|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haec sit vera: solus
pater est Deus, vel, solus filius est Deus. Sicut enim esse Deum
convenit tribus personis, ita et esse altissimum. Sed de filio
legitur: tu solus altissimus. Ergo potest dici: solus filius est
Deus.
2. Praeterea, haec, solus pater est Deus, habet duas
expositivas: unam indefinitam, vel singularem, quae convertitur sicut
particularis affirmativa, scilicet haec: pater est Deus; aliam
negativam universalem, scilicet: nullus alius a patre est Deus; et
utraque harum convertitur simpliciter. Sed haec est vera in aliquo
sensu: solus Deus est pater. Ergo a simplici conversa haec erit
vera: solus pater est Deus.
3. Praeterea, si haec est falsa: solus pater est Deus, hoc non
erit nisi quia per dictionem exclusivam excluduntur aliae personae
divinae a participatione praedicati. Sed per dictionem exclusivam
adjunctam patri non excluduntur filius et spiritus sanctus. Ergo haec
est simpliciter vera: solus pater est Deus. Media probatur per
auctoritatem Augustini in littera qui dicit: si de solo patre
praedicta dicerentur, non tamen excluderetur filius nec spiritus
sanctus, quia hi unum sunt. Probatur etiam per rationem sic. Major
est unio filii ad patrem, quam partis ad totum. Sed dictio exclusiva
adjuncta toti, non excludit partem: non enim sequitur: solus
Socrates est albus, ergo pes ejus non est albus. Ergo cum exclusio
fiat ratione diversitatis, videtur quod non excludatur filius per
dictionem exclusivam adjunctam patri.
4. Praeterea, dictio exclusiva non removet a consortio nisi hoc quod
est separatum ab eo cui adjungitur. Sed filius est in patre, ut
supra, distin. 9, quaest. 1, art. 1, probatum est. Ergo cum
dicitur: solus pater, non excluditur filius.
5. Praeterea, dictio exclusiva adjuncta antecedenti, non excludit
consequens; non enim sequitur: solus homo currit, ergo animal non
currit, vel: solum animal non currit, ergo homo non currit. Sed
filius sequitur ad patrem et e converso, ut habitum est ex Ambrosio,
dist. 9. Ergo videtur quod cum dicitur: solus pater, non
excludatur filius nec e converso; et ita haec erit vera: solus pater
est Deus.
1. Contra est quod in littera dicitur.
2. Praeterea, hujus propositionis: solus pater est Deus, una
expositiva est: nullus alius a patre est Deus. Sed haec est falsa,
quia filius, qui est alius a patre, est Deus. Ergo haec est falsa:
solus pater est Deus.
Respondeo dicendum, quod secundum quosdam dictio exclusiva adjuncta
uni relativorum in creaturis non excludit alterum: non enim sequitur:
tantum pater est, ergo filius non est; quia ad unum relativorum
sequitur alterum. Sed hoc videtur esse falsum, quia dictio exclusiva
adjuncta supposito excludit omne aliud suppositum. Unde cum filius sit
aliud suppositum a patre, excluditur filius, cum dicitur: solus
pater. Nec hoc impeditur per hoc quod unum sine altero esse non
potest: quia generatio etiam non potest esse sine alteratione et loci
transmutatione; et tamen cum dicitur: sola generatio est, excluditur
omnis alia mutatio. Praeterea, quamvis relativa consequantur se in
esse, non tamen consequuntur se in aliis praedicamentis: non enim
sequitur, si pater est musicus, quod filius est musicus. Et
praeterea, cum solus sit determinatio suppositi, excludit omne aliud
suppositum. Diversitatem autem suppositorum non tollit relativorum
consecutio. Unde non est aliqua ratio quare respectu horum
praedicatorum, unum non excluderetur per exclusionem adjunctam alteri.
