|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod filius non sit aequalis
patri in omnipotentia. Sicut enim infra dicitur, distinct. 31,
quaest. Unic., art. 2, potentia appropriatur patri, non autem
filio. Ergo videtur quod magis patri quam filio conveniat; et sic non
sunt aequales in potentia.
2. Praeterea, inter habere aliquid ab alio personaliter et
essentialiter, et non habere aliquid ab alio nec personaliter nec
essentialiter, medium est habere aliquid ab alio personaliter et non
essentialiter. Sed non habere aliquid ab alio nec personaliter nec
essentialiter, quod convenit patri, dignitatis et auctoritatis est;
habere autem aliquid ab aliquo personaliter et essentialiter, quod
creaturae competit, minorationem ponit et defectum creaturae respectu
creatoris. Ergo cum medium sapiat naturam extremorum, videtur quod
habere ab alio personaliter et non essentialiter, quod filio competit,
secundum aliquid sit dignitatis, quod est scilicet non habere ab alio
essentialiter, et secundum aliquid ponat defectum et minorationem,
quod est ab alio habere personaliter; et sic filius est minus potens
quam pater.
3. Item, ita videmus in creaturis quod nihil receptum ab aliquo est
aeque potens illi a quo recipitur; sicut lumen in aere non est aeque
potens lumini in sole. Sed potentia est recepta in filio a patre.
Ergo videtur quod filius non sit aequalis patri in potentia.
4. Praeterea, illud quod agit per alium videtur esse potentius eo
per quod agit. Sed pater agit per filium et non e converso. Ergo
pater est potentior filio.
1. Contra, potentia radicatur in essentia. Sed est una essentia
patris et filii numero. Ergo et una potentia: ergo non est aliqua
inaequalitas in potentia, cum omnis inaequalitas diversitatem ponat;
sicut enim unum in quantitate facit aequale, ita diversum facit
inaequale: quod concedimus.
Ad primum igitur dicendum, quod potentia appropriatur patri, non quia
magis sibi conveniat quam filio, sed quia majorem similitudinem habet
cum proprietate patris quam cum proprietate filii: potentia enim habet
rationem principii, et pater est principium non de principio.
Ad secundum dicendum, quod habere essentialiter et personaliter ab
alio, importat defectum solum quantum ad hoc quod est habere ab alio
essentialiter, idest in diversitate essentiae; ex hoc enim causatur
inaequalitas magnitudinis et potentialitatis: quia inaequalitatis causa
est diversitas, sicut unitas aequalitatis, ut dictum est, in argum.
sed contra istius artic., et quantum ad hoc filius non est medium
inter patrem et creaturam, immo aequali et eadem dignitate convenit
filio sicut et patri non habere ab alio essentialiter.
Ad tertium dicendum, quod in inferioribus quandoque recipitur aliquid
in eadem virtute quae est in eo a quo recipitur, quando scilicet
recipiens est proportionatum ad recipiendum totam virtutem dantis,
sicut patet in omni generatione univoca, ut quando homo generat
hominem, et ignis ignem: quandoque autem non recipitur tota virtus,
et hoc est ex defectu recipientis, quod non est proportionatum ad
recipiendum totum quod agens influere potest, sicut corpora inferiora
se habent ad actionem solis; vel forte ex defectu agentis, cujus
virtus est deficiens a communicatione suae similitudinis; sicut una
scintilla non potest calefacere aliquod lignum, etiam multum
dispositum. Sed in divinis non est defectus ex parte dantis neque ex
parte accipientis, cum una et eadem sit virtus utriusque; et ideo
quantam potentiam pater habet, tantam accipit filius ab eo.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur pater operari per filium, non
ponitur aliquis gradus potestatis, sed signatur auctoritas in patre,
ut dictum est, dist. 15, quaest. Unic., art. 4.
|
|