|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod dicta nomina nullam
distinctionem habeant, sed sint quasi synonima. Sicut enim Boetius
dicit in commentariis super praedicamenta, usia significat substantiam
compositam. Sed substantia composita est individuum subsistens in
genere substantiae, quod significatur nomine substantiae, vel
hypostasis, vel personae. Ergo videtur quod hoc nomen essentia, vel
usia, non differat secundum significationem ab aliis.
2. Praeterea, non subsistit nisi illud quod habet in se esse
completum. Sed esse completum non invenitur nisi in particulari; quia
universalia non habent esse praeter particularia nisi in anima, quod
est esse incompletum. Cum igitur particulare in genere substantiae
dicatur hypostasis, vel substantia prima, videtur quod subsistentia
sit idem quod substantia.
3. Praeterea, cum utrumque importet positionem alicujus sub aliquo,
ergo idem quod prius.
4. Item, Boetius dicit, quod hoc nomine hypostasis non utuntur
Graeci nisi pro individuo rationalis naturae. Sed individuum
rationalis naturae dicitur persona. Ergo videtur quod hypostasis et
prosopon, vel substantia et persona sint omnino idem.
5. Praeterea, sicut Graeci dicunt tres hypostases, ita nos dicimus
tres substantias. Non autem tres substantias dicimus, sicut ipsi tres
usioses. Ergo videtur quod idem sit subsistentia apud nos, quod
hypostasis apud Graecos; cujus contrarium Boetius dicit Lib. de
duabus naturis.
1. In contrarium est auctoritas Boetii, qui significationes horum
nominum distinguit; et etiam auctoritas Marci Tullii quam ibi
Boetius inducit.
Respondeo dicendum, quod quatuor dicta nomina secundum significationem
differunt; sed horum differentia differenter a diversis assignatur.
Quidam enim sumunt horum differentiam ex hoc quod in divinis est
aliquid commune, et aliquid distinctum. Et commune potest significari
ut quo est, et sic est essentia, vel ut quod est, et sic est
subsistentia. Vel aliter: quia Deus potest significari inquantum dat
omnibus esse, et sic dicitur essentia; vel inquantum habet esse
sufficiens nullo indigens, et sic dicitur subsistentia. Distinctum
similiter potest significari vel in concretione, et sic est nomen
persona; vel in abstractione, et sic est nomen hypostasis. Vel
aliter: quia potest significari ut distinguibile, et sic significatur
nomine hypostasis; vel ut distinctum, et significatur nomine
personae. Vel aliter: quia vel significatur ut distinctum aliqua
proprietate determinata ad nobilitatem pertinente, et sic est nomen
persona; vel distinctum absolute quacumque proprietate, et sic est
nomen hypostasis. Sed iste modus non solvit quaestionem: quia etiamsi
nulla esset distinctio in divinis, adhuc ista nomina dicerentur de
Deo, et non idem significarent, sicut nomina synonima. Et praeterea
etiam quantum ad quaedam, falsum est. Non enim dicitur Deus essentia
ex eo quod det esse, sicut nec sapiens ex eo quod det sapientiam;
quinimmo e converso ex eo quod Deus essentiam habet, esse in creaturas
infundit, et sic de aliis; sicut etiam ignis ex hoc quod calorem habet
calefacit, et non e converso; quamvis divina sapientia et essentia per
esse et cognoscere creaturae communicatum nobis innotescat. Similiter
etiam in divinis cum Deus sit actus purus, non permixtus potentiae,
non est aliquid in eo significabile per modum potentiae non conjunctae
actui et per modum actus, ut distinguibile et distinctum. Nec iterum
verum est quod hoc nomen hypostasis significet id quod proprium est in
abstractione. Hoc enim modo significatur nomine proprietatis, sicut
nomine paternitatis quae significatur non ut hypostasis, sed ut in
hypostasi ens. Alii sumunt differentiam horum nominum secundum
distinctionem rationis, quo est, et quod est. Quorum quidam dicunt,
quod tria horum significant quo est, vel substantiam suppositi; ita
quod essentia significat substantiam, sive naturam generis;
subsistentia naturam speciei; hypostasis naturam individualem; et
quartum, scilicet persona, sumitur secundum id quod est, et
significat substantiam quae est suppositum. Alii dicunt e converso
quod unum significat quo est, scilicet essentia, et tria significant
quod est, diversimode: quia hoc nomen substantia significat quod est
per respectum ad naturam vel essentiam; hoc nomen subsistentia
significat quod est per respectum ad individuationem; sed hoc nomen
persona ponit specialem rationem vel proprietatem pertinentem ad
dignitatem. Sed de primis duobus est e converso, secundum Boetium:
haec enim doctrina sumpta est secundum Augustinum et Hieronymum.
