|
Postquam determinavit Magister de his quae pertinent ad unitatem
essentiae et Trinitatem personarum, hic determinat de nominibus quibus
et essentiae unitas et personarum pluralitas designatur. Dividitur
autem in partes duas: in prima ponit divisionem divinorum nominum, ut
ostendat quid pluraliter et quid singulariter de divinis personis
praedicetur; in secunda ostendit qualiter unitas et pluralitas in
divinis accipiatur, 24 distinct., ibi: hic diligenter inquiri
oportet. Prima in duas: in prima ponit universalem distinctionem
divinorum nominum; in secunda agit de quodam nomine quod specialem
difficultatem affert, scilicet de hoc nomine persona, quod non videtur
aliorum naturam sequi, 23 dist., ibi: praedictis adjiciendum est.
Prima in duas: in prima ostendit diversitatem divinorum nominum; in
secunda ponit quasdam regulas, ex quibus colligi potest qualiter
unumquodque praedicetur, ibi: sciendum est igitur, quod illa quae
proprie ad singulas personas pertinent, relative ad invicem dicuntur.
Prima in duas: in prima ponit trimembrem distinctionem divinorum
nominum, secundum Ambrosium et Augustinum; in secunda addit tres
modos divinorum nominum, et concludit esse sex differentias eorum quae
de Deo dicuntur, ibi: hic adjiciendum est, quaedam esse nomina
(...) quae ex tempore Deo conveniunt. Hic quaeruntur quatuor:
1 utrum Deus sit nominabilis; 2 an aliquod nomen proprie ei
conveniat, vel omnia nomina de eo transumptive dicantur; 3 utrum sit
nominandus uno tantum nomine, vel pluribus, vel etiam omnibus; 4
quaeritur de multiplicatione divinorum nominum in littera posita.
|
|