|
Posita divisione nominum divinorum, hic excludit Magister quoddam
nomen a generalitate nominum, scilicet hoc nomen persona, quod quidem
secundum substantiam dicitur, tamen pluraliter praedicatur. Et
dividitur in partes duas: in prima ponit exceptionem; in secunda
inquirit exceptionis rationem, ibi: ideo oritur hic quaestio
difficilis. Circa primum duo facit: primo excipit hoc nomen persona
ab aliis divinis nominibus quae secundum substantiam dicuntur: et quia
nihil potest excipi ab aliquibus, nisi in illis contineatur; secundo
ostendit hoc nomen persona significare substantiam, ibi: quod autem
persona secundum substantiam dicatur Augustinus ostendit. Ideo hic
oritur quaestio difficilis. Hic inquirit rationem exceptionis, et
dividitur in partes duas: in prima inquirit, quare hoc nomen persona
de pluribus personis pluraliter praedicetur; secundo inquirit, quare
alia essentialia nomina pluraliter non praedicentur, ibi: sed
quaeritur hic, cum dicamus patrem et filium et spiritum sanctum esse
tres personas (...) cur non dicamus similiter tres deos. Circa
primum duo facit: primo movet quaestionem; secundo ponit
responsionem, ibi: quia volumus vel unum aliquod vocabulum servare
huic significationi qua intelligitur Trinitas. Ubi duo facit: primo
ostendit necessitatem imminentem Latinis, quare oportet aliquod nomen
secundum substantiam dictum pluraliter praedicari, scilicet hoc nomen
persona; secundo ostendit eamdem necessitatem Graecis imminere, ut
nomen significans substantiam pluraliter praedicetur, scilicet
hypostasis, ibi: qua necessitate non solum Latinus sermo, sed etiam
Graecus (...) coarctatur. Sed quaeritur hic, cum dicamus patrem
et filium et spiritum sanctum esse tres personas (...) cur non
dicamus similiter tres deos. Hic inquirit rationem quare alia nomina
essentialia non praedicentur pluraliter; et primo inquirit de hoc
nomine essentia, ibi: verum et hic alia emergit quaestio; et circa
hoc duo facit: primo assignat rationem; secundo probat quoddam quod in
ratione supposuerat, quod in Deo non est diversitas, propter quod
essentia pluraliter non praedicatur; nec singularitas, propter quod
persona in plurali praedicatur, ibi: jam sufficienter ut puto,
ostensum est qua necessitate dicamus tres personas. Hic quatuor
quaeruntur: 1 de distinctione horum nominum: essentia,
subsistentia, substantia et persona; et de nominibus eis in Graeco
respondentibus, quae sunt usia, usiosis, hypostasis, prosopon; 2
utrum nomen personae proprie in divinis dicatur; 3 utrum significet
substantiam, vel relationem; 4 si aliquo modo substantiam
significat, utrum pluraliter praedicetur.
|
|