Alii dicunt, quod duo significant quo est. Essentia quidem
significat quo est, vel naturam communem, prout non est
praedicabilis, ut consideratur cum dicitur, homo est species; sed
subsistentia significat naturam communem ut praedicabilis est, secundum
Boetium; alia duo significant quod est, et eo modo differunt, sicut
in proximo dictum est. Sed quia quodlibet horum nominum, praeter hoc
nomen persona, invenitur quandoque poni pro quo est, et quandoque poni
pro quod est; ideo non videtur esse essentialis distinctio eorum
secundum aliquem dictorum modorum. Ideo aliter dicendum est, secundum
Boetium, ut sumatur differentia horum nominum, essentia,
subsistentia, substantia, secundum significationem actuum a quibus
imponuntur, scilicet esse, subsistere, substare. Patet enim quod
esse, commune quoddam est, et non determinat aliquem modum essendi;
subsistere autem dicit determinatum modum essendi, prout scilicet
aliquid est ens per se, non in alio, sicut accidens; substare autem
idem est quod sub alio poni. Inde patet quod esse dicit id quod est
commune omnibus generibus; sed subsistere et substare id quod est
proprium primo praedicamento secundum duo quae sibi conveniunt; quod
scilicet sit ens in se completum, et iterum quod omnibus aliis
substernatur accidentibus, scilicet quae in substantia esse habent.
Unde dico, quod essentia dicitur cujus actus est esse, subsistentia
cujus actus est subsistere, substantia cujus actus est substare. Hoc
autem dicitur dupliciter, sicut in singulis patet. Esse enim est
actus alicujus ut quod est, sicut calefacere est actus calefacientis;
et est alicujus ut quo est, scilicet quo denominatur esse, sicut
calefacere est actus caloris. Sciendum est autem, quod si aliquid
consequitur aliqua plura convenientia ad invicem, non potest denominari
aliquid secundum alterum illorum, quamvis etiam illud sit principium
totius, sed per totum: verbi gratia, sapor consequitur calidum et
humidum, prout aliquo modo conveniunt: et quamvis calor sit principium
saporis sicut effectivum, non tamen aliquid denominatur sapidum a
calore, sed a sapore qui complectitur simul calidum et humidum aliquo
modo convenientia. Similiter dico, quod cum esse consequitur
compositionem materiae et formae, quamvis forma sit principium esse,
non tamen denominatur aliquod ens a forma sed a toto; et ideo essentia
non dicit formam tantum; sed in compositis ex materia et forma, dicit
totum; et hoc etiam dicitur quidditas et natura rei; et ideo dicit
Boetius in praedicamentis quod usia significat compositum ex materia
est forma. Sed ista natura sic considerata, quamvis dicat compositum
ex materia et forma, non tamen ex hac materia demonstrata determinatis
accidentibus substante, in qua individuatur forma; quia hujusmodi
compositum dicit hoc nomen Socrates. Haec autem materia demonstrata,
est sicut recipiens illam naturam communem. Et ideo natura vel
essentia significatur dupliciter: scilicet ut pars, secundum quod
natura communis sumitur cum praecisione cujuslibet ad naturam communem
non pertinentis; sic enim materia demonstrata supervenit in
compositionem singularis demonstrati, sicut hoc nomen humanitas, et
sic non praedicatur, nec est genus, nec est species, sed ea
formaliter denominatur homo; vel significatur ut totum, secundum quod
ea quae ad naturam communem pertinent, sine praecisione intelliguntur;
sic enim includitur in potentia etiam materia demonstrata in natura
communi, et sic significatur hoc nomine homo, et significatur ut quod
est. Et utroque modo invenitur hoc nomen essentia. Unde quandoque
dicimus Socratem esse essentiam quamdam; quandoque dicimus, quod
essentia Socratis non est Socrates: et sic patet quod essentia
quandoque dicit quo est, ut significatur nomine humanitatis; et
quandoque quod est ut significatur hoc nomine homo. Similiter etiam
subsistere est actus alicujus ut quod subsistit, vel ut quo subsistit.
