|
Nam si minus habet in potestate aliquid quam pater, non sunt ejus
omnia quae habet pater. Videtur quod ratio Augustini non valeat sed
mutet quid in quantum, sic arguens: omnia quae habet pater, habet
filius. Ergo filius non habet minorem potentiam quam pater. Nec
etiam videtur valere hoc quod postea de omnipotentia inducit, quia
omnipotentia etiam nominat quantitatem potentiae; et ideo idem peccatum
videtur esse utrobique. Sed dicendum, quod quamvis non valeat ex modo
arguendi, valet tamen ex natura rei de qua argumentum sumitur: non
enim potest hoc quod habet pater, filius habere, nisi idem in numero
non mutatum: unde oportet quod quantum est in patre, tantum etiam sit
in filio. Si dicis, quia non voluit, eum invidum esse dixisti.
Videtur quod non sequitur: quia per eumdem modum posset probari quod
nullam creaturam meliorem quam fecit, facere potuisset. Sed
dicendum, quod non est simile: quia si negatur rei illud quod sibi
debetur, invidiae est: non autem si non datur quod ei non debetur.
Filio autem ex natura deitatis aequalitas generantis debetur: unde
invidia esset si sibi subtraheret. Non autem debetur creaturae
secundum naturam suam amplior perfectio quam illud quod consequitur
principia naturae: unde si aliquid in natura rationali superadditur,
gratiae imputatur; unde etiam sine invidia subtrahi posset.
Aequalitatis autem, qualis aut quantus sit. Videtur hoc esse
falsum: quia unitas qualitatis non causat aequalitatem, sed
similitudinem, ut philosophus dicit. Sed dicendum, quod in divinis
non attenditur aequalitas nisi secundum quantitatem virtutis. Haec
autem quantitas in qualitate fundatur; et ideo dicitur secundum
qualitatem aequalitas attendi.
|
|