|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non habeat nisi
unum nomen. Nomen enim debet respondere rei significatae per nomen,
cum, sicut dicit Hilarius, rei sit sermo subjectus. Sed in Deo est
summa unitas sine aliqua diversitate. Ergo non nominatur nisi uno
nomine.
2. Praeterea, non est nisi duplex modus praedicandi in divinis,
scilicet vel substantialiter vel relative. Sed nomina non possunt
diversificari nisi vel quantum ad id quod significatur, vel quantum ad
modum significandi. Ergo videtur quod vel tantum unum debeat esse
propter unitatem rei, vel ad plus duo propter duos modos praedicandi.
3. Praeterea, si dicas, quod pluralitas nominum divinorum est
secundum quod ex diversis creaturis nominatur; contra. Ipse Deus est
principium a quo effective et exemplariter est omnis creatura. Si ergo
secundum diversitatem creaturarum multiplicantur divina nomina, tunc
omnium creaturarum nomina de ipso dici possent, quod falsum est. Ergo
videtur quod ex creaturis non sit diversitas divinorum nominum.
4. Si dicas, quod multiplicantur secundum rationem tantum; contra.
Diversitas rationis est diversitas secundum intellectum. Sed
diversitas intellectus imponentis nomina, nisi subsit aliquod diversum
in re, non causat multitudinem nominum, nisi secundum quod nomina
synonyma multiplicantur. Ergo secundum hoc omnia nomina divina essent
synonyma, quod Commentator expresse negat in 11 Metaphys. dicens,
quod haec nomina vivens et vita, non differunt in Deo sicut nomina
synonyma, multo minus vivens et sapiens; et ita videtur quod non
differant divina nomina secundum acceptionem intellectus significantis
tantum; et sic idem quod prius.
1. Contra est quod in Scriptura inveniuntur de ipso multa nomina
divina.
2. Praeterea, nullum nomen sufficit ad exprimendam divinam
perfectionem. Sed aliquid perfectionis datur nobis intelligi per unum
nomen quod non datur per aliud. Ergo videtur quod ut magis nobis
divina perfectio innotescat, quod pluribus nominibus a nobis nominandus
sit.
Respondeo dicendum, quod multiplicitas nominum potest dupliciter
contingere. Vel ex parte intellectus, quia cum nomina exprimant
intellectum, contingit unum et idem diversis nominibus significari,
secundum quod diversimode in intellectu accipi potest. Et inde est
quod Deum possumus nominare et secundum quod in se est, et secundum id
quod est ad creaturas se habens. Et hoc dupliciter: vel secundum
negationes quibus conditiones creaturarum a Deo removentur; et inde
veniunt nomina negativa, quae multiplicationem recipiunt ex creaturarum
conditionibus quae de Deo negantur, et praecipue quae consequuntur
universaliter omnem creaturam, ut immensus, increatus etc.; vel
secundum relationem Dei ad creaturam, quae tamen realiter in Deo non
est, sed in creatura; et inde veniunt illa nomina divina quae
important habitudinem ad creaturam, ut dominus, rex et hujusmodi.
Item, multiplicitas nominum potest contingere ex parte rei secundum
quod nomina rem significant; et inde veniunt nomina exprimentia id quod
in Deo est. In Deo autem non est invenire aliquam realem
distinctionem nisi personarum, quae sunt tres res; et inde venit
multiplicitas nominum personalium significantium tres res. Sed praeter
hoc est etiam in Deo invenire distinctionem rationum, quae realiter et
vere in ipso sunt, sicut ratio sapientiae et bonitatis et hujusmodi,
quae quidem omnia sunt unum re, et differunt ratione, quae salvatur in
proprietate et veritate, prout dicimus Deum vere esse sapientem et
bonum, et non tantum in intellectu ratiocinantis; et inde veniunt
diversa nomina attributorum; quae omnia quamvis significent unam rem,
non tamen significant unam secundum unam rationem; et ideo non sunt
synonyma.
Et per hoc patet responsio ad primum. Quia quamvis sit unitas in re
essentiali, est tamen pluralitas in re personali, et in rationibus
quibus diversimode una essentia significari potest, et in diversa
acceptione intellectus; secundum quae omnia divina nomina
multiplicantur.
Ad secundum dicendum, quod aliter dividitur aequivocum, analogum et
univocum. Aequivocum enim dividitur secundum res significatas;
univocum vero dividitur secundum differentias; sed analogum dividitur
secundum diversos modos. Unde cum ens praedicetur analogice de decem
generibus, dividitur in ea secundum diversos modos. Unde unicuique
generi debetur proprius modus praedicandi. Et quia in divinis non
salvantur nisi duo genera quantum ad rationem communem generis,
scilicet substantia et ad aliquid; ideo dicuntur in divinis duo modi
praedicandi. Unumquodque autem genus dividitur univoce in species
contentas sub genere, et ideo speciebus non debetur proprius modus
praedicandi. Et propter hoc quamvis quaedam contenta in praedicamento
qualitatis dicantur de Deo secundum rationem speciei, non tamen
afferunt novum modum praedicandi, etsi afferant novam rationem
significandi. Unde quamvis in Deo non sint nisi duo modi
praedicandi, sunt tamen plures rationes significandi secundum quas
divina nomina multiplicari possunt.
Ad tertium dicendum, quod, ut patet ex praedictis, in corp. art.,
quaedam nomina dicuntur proprie de Deo, quae quantum ad significata
per prius sunt in Deo quam in creaturis, ut bonitas, sapientia et
hujusmodi; et horum diversitas non sumitur per respectum ad creaturas,
immo potius e converso. Quia ex hoc quod ratio sapientiae et bonitatis
differt in Deo, diversificatur in creaturis bonitas et sapientia non
tantum ratione, sed etiam re. Sed verum est quod diversitas talium
nominum prout praedicantur de Deo, innotescit nobis ex diversitate
eorum in creaturis. Quaedam vero nomina praedicantur de ipso
transumptive; et haec multiplicantur secundum diversas creaturas,
quarum nomina in Deum transumuntur. Nec tamen oportet quod ex omnibus
nominibus creaturarum significetur. Quaedam enim sunt quae important
deformitatem et defectum, cujus Deus non est auctor, et praecipue si
sit defectus culpae. Unde non possumus dicere Deum peccatorem vel
Diabolum, quod est nomen naturae depravatae, quamvis transumptive
dicatur leo vel agnus vel etiam iratus.
Ad quartum dicendum, quod differunt nomina attributorum secundum
rationem, non tamen quae sit solum in ratiocinante, sed quae salvatur
in ipsa re secundum veritatem et proprietatem rei. Quod sic patet.
Omnia enim hujusmodi dicuntur de Deo et creaturis non aequivoce, sed
secundum unam rationem analogice. Unde cum in creatura ratio
sapientiae non sit ratio bonitatis, oportet quod etiam hoc in Deo sit
verum. Sed in hoc differt quod in Deo idem sunt re, in creaturis
autem differunt re et non ratione; et qualiter possit esse, supra, in
responsione ad 3, praec. art., dictum est.
|
|