|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nullum nomen de Deo
proprie dici possit. Nihil enim proprie dicitur de aliquo quod verius
negetur de ipso quam affirmetur. Sed, secundum Dionysium, verius
omnia nomina quae de Deo dicuntur, de ipso negantur quam affirmantur;
unde dicit, quod negationes in divinis sunt vere affirmationes
incompactae. Ergo et cetera.
2. Praeterea, Deum non possumus nominare, nisi secundum quod ipsum
cognoscimus. Sed non cognoscimus ipsum nisi ex effectibus suis, vel
per viam causalitatis, vel per viam negationis, vel per viam
eminentiae. Ergo non potest nominari a nobis nisi ex creaturis. Sed
quandocumque nomen creaturae praedicatur de Deo, non est vera
praedicatio nisi intelligatur metaphorice vel transumptive, ut cum
dicitur, Deus est leo, vel, Deus est lapis. Ergo videtur quod
nullum nomen proprie dicatur de Deo, sed metaphorice.
3. Praeterea, magis differt sapientia creata vel esse creatum, a
Deo, quam differat floritio prati a risu hominis. Sed, ratione
hujus diversitatis, pratum non dicitur ridere nisi metaphorice. Ergo
videtur quod etiam Deus non possit dici sapiens, vel aliquid aliud,
nisi metaphorice.
4. Praeterea, quandocumque aliquod nomen importans aliquam
corporalem conditionem Dei dignitati repugnantem, dicitur de Deo,
non potest dici nisi metaphorice; et eadem ratione quandocumque
conditionem Deo non convenientem importet, non poterit de Deo proprie
dici. Sed omne nomen a nobis impositum importat aliquam conditionem
divinae dignitati repugnantem, ut patet in verbis, quae consignificant
tempus, et in nominibus, quae vel in abstracto dicuntur, ut scientia
et humanitas, quae dicunt quid imperfectum et non in se subsistens,
vel in concreto, quae important quamdam compositionem: quorum neutrum
Deo competit. Ergo videtur quod nihil proprie de Deo dicatur.
1. Contra, quidquid dicitur de aliquibus per prius et posterius,
magis proprie convenit ei de quo per prius dicitur; sicut ens per prius
convenit substantiae quam accidenti. Sed quaedam sunt quae per prius
dicuntur de Deo quam de creaturis, sicut paternitas, sicut habetur
Ephes. 3, 15: ex quo omnis paternitas in caelis et in terra
nominatur: et eadem ratione bonitas et cetera. Ergo videtur quod
hujusmodi nomina etiam magis proprie dicantur de ipso quam de
creaturis.
2. Praeterea, hoc videtur per Dionysium, qui distinguit nomina
symbolica, idest metaphorice dicta, ab aliis divinis nominibus: et
ita videtur quod non omnia dicantur transumptive: quod etiam videtur ex
divisione Augustini et Ambrosii in littera.
Respondeo dicendum, quod quamvis omnis perfectio quae in creaturis
est, exemplariter a Deo descendat, sicut a principio praehabente in
se unice omnium perfectiones; nulla tamen creatura potest recipere
illam perfectionem secundum illum modum quo in Deo est. Unde secundum
modum recipiendi deficit a perfecta repraesentatione exemplaris. Et ex
hoc etiam in creaturis est quidam gradus, secundum quod quaedam
quibusdam plures perfectiones et nobiliores a Deo consequuntur, et
plenius participant; et ex hoc in nominibus est duo considerare: rem
significatam, et modum significandi. Considerandum est igitur, quod
cum nomina sint imposita a nobis, qui Deum non nisi ex creaturis
cognoscimus, semper deficiunt a divina repraesentatione quantum ad
modum significandi: quia significant divinas perfectiones per modum quo
participantur in creaturis. Si autem consideremus rem significatam in
nomine, quae est id ad quod significandum imponitur nomen, invenimus,
quaedam nomina esse imposita ad significandum principaliter ipsam
perfectionem exemplatam a Deo simpliciter, non concernendo aliquem
modum in sua significatione; et quaedam ad significandum perfectionem
receptam secundum talem modum participandi; verbi gratia, omnis
cognitio est exemplata a divina cognitione, et omnis scientia a divina
scientia. Hoc igitur nomen sensus est impositum ad significandum
cognitionem per modum illum quo recipitur materialiter secundum virtutem
conjunctam organo. Sed hoc nomen cognitio non significat aliquem modum
participandi in principali sua significatione. Unde dicendum est,
quod omnia illa nomina quae imponuntur ad significandum perfectionem
aliquam absolute, proprie dicuntur de Deo, et per prius sunt in ipso
quantum ad rem significatam, licet non quantum ad modum significandi,
ut sapientia, bonitas, essentia et omnia hujusmodi; et haec sunt de
quibus dicit Anselmus, quod simpliciter et omnino melius est esse quam
non esse. Illa autem quae imponuntur ad significandum perfectionem
aliquam exemplatam a Deo, ita quod includant in sua significatione
imperfectum modum participandi, nullo modo dicuntur de Deo proprie;
sed tamen ratione illius perfectionis possunt dici de Deo metaphorice,
sicut sentire, videre et hujusmodi. Et similiter est de omnibus aliis
formis corporalibus, ut lapis, leo et hujusmodi: omnia enim
imponuntur ad significandum formas corporales secundum modum
determinatum participandi esse vel vivere vel aliquam divinarum
perfectionum.
Ad primum igitur dicendum, quod cum in nomine duo sint, modus
significandi, et res ipsa significata, semper secundum alterum potest
removeri a Deo vel secundum utrumque; sed non potest dici de Deo nisi
secundum alterum tantum. Et quia ad veritatem et proprietatem
affirmationis requiritur quod totum affirmetur, ad proprietatem autem
negationis sufficit si alterum tantum desit, ideo dicit Dionysius,
quod negationes sunt absolute verae, sed affirmationes non nisi
secundum quid: quia quantum ad significatum tantum, et non quantum ad
modum significandi.
Ad secundum dicendum, quod quamvis non nominemus Deum nisi ex
creaturis, non tamen semper nominamus ipsum ex perfectione quae est
propria creaturae, secundum proprium modum participandi illam; sed
etiam possumus nomen imponere ipsi perfectioni absolute, non
concernendo aliquem modum significandi in ipso significato, quod est
quasi objectum intellectus; quamvis oporteat in consignificato semper
modum creaturae accipere ex parte ipsius intellectus, qui natus est ex
rebus sensibilibus accipere convenientem intelligendi modum; et haec
proprie dicuntur de Deo, ut dictum est, in corp. art.
Ad tertium dicendum, quod sapientia creata magis differt a sapientia
increata quantum ad esse, quod consistit in modo habendi; quam
floritio prati a risu hominis: sed quantum ad rationem a qua imponitur
nomen, magis conveniunt; quia illa ratio est una secundum analogiam,
per prius in Deo, per posterius in creaturis existens; et secundum
talem rationem significatam in nomine, magis attenditur veritas et
proprietas locutionis, quam quantum ad modum significandi, qui datur
ex consequenti intelligi per nomen.
Ad quartum dicendum, quod quandocumque conditio corporalis importatur
a principali significato, non potest nomen dici de Deo nisi
metaphorice; sed hoc quod in modo significandi importetur aliqua
imperfectio, quae Deo non competit, non facit praedicationem esse
falsam vel impropriam, sed imperfectam; et propter hoc dictum est,
quod nullum nomen perfecte Deum repraesentat.
|
|