|
Ostensa aequalitate personarum, quia usus fuit Magister quibusdam
locutionibus in sua propositione, in quibus dictiones exclusivae
terminis personalibus addebantur, ut cum dicitur: solus pater tantum
habet de potentia, quantum omnes tres simul; et similia: ideo in
parte ista inquirit de veritate omnium locutionum, qualiter hujusmodi
dictiones exclusivae nominibus divinis adjungi possint. Dividitur ergo
in partes duas: in prima inquirit, utrum dictio exclusiva possit
adjungi nomini personali in subjecto posito cum praedicato personali;
in secunda inquirit, utrum possit adjungi nomini personali quando
praedicatur de ipso essentiale, verbi gratia: solus pater est Deus,
ibi: post haec quaeritur, utrum, sicut dicitur, solus pater est
pater, vel, solus filius est filius; ita possit dici, solus pater
est Deus, vel, solus filius est Deus. Et haec in duas: in prima
ostendit quod hujusmodi locutiones non sint concedendae simpliciter, ut
cum dicitur: solus pater est Deus; in secunda ostendit quod secundum
aliquem intellectum concedi possunt; et si concedantur, non sequitur
inconveniens, ibi: verumtamen, ut ait Augustinus, etsi de solo
patre praedicta dicerentur, non tamen excluderetur filius vel spiritus
sanctus. Prima in duas: in prima ostendit quod dictio exclusiva non
potest poni ex parte subjecti, quando nomen essentiale de persona
praedicatur, ut cum dicitur: solus pater est Deus; in secunda
ostendit quod nec addi potest ex parte praedicati, ut dicatur: pater
est solus Deus; quamvis quidam contrarium dicant, quorum dicta
auctoritatibus Augustini refellit, ibi: atque solum hic in parte
subjecti tantum accipere quidam volunt. Et haec in duas: in prima
ostendit quod nomen essentiale adjunctum dictioni exclusivae, non
potest praedicari de singulis personis, ut dicatur: pater est solus
Deus, et filius est solus Deus; sed de omnibus simul, ut dicatur:
Trinitas est solus Deus; in secunda inquirit, quomodo talis
praedicatio de Trinitate verificari possit, ibi: sed iterum
quaeritur, quomodo ipsam Trinitatem dicimus solum Deum. Hic
quaeruntur duo. Primo, utrum dictio exclusiva possit in divinis addi
ex parte subjecti. Secundo, utrum ex parte praedicati. Circa primum
quaeruntur duo: 1 utrum possit addi ex parte subjecti termino
essentiali cum praedicato essentiali vel personali; 2 utrum possit
addi termino personali cum praedicato essentiali.
|
|