|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod divisio Ambrosii sit
insufficiens. Trinitas enim et persona sunt quaedam divina nomina,
quae nec pertinent ad unitatem majestatis, nec proprie alicui personae
conveniunt, nec translative de Deo dicuntur. Ergo et cetera.
2. Praeterea, quaedam nomina sunt quae dicuntur de Deo negative,
ut increatus, immensus. Haec autem cum nihil de Deo praedicent, nec
ad proprietatem personarum pertinere videntur, nec ad majestatem
deitatis. Constat etiam quod nec translative dicuntur, quia non
conveniunt creaturis ut ex eis in divinam praedicationem transumantur.
Ergo videtur quod divisio sit insufficiens.
3. Item, majestas deitatis et proprietas personalis constat quod
aeterna sunt. Sed quaedam dicuntur de Deo ex tempore, ut dominus,
et hujusmodi. Ergo videtur quod nec ad majestatem deitatis pertinent,
nec ad proprietatem personalem. Constat etiam quod nec translative
dicuntur. Videtur igitur, quod sub divisione Ambrosii non
contineantur. Ergo insufficiens est.
4. Praeterea, Damascenus ponit aliam divisionem divinorum nominum,
dicens, quod quaedam significant pelagus substantiae infinitum, et non
quid est, ut hoc nomen qui est; quoddam autem est nomen operationis,
ut Deus; quaedam autem significant id quod assequitur substantiam, ut
justus, bonus et hujusmodi; quaedam vero habitudinem ad ea a quibus
distinguitur, scilicet ad creaturas; quaedam significant id quod non
est, ut incorporeus, immensus et hujusmodi.
5. Item, Dionysius ponit multiplicem divisionem divinorum nominum.
Magister autem in littera super trimembrem divisionem Ambrosii inducit
alias tres differentias divinorum nominum, et efficiuntur in universo
sex. Quaeritur ergo de assignatione harum divisionum.
Respondeo dicendum, quod prima divisio trimembris, quae in littera
ponitur, sufficienter comprehendit omnia divina nomina, et est trium
sanctorum Augustini, Ambrosii, Dionysii. Ipsemet enim dividit
divina nomina in ea quae translative dicuntur, quae appellat symbolicam
theologiam, et in ea quae proprie dicuntur, quae scilicet per prius in
Deo sunt: et hoc dividit in unitam theologiam, quantum scilicet ad ea
quae praedicantur de tribus personis communiter; et in discretam
theologiam, quantum ad ea quae ad singulas personas pertinent. Ex quo
etiam patet in promptu sufficientia hujus divisionis. Quia Deus vel
nominatur per id quod prius in ipso est et per posterius in creaturis,
vel per similitudinem a creaturis sumptam. Si secundo modo, sic sunt
ea quae translative dicuntur. Si primo modo, hoc erit dupliciter:
illud enim quod per prius in Deo est, vel est commune, et sic
pertinet ad majestatis unitatem; vel est proprium personae, et sic
pertinet ad distinctionem Trinitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc nomen Trinitas quamvis non
explicite dicat proprium alicujus personae, tamen implicite includit
omnia propria personarum, inquantum est quasi collectivum personarum.
Similiter etiam hoc nomen persona quamvis non imponatur ab aliqua
proprietate personali speciali, imponitur tamen a personalitate quae
dicit proprietatem in communi, et quodammodo etiam dicit substantiam,
ut infra patebit, dist. 26, qu. 1, art. 1.
Ad secundum dicendum, quod negatio quaelibet causatur ex aliqua
affirmatione. Et sic etiam in divinis ratio negativorum nominum
fundatur supra rationem affirmativorum: sicut hoc quod dicitur
incorporeus, fundatur super hoc quod est esse simplex. Unde patet
quod nomina negativa reducuntur ad unitatem essentiae, sicut increatus
et immensus, vel ad distinctionem personarum, sicut ingenitus.
Ad tertium dicendum, quod quamvis hujusmodi nomina non ponant aliquid
temporaliter in Deo, quia relationes illae temporales realiter in
creaturis sunt, et in Deo solum secundum rationem, tamen inquantum
innascuntur ex operationibus Dei in creaturas, dant intelligere
aliquid quod in Deo est absolute; sicut relatio dominii dat
intelligere in Deo potestatem qua universam creaturam gubernat. Unde
patet etiam quod ista nomina reducuntur ad illa quae pertinent ad
unitatem majestatis, sicut creator, dominus et hujusmodi, vel ad
distinctionem personarum, sicut missus, incarnatus et hujusmodi.
Ad quartum dicendum, quod divisio Damasceni respicit tantum unum
membrum praedictae divisionis: omnia enim quae ponit, pertinent ad
unitatem majestatis. Unitas autem majestatis potest nominari
dupliciter, ut patet ex dictis, art. ant.: vel secundum id quod in
Deo est, vel secundum acceptionem intellectus, qui accipit ipsum
secundum aliquam comparationem ad creaturam. Si nominetur Deus
quantum ad id quod in ipso est, erit triplex diversitas nominum
secundum tria quae in unaquaque re inveniuntur, scilicet essentia,
virtus et operatio; quae quidem in aliis realiter differunt, in ipso
autem sunt unum re et distincta ratione. Et secundum essentiam
accipitur hoc nomen qui est; et secundum virtutem accipiuntur ea quae
se habent per modum assequentium substantiam, ut justus, sapiens et
hujusmodi; et secundum operationem nomina operationis, ut Deus. Si
autem nominetur Deus per acceptionem intellectus in comparatione ad
creaturam, et hoc erit dupliciter: vel inquantum ea quae sunt
creaturae, removentur ab ipsa, et sic erunt nomina negativa; vel
secundum quod importatur in nominibus aliquis respectus causalitatis ad
creaturam, cujus conditiones a Deo removentur; et sic erunt illa
nomina quae important habitudinem ad alia, a quibus Deus distinguitur
per essentiam. Divisio autem divinorum nominum quam Dionysius ponit,
patet ex praedictis, in corp. art., quod est eadem cum divisione
Ambrosii, nisi quod Dionysius ulterius nomina pertinentia ad unitate
majestatis multiplicat secundum diversas processiones in creaturis
repertas, quibus nominatur Deus illis perfectionibus per prius in Deo
existentibus, ut bonus, sapiens, existens et hujusmodi. Magister
autem in tribus differentiis quas addit, specificat divisionem
Ambrosii quantum ad quosdam speciales modos; qui tamen possunt reduci
ad divisionem Ambrosii. Quod enim pertinet ad proprietates deitatis,
vel nominat determinate proprium alicujus personae, ut pater et
filius; vel colligit nomina propria personarum, ut hoc nomen
Trinitas, quod significat proprietatem personae secundum quemdam
specialem modum. Similiter etiam quae pertinent ad unitatem majestatis
et proprietatem divinitatis conveniunt Deo vel ab aeterno vel ex
tempore. Si ex tempore, vel dicuntur relative secundum nomen, ut
dominus et hujusmodi, vel non referuntur ad aliud secundum nomen, ut
incarnatus et hujusmodi. Et sic patet quod ea quae Magister addit
continentur in divisione Ambrosii per reductionem, non tamen
simpliciter, sed secundum quid, ut patet ex dictis, in corp. art.
|
|