|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit
nominabilis, per id quod dicit Dionysius de Deo loquens: omnibus
autem universaliter incomprehensibilis est, et neque sensus ejus est,
neque phantasma, neque opinio, neque nomen, neque sermo, neque
tactus, neque scientia. Hoc etiam videtur per hoc quod dicit
philosophus Lib. de causis: causa prima superior est narratione, et
deficiunt linguae a narratione ejus.
2. Item, omne nomen est signum alicujus formae existentis in anima,
secundum philosophum. Sed, sicut dicit Augustinus, Deus, qui
omnem formam subterfugit, intellectui pervius esse non potest. Ergo
videtur quod nullo nomine possit nominari.
3. Praeterea, si nominatur, aut nominatur per nomen, aut per
pronomen, aut per verbum, aut per participium. Sed non potest
nominari per nomen, cum omne nomen significet substantiam cum
qualitate; in Deo autem nulla est compositio substantiae et
qualitatis; nec per verbum, nec per participium, quae tempus
consignificant, quod a Deo longe est; nec per pronomen, cum
pronominis significatio determinetur per demonstrationem vel
relationem; demonstratio autem fit mediantibus accidentibus, quae in
Deo non sunt, et relatio est antedictae rei recordatio, et sic per
relationem significari non potest, nisi aliquid aliud praesupponatur
vel praenominetur. Ergo videtur quod nullo modo possit nominari.
1. Contra, in Psal. 67, 5, dicitur: dominus nomen illi; et
Exod. 3: si quaesierint nomen meum et cetera.
2. Praeterea, omne quod cognoscitur, potest etiam voce
significari. Sed nos aliquo modo cognoscimus Deum vel per fidem vel
per naturalem cognitionem. Ergo possumus eum nominare.
Respondeo dicendum, quod cum voces sint signa intellectuum, secundum
philosophum, idem judicium est de cognitione rei et nominatione ejus.
Unde sicut Deum imperfecte cognoscimus, ita etiam imperfecte
nominamus, quasi balbutiendo, ut dicit Gregorius. Ipse autem solus
seipsum comprehendit; et ideo ipse solus seipsum perfecte nominavit,
ut ita dicam, verbum coaequale sibi generando.
Ad primum igitur dicendum, quod omnes auctoritates quae dicunt Deum
esse innominabilem, intendunt dicere, quod nullum nomen exprimit
perfecte ipsum Deum: quod significatur in verbis philosophi, qui
dicit, quod linguae deficiunt a narratione ejus; et quod alibi dicit:
causa prima superior est omni narratione, et supra omne id quod
nominatur.
Ad secundum dicendum, quod si Augustinus intelligat de forma
corporali, sic planum est quod Deus non habet formam corporalem, nec
oportet quod omne quod nominatur, formam corporalem habeat. Si autem
intelligat de forma absolute, tunc dicitur omnem formam subterfugere,
non quia ipse in se non sit vere forma, cum ipse sit purus actus et
simplex et prima forma, secundum Boetium, sed quia quamcumque formam
intellectus concipiat, Deus subterfugiat illam sui eminentia. Si
enim intellectus noster apprehendit sapientiam, ipse Deus in sapientia
sua excedit omnem sapientiam a nobis intellectam. Et ideo concludit
quod non est pervius nostro intellectui, ita quod in ipsum ire perfecte
comprehendendo possit. Propter quod etiam Dionysius dicit, quod
quidquid de ipso affirmamus, potest etiam de ipso negari: quia sibi
non competit secundum hoc quod nos intelligimus et nomine significamus,
sed excellentius.
Ad tertium dicendum, quod potest significari et nomine et pronomine et
verbo et participio. Cum enim dicitur, quod nomen significat
substantiam cum qualitate, non intelligitur qualitas et substantia
proprie, secundum quod logicus accipit praedicamenta distinguens. Sed
grammaticus accipit substantiam quantum ad modum significandi, et
similiter qualitatem; et ideo, quia illud quod significatur per nomen
significatur ut aliquid subsistens, secundum quod de eo potest aliquid
praedicari, quamvis secundum rem non sit subsistens, sicut albedo
dicit, quod significat substantiam, ad differentiam verbi, quod non
significat ut aliquid subsistens. Et quia in quolibet nomine est
considerare id a quo imponitur nomen, quod est quasi principium
innotescendi, ideo quantum ad hoc habet modum qualitatis, secundum
quod qualitas vel forma est principium cognoscendi rem. Unde,
secundum philosophum, uno modo forma substantialis qualitas dicitur.
Nec refert quantum ad significationem nominis, utrum principium
innotescendi sit idem re cum eo quod nomine significatur, ut in
abstractis, vel diversum, ut in hoc nomine homo. Et quia Deus
seipso cognoscitur, ideo potest significari per nomen quod habeat
qualitatem quantum ad rationem a qua nomen imponitur, et substantiam
quantum ad id cui imponitur. Similiter dicendum est de pronomine,
quod etiam per pronomen significari potest, ut habetur Exod. 3,
14: ego sum qui sum. Et quamvis non possit demonstrari quantum ad
sensum, tamen potest demonstrari quantum ad intellectum, secundum id
quod intellectus de ipso apprehendere potest. Potest etiam significari
per pronomen relativum, cum ponatur ipsum significari per nomen quod
relativum referre potest. Similiter etiam per verbum vel participium
potest significari, ut cum dicitur, quod ipse est intelligens vel
potens vel hujusmodi. Et tamen verba et participia dicta de ipso non
significant aliquid temporale in ipso. Sed verum est quod quantum ad
modum significandi quo tempus significant, deficiunt a repraesentatione
ipsius.
|
|