Cum autem subsistere dicat esse determinatum, et tota determinatio
essendi consequatur formam, quae terminus est, constat quod aliquid
denominatur subsistens per primam formam, quae est in genere
substantiae, sicut album per albedinem, et animatum per animam: et
ideo in praedicamentis dicit Boetius quod usiosis vel subsistentia est
forma accipiens subsistentiam, pro quo subsistitur. Si autem
accipiatur subsistentia pro eo quod subsistit, sic proprie dicitur
illud in quo per prius invenitur talis natura hoc modo essendi. Et cum
per prius inveniatur in substantia, secundum quod substantia est; et
deinceps in aliis, secundum quod propinquius se habent ad substantiam:
constat quod nomen subsistentiae per prius convenit generibus et
speciebus in genere substantiae, ut dicit Boetius, et individuis non
convenit habere tale esse, nisi inquantum sunt sub tali natura
communi. Quamvis enim genera et species non subsistant nisi in
individuis, quorum est esse, tamen determinatio essendi fit ex natura
vel quidditate superiori. Similiter hypostasis, vel substantia,
dicitur dupliciter: vel id quo substatur; et quia primum principium
substandi est materia, ideo dicit Boetius in Praedic., quod
hypostasis est materia, vel quod substat, et hoc est individuum in
genere substantiae per prius. Genera enim et species non substant
accidentibus nisi ratione individuorum; et ideo nomen substantiae primo
et principaliter convenit particularibus substantiis, secundum
philosophum, et secundum Boetium. Sic ergo patet differentia istorum
trium dupliciter. Quia si accipiatur unumquodque ut quo est, sic
essentia significat quidditatem, ut est forma totius, usiosis formam
partis, hypostasis materiam. Si autem sumatur unumquodque ut quod
est, sic unum et idem dicetur essentia, inquantum habet esse,
subsistentia, inquantum habet tale esse, scilicet absolutum; et hoc
per prius convenit generibus et speciebus, quam individuis; et
substantia, secundum quod substat accidentibus; et hoc per prius
convenit individuis, quam generibus et speciebus. Ulterius, hoc
nomen persona significat substantiam particularem, prout subjicitur
proprietati quae sonat dignitatem, et similiter prosopon apud
Graecos; et ideo persona non est nisi in natura intellectuali. Et
secundum Boetium, sumptum est nomen personae a personando, eo quod in
tragoediis et comoediis recitatores sibi ponebant quamdam Larvam ad
repraesentandum illum cujus gesta narrabant decantando. Et inde est
quod tractum est in usu ut quodlibet individuum hominis de quo potest
talis narratio fieri, persona dicatur; et ex hoc etiam dicitur
prosopon in Graeco a pro quod est ante, et sopos quod est facies,
quia hujusmodi Larvas ante facies ponebant.
Ad primum igitur dicendum, quia particulare significat compositum ex
materia et forma demonstrata, sed universale in substantiis compositis
significat etiam compositum ex materia et forma, sed non demonstrata,
sicut homo ex anima et carne et osse, non tamen ex his carnibus et ex
his ossibus. Unde non oportet quod usia significet idem quod
particularis substantia, immo se habet ad utrumque. Et ideo omne quod
est in genere substantiae potest dici usia, sive sit universalis
substantia, sive particularis.
Ad secundum dicendum, quod subsistere duo dicit, scilicet esse, et
determinatum modum essendi; et esse simpliciter non est nisi
individuorum; sed determinatio essendi, est ex natura vel quidditate
generis vel speciei; et ideo quamvis genera et species non substent
nisi in individuis, tamen eorum proprie subsistere est, et
subsistentiae dicuntur; quamvis et particulare dicatur, sed
posterius; sicut et species substantiae dicuntur, sed secundae.
Ad tertium dico, quod substantia dicitur, inquantum subest accidenti
vel naturae communi; subsistere vero dicitur aliquid inquantum est sub
esse suo, non quod habeat esse in alio sicut in subjecto.
Ad quartum dicendum, quod hoc nomen hypostasis apud Graecos aliud
habet ex proprietate significationis, et aliud ex usu. Ex proprietate
enim significationis habet quod significet quamlibet substantiam
particularem, sed ex usu accommodatum est nobilioribus substantiis; et
ideo ipsi utuntur eodem modo hoc nomine hypostasis sicut nos utimur hoc
nomine persona; sed talis usus non est apud nos in hoc nomine
substantia.
Ad quintum dicendum, quod apud nos nomen substantia aequivocatur.
Quandoque enim ponitur pro essentia, secundum quod nos dicimus
definitionem significare substantiam rei. Quandoque ponitur pro
supposito substantiae, sicut dicimus Socratem esse substantiam
quamdam. Et ideo ut tolleretur malus intellectus, sancti noluerunt
uti hoc nomine substantia pro supposito, sicut Graeci utuntur; sed
transmutaverunt, et posuerunt subsistentiam respondentem hypostasi et
substantiam respondentem usiosi; quamvis sit e converso, secundum
veritatem significationis; magis enim curaverunt vitationem errorum
quam proprietatem nominum.
|
|