|
Utrum ista propositio, Trinitas est solus Deus, sit vera
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod haec sit falsa,
Trinitas est solus Deus. Solus enim est dispositio subjecti, sicut
et omnis. Sed haec dictio omnis incongrue additur ad praedicatum.
Ergo videtur quod etiam haec dictio solus.
2. Praeterea, secundum philosophum, nomina transposita et verba,
idem significant. Si ergo haec est vera: Trinitas est solus Deus,
haec etiam erit vera: Trinitas est Deus solus.
3. Praeterea, haec dictio solus est syncategorematica, et importat
negationem. Sed negatio debet praecedere compositionem vel aliquid
quod negetur, cum autem dicitur sic, pater est solus Deus, nihil
sequitur. Ergo videtur quod locutio sit falsa vel incongrua, et sic
idem quod prius.
4. Praeterea, termini in praedicato tenentur formaliter. Sed
solitudo non convenit formae, quia forma, quantum est de se,
communicabilis est. Ergo videtur quod non debeat poni ex parte
praedicati; et sic idem quod prius.
1. Contra est quod habetur in littera.
Respondeo dicendum, quod istae dictiones exclusivae solus, et tantum
in hoc differunt, quod tantum, cum sit adverbium, et similiter solum
determinat actum verbi, quia adverbium est adjectivum verbi; unde cum
verbum ratione compositionis conjungat praedicatum subjecto, et ad
utrumque se habeat, congrue possunt ista adverbia tam ad subjectum quam
ad praedicatum adjungi. Sed haec dictio solus cum sit nomen privans
consortium, est determinatio ejus cum quo consortium potest haberi.
Habetur autem consortium cum eo cui aliquid convenit, et hoc
significatur ut subjectum; unde proprie est dispositio subjecti.
Secundum haec igitur dicunt, quod est impropria: Trinitas est solus
Deus, quia si ly solus proprie tenetur, non additur ad praedicatum.
Si autem teneatur pro ly tantum superflue additur praedicato essentiali
vel substantiali, ut si diceretur: Socrates est tantum homo; quia
per dictionem exclusivam non potest excludi nisi natura extranea ab eo
cui adjungitur. Et hoc intelligitur etiam ex ipso praedicato
substantiali; ex hoc enim quod dicitur, Socrates est homo,
intelligitur quod non est asinus vel equus. Et similiter dicunt, quod
superflue additur, cum dicitur, Trinitas est tantum Deus: nisi
addatur unus, vel aliquis alius terminus accidentalis, qui possit
inesse vel non inesse; quia sic excluderetur oppositum unitatis quod
est pluralitas. Et dicunt, quod intentio Augustini non est dicere,
quod hoc quod dico solus Deus praedicetur de Trinitate, ut Magister
innuit; sed cum dicitur solus Deus, supponitur Trinitas, et non
pater vel filius. Sed hoc non videtur multum necessarium. Quamvis
enim ly solus sit dispositio subjecti, non tamen oportet quod addatur
semper ad subjectum; quia illud etiam quod in praedicato ponitur,
potest significari ut suppositum alicui naturae vel proprietati,
ratione cujus potest ab eo privari consortium, ut si diceretur:
Socrates est solus homo sedens. Similiter dico in proposito, quod
alio modo praedicatur hoc nomen Deus de tribus personis, et hoc nomen
homo de Socrate et Platone. Cum enim non praedicetur de utroque nisi
id quod utrique commune est; utrique autem non est commune nisi natura
humana, quae in se considerata non est quid subsistens; constat quod
iste terminus homo non praedicat aliquam rem subsistentem, sed solum
naturam inhaerentem, et ut inhaerentem; et ideo non potest sibi fieri
additio hujus dictionis solus, quae privat consortium. Naturae enim
communis non est ut ipsa habeat consortium, sed in ipsa consortium
habeatur. Sed iste terminus Deus praedicat naturam divinam de tribus
personis, quae etiam in se est habens esse subsistens nulla personarum
distinctione intellecta. Unde quamvis praedicet naturam divinam ut
naturam divinam et non ut quid subsistens, nihilominus tamen hoc quod
praedicat, quid subsistens est; et ideo habet rationem ut in ipsa sit
consortium, prout significatur in quo est, et ut ipsius sit
consortium, secundum aliquid sibi conveniens, prout significatur ut
quid est. Unde potest sibi addi haec dictio solus in praedicato,
tamquam rei subsistenti; et excludet omnia extranea a participatione
formae praedicati, ut sit sensus: Trinitas est solus Deus: idest,
Trinitas est ille Deus praeter quem nullus alius est Deus; et
expressior erit veritas ejus, si aliquid aliud addatur, ut si
dicatur: Trinitas est solus verus Deus vel solus unus Deus.
Ad primum igitur dicendum, quod diversimode haec dictio omnis est
dispositio subjecti, et haec dictio solus: quia per hanc dictionem
omnis, ratione distributionis importatur quaedam divisio subjecti, et
multiplicatio ratione contentorum. Unde incongrue additur his sub
quibus non est accipere aliquam multitudinem suppositorum, ut terminis
singularibus. Et propter hoc etiam ex parte praedicati poni non
potest; quia praedicatum sumitur formaliter, et in forma communi
uniuntur supposita, non distinguuntur. Solus autem non dicit aliquam
divisionem, sed tantum removet consortium respectu alicujus quod
convenit rei subsistenti. Unde si praedicetur aliqua res subsistens,
convenienter potest sibi addi solus, sicut cum praedicatur hoc nomen
Deus.
Ad secundum dicendum, quod cum haec dictio solus ex parte praedicati
sequitur suum substantivum, semper implicat solitudinem. Tunc enim
excluditur consortium simpliciter, et non respectu alicujus
determinati, cum nihil sequatur. Et ideo quamvis concedatur haec,
Trinitas est solus Deus, non tamen conceditur, proprie loquendo,
Trinitas est Deus solus; et hoc accidit ratione negationis
importatae. Unde non est idem judicium de hoc homine solus, et de hoc
nomine albus; differt enim negatio postposita et praeposita termino.
Ad tertium dicendum, quod in hac propositione, Trinitas est solus
Deus vel solus verus Deus, intelligitur duplex compositio; una
principalis, quae est importata per verbum; et alia intelligitur in
hoc nomine Deus, prout significatur habens deitatem. Unde ratione
hujus compositionis potest fieri exclusio, secundum quod aliquid
excluditur a participatione formae praedicati, quae convenit rei
subsistenti praedicatae.
Ad quartum dicendum, quod hoc nomen Deus non praedicat naturam
divinam solum per modum formae, sicut alia praedicata substantialia,
prout significatur natura divina ut quo est, sed ut rem subsistentem,
prout significatur ut quod est; et secundum hoc potest ei addi solus.
Dictum enim est supra, distin. 19, quaest. 4, art. 2, quod
hoc nomen Deus partim habet rationem termini communis, et partim
rationem termini singularis.
|
|