|
Si ergo in una persona patris illa invenis quae plura videntur, et
partes non invenis, quia una virtus simplex est; quanto magis pater et
filius et spiritus sanctus, et propter individuam deitatem unus Deus
est, et propter uniuscujusque proprietatem tres personae sunt?
Videtur quod ipse arguat a majori affirmando. Magis enim videtur quod
in una persona simplicitas inveniatur quam in duabus simul acceptis.
Respondeo dicendum, quod est locus a minori; quia agit in una persona
patris, et accipit ea quae sunt diversa secundum rationem, ut
sapientiam, virtutem et hujusmodi, sed in duabus personis patris et
filii accipit hoc quod est unum secundum rationem, scilicet naturam
divinam quae secundum numerum etiam multiplicari non potest. Sicut
tres statuae dicuntur unum aurum. Videtur hoc esse falsum, quia
materia non praedicatur de composito, cum sit pars. Et dicendum,
quod hoc est verum in naturalibus, quorum materia non est tota
substantia eorum, sicut in artificialibus quae ordinantur in genere
substantiae per suam materiam, ut Commentator dicit; formae enim
artificiales accidentia sunt. Substantia significat communem et
circumplectivam speciem homoideon, idest similium specie hypostaseon,
idest personarum; idest substantia quae communis in divinis dicitur,
se habet ad modum speciei, quae colligit plura individua. Sic enim in
essentia tres personae uniuntur, non ita quod in divina essentia sit
species, ut Magister exponit. Dicuntur enim aliqua differre numero
quae ita differunt ut hoc non sit aliud. Ratio hujus distinctionis
haec est: quia diversitas secundum numerum in his quae simpliciter
numerantur, est ex divisione essentiae; unde unum individuum non est
alterum, nec aliquid quod est in uno, idem numero est in alio: sed
numerus in divinis personis consequitur distinctionem relationum, quae
quidem distinguunt supposita, sed non dividunt essentiam; et ideo
pater non est filius, sed tamen quod est in patre, est etiam in
filio. Praeterea cum Deus dicatur trinus, non tamen debet dici
triplex. Hujus ratio est, quia triplicitas est quaedam proportio
contenta sub multiplicitate, quae est inaequalitatis species; et ideo
ubi est triplicitas, oportet inaequalitatem esse.
|
|