Et ideo dicendum est, quod dictio exclusiva adjuncta patri excludit
filium, quantum pertinet ad oppositionem relationis. Tamen
intelligendum est quod diversimode se habet in creaturis et in divinis
quantum ad duo: primo, quia in creaturis pater et filius non sunt unum
in essentia, unde filius est alius a patre, et aliud; quod tamen non
est verum in divinis. Secundo, quia in creaturis per paternitatem
additur novum esse quod est esse accidentale, et non idem, quod est
esse subjecti. In divinis autem paternitas non addit secundum rem
aliud esse quam esse essentiae, in quo pater et filius communicant.
Cum ergo loquimur in humanis, dicentes: solus pater, excluditur
omnibus modis filius, quia filius est alius et aliud a patre. Et
praeterea, si esset unum in essentia cum patre, adhuc excluderetur ab
illo, inquantum est alius a patre secundum esse relationis superadditum
essentiae; unde secundum quid esset aliud a filio, quamvis in essentia
convenirent. Sed in divinis pater et filius sunt unum in essentia, et
tamen distinguuntur relationibus; et tamen illae relationes non addunt
aliquid secundum rem ad essentiam. Unde ratione illius distinctionis
nullo modo potest dici filius aliud a patre, sed tantum alius. Unde
cum dicitur: solus pater, potest intelligi fieri exclusio alius
masculine, et sic excluditur filius: et hoc magis proprium est
considerata consignificatione vocabulorum; vel aliud neutraliter, et
sic non excluditur filius, quia filius non est aliud a patre, cum
essentia divina quae est in filio sit totum id quod est pater, et non
aliqua pars ejus. Secundum hoc ergo haec est distinguenda: solus
pater est Deus, per tres sensus praedictos. Quia si solus implicet
solitudinem circa patrem, falsa est. Si autem excludit a forma
subjecti, sic vera est; et est sensus: ille qui est pater, praeter
quem nullus alius est pater, est Deus. Si autem fiat exclusio a
participatione praedicati, sic est duplex. Quia cum solus sit idem
quod non cum alio, vel excludit alium masculine; et sic est falsa, et
sic primo negat eam Augustinus: vel excludit aliud; et sic est vera,
quia sic non excluditur filius qui non est aliud a patre; et sic potest
concedi, ut patet ex dictis Augustini supra positis.
Ad primum ergo dicendum quod ista: solus filius est altissimus, est
distinguenda, sicut et prima; et in aliquo sensu est vera, et in
aliquo falsa. Et praeterea hoc quod dicitur: tu solus altissimus
Jesu Christe, intelligendum est cum toto hoc quod consequitur: cum
sancto spiritu in gloria Dei patris; et hoc est absolute verum, quod
solus filius cum patre et sancto spiritu est altissimus.
Ad secundum dicendum quod haec: solus Deus est pater, quantum ad
hanc expositivam, Deus est pater, convertitur simpliciter; sic:
pater est Deus. Similiter alia: nullus alius a Deo est pater,
convertitur simpliciter; sed ejus conversa non est: nullus alius a
patre est Deus, cum non sit idem in subjecto et praedicato, sed magis
ista: pater non est alius a Deo, quae quodammodo vera est, ut supra
dictum est, in corp. art.; et ex hoc non sequitur quod solus pater
sit Deus.
Ad tertium dicendum, quod cum dicitur solus pater, excluditur
filius, si solus dicat idem quod non cum alio masculine; si autem
dicat idem quod non cum alio neutraliter, non excluditur; et sic
intelligitur dictum Augustini; quod patet ex hoc quod dicit, quia hi
tres unum sunt.
Et ad id quod objicitur de parte et consequente, et de hoc quod unus
est in alio, patet quod non sequitur; quia pars non est aliud
suppositum quam totum, immo includitur in supposito totius; similiter
hoc consequens quod est animal, non est aliud secundum suppositum ab
homine. Et ideo quamvis pater sit in filio per unitatem essentiae, et
quantum ad intellectum relationis; tamen relatio, inquantum habet
rationem oppositionis, distinguit patrem a filio secundum suppositum.
|
|