anima.
Tamen ex hoc non sequitur quod sit aeterna, nisi sub hac conditione,
si ab aeterno fuisset intelligere: quamvis enim non possit intelligi de
veritate non esse, ita scilicet quod apprehendatur intentio veritatis
et non apprehendatur esse, tamen possibile est nec istum intellectum
esse, nec illud esse in quo veritas fundatur, sicut aliquando fuit;
sed illa veritas sola est aeterna quae fundatur in esse aeterno et
intellectu aeterno.
Ad quintum dicendum, quod utroque modo veritas enuntiationis potest
mutari; si enim nulla enuntiatio esset, veritas enuntiationis non
esset. Et ad id quod objicitur, quod adhuc rectum esset rem
significari, dicimus, quod verum est; sed tamen illa rectitudo nihil
est aliud quam signabilitas rei; et hoc non ponit veritatem signi in
actu, sed tantum in potentia. Similiter etiam quando mutatur res,
mutatur veritas enuntiationis. Unde, secundum philosophum, eadem
propositio quandoque potest esse vera et quandoque falsa. Et ad id,
quod ulterius objicitur quod implet illud ad quod ordinatum est in mente
divina dicendum, quod enuntiatio potest dupliciter considerari: vel ut
res quaedam, et sic est in ipsa veritas rei, sicut in qualibet re,
quando implet illud ad quod ordinata est in mente divina; et talis
veritas manet in ipsa etiam mutata re; vel ut signum talis rei, et sic
veritas ejus est per adaequationem ad rem illam. Mutata autem re,
tollitur adaequatio signi ad signatum, sine aliqua mutatione ipsius
signi; quod manifestum est in relationibus posse contingere; unde
veritas enuntiationis non manet.
Ad sextum dicendum, quod pereunte re vera, perit veritas quantum ad
illud esse quod habet in re illa. Sed tamen potest remanere intentio
veritatis secundum esse quod habet in alia re, vel secundum esse quod
habet in anima. Quae omnia si auferantur, non remanebit veritas nisi
in Deo. Nec ille defectus accidit veritati per se, sed per
accidens, ut dictum est, in Resp. ad 3; quia, secundum
philosophum, destructis primis substantiis, impossibile est aliquod
ceterorum remanere; quamvis universalia sint per se incorruptibilia.
Ad septimum dicendum similiter, quod veritas propositorum
necessariorum potest deficere per accidens quantum ad esse quod habet in
anima vel in rebus si res illae deficerent: tunc enim non remanerent
istae veritates nisi in Deo, in quo sunt una et eadem veritas.
|
|