|
Utrum pater sit solus Deus
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pater sit solus Deus.
Omne enim quod praedicatur de tribus personis simul sumptis, est
praedicatum essentiale. Sed hoc quod dico, solus Deus est
hujusmodi, dicitur enim: Trinitas est solus Deus. Ergo videtur,
cum omne praedicatum essentiale possit dici de patre, quod possit
dici: pater est solus Deus.
2. Praeterea, pater est Deus, et non est aliud quam Deus. Ergo
est solus Deus.
3. Item, constat quod non est nisi unus solus Deus. Sed ille
Deus praeter quem non est alius Deus, est pater. Ergo pater est
unus solus Deus.
1. Contra est quod in littera dicitur.
Respondeo dicendum, quod cum dicitur, pater est solus Deus, haec
dictio solus quamvis ex parte praedicati ponatur, tamen potest
intelligi ex parte subjecti; ut cum dicitur: est homo albus,
intelligitur homo est albus; et tunc erit idem judicium de hac sicut et
de illa quae supra, art. antec., dicta est: solus pater est Deus.
Si autem intelligatur ex parte praedicati, tunc uno modo potest
intelligi, quod ly solus ponatur pro tantum, et sic erit vera. Nec
erit superflua additio; quia filius quamvis sit Deus, non tamen est
tantum Deus, quia est etiam homo, quod de patre dici non potest, cum
tamen pater humanam naturam assumere potuerit. Sed sic non accipitur
hic. Si autem ly solus sumatur proprie, tunc habet proprietatem ista
locutio, secundum quod hoc praedicatum Deus non tantum praedicat
naturam deitatis ut formam, sed ut quid subsistens. Dico igitur,
quod cum dicitur, pater est solus Deus, locutio est duplex. Quia ly
solus potest excludere omne aliud a patre a participatione formae
praedicati; et sic vera est; sic enim non excluditur filius neque
spiritus sanctus; qui non sunt aliud a supposito patris. Si autem
excludat alium masculine, tunc est falsa: in quo tamen sensu vera est
ista, Trinitas est solus Deus; quia cum ly Deus praedicet non
tantum naturam, sed etiam suppositum, quando praedicatur de Trinitate
praedicat suppositum totius Trinitatis; et ideo etiam si fiat exclusio
ratione alterius suppositi, vera est: quia nullum aliud suppositum
extra Trinitatem, sicut nec alia natura, Deus est. Sed cum
dicitur: pater est Deus, ly Deus praedicat suppositum patris; unde
si fiat exclusio respectu ejus quod est aliud suppositum a patre, est
falsa; et in hoc sensu negatur; si autem ejus quod est aliud in natura
a patre, vera est.
Ad primum igitur dicendum, quod secundum quod ly solus excludit
suppositum extraneum, et non solum extraneam naturam, ad plura
extendit se negatio implicita, cum dicitur: pater est solus Deus,
quam cum dicitur: Trinitas est solus Deus. Quia in hac cum
dicitur: pater est solus Deus, excluditur etiam suppositum filii et
spiritus sancti. Et ideo haec est falsa, secundum illum intellectum,
pater est solus Deus; quamvis haec sit vera, Trinitas est solus
Deus. Nec hoc est ratione praedicati essentialis, sed ratione
negationis excludentis suppositum illud.
Ad secundum, dicendum, quod si ly solus proprie sumatur, non est
illa expositio ejus, sed magis esset expositio ejus si solus sumeretur
pro tantum, et in hoc sensu concessa est.
Ad tertium dicendum, quod si ly solus proprie sumatur, per illud
argumentum non probatur quod sit vera: pater est solus Deus, sed
magis quod ista est vera: solus Deus est pater, et haec secundum
aliquem sensum supra concessa est. Si autem assumatur, pater est ille
Deus, praeter quem non est alius, haec propositio est multiplex:
quia hoc relativum quem potest referre distinctum suppositum patris ut
sit sensus: praeter patrem non est alius. Et si intelligatur: non
est alius Deus, verum est, quia filius non est alius Deus a patre;
si autem intelligatur: praeter patrem non est alius qui sit Deus,
falsa est, quia filius est alius a patre, qui tamen est Deus. Si
vero relativum referat suppositum indistincte, secundum quod supponit
hoc nomen Deus cum dicitur: Deus est unus, tunc est vera in omni
sensu. Et sic patet quod non concludetur propositum, nisi per modum
quo propositio dicta concessa est in distinctione supra posita.
|
|