|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod filius non sit
omnipotens. Potentia enim, ut dictum est, dist. 7, qu. 1,
art. 1, dicitur secundum virtutem ad opus. Sed aliqua operatio est
quae pertinet ad omnipotentiam patris, in quam non potest filius,
scilicet generatio activa; non enim filius potest generare, ut supra,
dist. ead., qu. 2, art. 2, habitum est. Ergo videtur quod non
sit omnipotens.
2. Praeterea, Deus dicitur omnipotens, quia omnia potest, quod
simpliciter possibile est. Sed maximum posse patris ostenditur in
generatione filii; majus enim est generare filium in infinitum quam
creare caelum et terram. Cum igitur istud posse filio detrahatur,
videtur quod non sit omnipotens.
3. Si dicas, quod posse generare non est aliquid, sed ad aliquid,
et ita quamvis filius non possit generare, non tamen sequitur quod non
possit omnia; contra. Cum dico omnia, includo universaliter omnia
entia. Sed relativa continentur in entibus. Ergo videtur quod
distributio etiam fiat pro relativis.
4. Si dicas, quod intelligitur respectu omnium creatorum, et non
respectu eorum quae in Deo sunt; contra. Secundum hoc ratio
Augustini in littera posita nihil valeret. Arguit enim, quod si
pater non potuit generare filium aequalem sibi, non fuit omnipotens.
Ergo videtur quod omnipotentia patris etiam ad generationem filii se
extendat. Sed filius non potest generare. Ergo non habet
omnipotentiam.
1. In contrarium est quod in symbolo dicitur: omnipotens pater,
omnipotens filius, omnipotens spiritus sanctus.
Respondeo dicendum, quod sine omni dubio concedendum est, filium Dei
omnipotentem esse, sicut et pater: et tamen dicimus quod filius non
potest generare. Unde ad intellectum hujus videndum est, quod Deus
dicitur omnipotens, quia omnia potest, et quidquid est aliquid vel
ens, potest Deus. Sed notandum, quod relatio alio modo dicitur esse
aliquid quam alia entia. In aliis enim entibus unumquodque dicitur
dupliciter esse: et quantum ad esse suum, et quantum ad rationem
quidditatis suae; sicut sapientia secundum esse suum aliquid ponit in
subjecto, et similiter secundum rationem suam ponit naturam quamdam in
genere qualitatis. Sed relatio est aliquid secundum esse suum quod
habet in subjecto; sed secundum rationem suam non habet quod sit
aliquid, sed solum quod ad aliud referatur; unde secundum rationem
suam non ponit aliquid in subjecto: propter quod Boetius dicit quod
relativa nihil praedicant de eo de quo dicuntur. Inde etiam est quod
invenitur aliquid relatum in quo est tantum relatio rationis, et non
ponitur ibi aliquid secundum rem, sicut cum scibile refertur ad
scientiam. Et hoc est verum tam in relationibus quae de Deo dicuntur
quam de illis quae in creaturis sunt; sed diversimode; quia relatio
quae habet esse in creatura, habet aliud esse quam sit esse sui
subjecti; unde est aliquid aliud a suo subjecto: sed in Deo nihil est
quod habeat esse aliud ab ipso: esse enim sapientiae est ipsum esse
divinum et non superadditum, et similiter esse paternitatis. Unde
relatio, quantum ad esse suum, secundum quem solum modum debetur ei
quod ponat aliquid, est essentia divina; sed secundum rationem suam,
per quam habet distinguere unam personam ab alia, non debetur ei quod
dicat aliquid, sed potius ad aliquid. Unde quamvis pater habeat
paternitatem quam filius non habet, et paternitas sit aliquid, non
tamen pater habet aliquid quod filius non habeat. Sicut: paternitas
est essentia; filius non habet paternitatem; ideo tamen non sequitur
quod pater essentiam aliquam habeat qua careat filius. Si autem pater
haberet sapientiam et non filius, haberet aliquid pater quod non
haberet filius; quia sapientia dicit aliquid in sapiente etiam secundum
rationem suam. Similiter dico, quod cum generare in divinis sit
relatio quaedam, et sit aliquid, quamvis pater possit generare, et
non filius, non sequitur quod possit aliquid pater quod non possit
filius; sed bene sequeretur, si pater posset intelligere, et non
filius, quod pater posset aliquid quod non posset filius: sicut pater
est pater, et esse patrem est aliquid esse, et tamen cum filius non
sit pater, nullum esse est patris, quod non sit filii, quia omne esse
in divinis est essentiae; et similiter omne ad aliquid est ibi secundum
rationem essentiae, vel secundum rationem attributorum.
Ad primum ergo dicendum, quod generatio significat relationem per
modum operationis, et etiam est operatio aliqua divinae naturae,
secundum Damascenum. Et quamvis generatio non conveniat filio, non
tamen sequitur quod aliqua operatio conveniat patri quae non conveniat
filio: una enim et eadem operatione pater generat et filius nascitur;
sed haec operatio est in patre et filio secundum aliam et aliam
relationem.
Ad secundum dicendum, quod nullum posse detrahitur filio; sed illo
eodem posse quo pater generat, filius generatur, ut supra, in corp.
art., dictum est.
Ad tertium dicendum, quod sub omnibus comprehenditur ad aliquid,
quantum ad hoc quod habet esse, sic enim ad aliquid est aliquid de
omnibus, sed non quantum ad rationem ad aliquid, secundum quod ad
aliud refertur: sic enim non habet quod sit aliquid simpliciter.
Ad quartum dicendum, quod omnipotentia Dei potest comparari ad
aliquid vel sicut ad operatum vel sicut ad operationem. Sicut ad
operatum, non comparatur ad aliquid quod in ipso sit: quia in Deo
nihil est factum; et sic omnipotentia est respectu creaturarum solum;
sed comparatur sicut ad operationem ad hoc quod in ipso est, praecipue
cum nulla operatio sit ipsius quae sit extra essentiam ejus. Unde
omnipotentia patris extenditur et ad generare et ad intelligere et
creare, et breviter ad omnia quae perfectionis sunt; et propter hoc
patet quod ratio Augustini efficax est. Nec tamen sequitur quod
filius non sit omnipotens, si non potest generare filium aequalem
sibi, ratione praedicta. Sequeretur tamen in patre; quia patri non
deest relatio, quae significatur in generatione activa. Unde si
negaretur ab eo perfectio generationis, oporteret quod esset defectus
in ipsa operatione inquantum operatio est; et hoc redundaret in
defectum potentiae. Sed a filio removetur activa generatio non nisi
ratione relationis importatae. Relatio autem, inquantum hujusmodi,
nullum ordinem ad potentiam habet, ut ex dictis, distinct. 2,
quaest. Unic., art. 5, patet.
|
|