|
Disserendum nobis videtur de nominum diversitate. Videtur quod hoc ad
ipsum non pertineat, quia non est ejusdem scientiae considerare res et
nomina. Sed dicendum, quod, ut supra dictum est, in prolog. art.
3, theologia, inquantum est principalis omnium scientiarum, aliquid
in se habet de omnibus scientiis; et ideo non solum res, sed nominum
significationes pertractat: quia ad salutem consequendam non solum est
necessaria fides de veritate rerum, sed etiam vocalis confessio per
nomina. Roman. 10, 10: corde creditur ad justitiam; ore autem
confessio fit ad salutem. Similitudinis vero, splendor, character,
speculum et hujusmodi. Videtur hoc esse falsum: quia, secundum
Augustinum, lux magis proprie dicitur in spiritualibus quam in
corporalibus; et ita splendor non continetur inter metaphorica. Sed
dicendum, quod lux quantum ad rem significatam proprie est in
corporalibus nec in spiritualibus nisi metaphorice dicitur; sed quantum
ad rationem a qua nomen imponitur, quae consistit in manifestatione,
magis proprie est in spiritualibus. Sed hoc melius dicetur in 2,
distin. 13, qu. unica, art. 2. Ut incarnatus, humanatus et
hujusmodi. Hoc dicitur, quia secundum nomen ad aliud nomen non
referuntur; quamvis implicitam relationem contineant, secundum quod
unionem in suo intellectu includunt. Sciendum est igitur, quod illa
quae proprie ad singulas personas pertinent, relative ad invicem
dicuntur. Hic ponit quasdam regulas de nominibus pertinentibus ad
unitatem essentiae et quasdam de proprietatibus pertinentibus ad
proprietatem personarum. De pertinentibus ad unitatem essentiae ponit
quatuor: prima est, quod a se et absolute dicuntur; secunda, quod
significant substantiam; tertia, quod de singulis personis dicuntur;
quarta, quod de omnibus sunt dicenda in singulari et non in plurali.
De pertinentibus ad proprietatem personarum ponit tres: prima est,
quod relative dicuntur; secunda, quod non praedicant divinam
substantiam; tertia est, quod non de omnibus personis dicuntur. Quae
unitatem essentiae significant, ad se dicuntur. Contra, dominus
relative dicitur, et tamen ad essentiae unitatem pertinet. Sed
dicendum, quod non importat relationem quae realiter in Deo sit, sed
secundum rationem tantum, ut infra dicetur, dist. 30, quaest.
Unic., art. 2. Quod ad aliquid dicitur, non substantialiter
dicitur, sed relative. Videtur hoc esse falsum: quia relationes in
divinis sunt ipsa divina essentia. Sed dicendum, quod realiter quidem
sunt ipsa divina essentia, sed secundum rationem non. Et quia
salvantur in divinis secundum rationem generis, ideo retinent specialem
modum, qui debetur ipsi generi et non speciei. Alia vero, ut bonitas
et sapientia, quamvis secundum rationem ab essentia differant, quia
tamen ratio generis, quam consequitur modus praedicandi, in divinis
non salvatur; ideo secundum modum praedicandi a substantia non
differunt, sed substantialiter praedicantur. Non tamen tres magni,
sed unus magnus. Hoc intelligendum est, si substantive sumatur. Si
autem adjective, sic praedicari potest pluraliter, quia numerum a
suppositis trahit. Deus enim non est magnus ea magnitudine quae non
est quod ipse. Hic vult probare quod magnitudo de Deo substantialiter
dicatur. Quod enim substantialiter non est magnum, magnum dicitur
participatione alicujus magnitudinis, quae substantia non est. Sed
illa magnitudo cujus participatione aliud magnum dicitur, major est eo
quod per ipsum magnum dicitur. Ergo omni eo quod non substantialiter
magnum est, aliquid majus est. Deo autem nihil est majus. Ergo ipse
substantialiter magnus est. Sed videtur quod haec ratio non valeat,
quia concretum de abstracto non praedicatur, ut album de albedine.
Unde non videtur ut ex eo quod dicitur magnum accidentaliter, major
sua magnitudo dicatur. Et praeterea in eadem magnitudine non est
accipere majus vel minus. Illud autem quod participat magnitudinem non
habet nisi magnitudinem participatam. Ergo non potest dici major quam
sit ipsa magnitudo. Est dicendum, quod Augustinus vult hanc rationem
communiter concludere de omnibus quae de Deo dicuntur in aliis rebus
accidens significantibus; et ideo oportet assumere hoc pro medio, quod
abstractum praedicetur magis quam concretum. Hoc autem sic
intelligendum est, ut dicatur id esse majus quod verius rationem
magnitudinis habet, et similiter albius, non quod plus habet de
albedine, vel quod est magis proprie album, sed cui verius convenit
ratio albedinis. Semper autem principalior praedicatio est quae est
per essentiam, quam quae est per participationem. Et ideo albedo quae
recipit praedicationem albedinis vere per modum essentialem, ut dicatur
albedo est albedo, dicitur magis vere praedicationem albedinis
recipere, quam res alba; quamvis non eodem modo recipiat, quia rem
albam dicimus albam, sed albedinem dicimus albedinem. Non enim quod
est in causato, oportet esse in causa eodem modo, sed eminentiori; et
sic exponit Dionysius, sic dicens: vivere si quis dicat vitam, aut
illuminari lumen, non recte secundum meam rationem dicit; sed secundum
alium modum ista dicuntur: quia abundanter et substantialiter ea quae
sunt causatorum, prius insunt causis; et dicit causam vitam vel
lumen; causatum, vivens vel illuminatum.
|
|