|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nomen personae non
proprie dicatur in divinis. Persona enim significat hominem larvatum,
ut dictum est, art. antec., cujus figura repraesentatur. Sed hoc
non potest Deo convenire nisi metaphorice; nec etiam habet figuram
quae repraesentari possit, ut dicitur Isa. 40, 18: cui similem
fecistis Deum? Ergo nomen persona proprie non convenit Deo.
2. Praeterea, in tota natura persona videtur dicere maximam
compositionem: quia in individuo hominis concurrunt quasi omnes naturae
ad constitutionem ejus, vel ex parte animae, vel ex parte corporis;
unde etiam cum omnibus commune habere dicitur. Sed Deus est summe
simplex. Ergo videtur quod nomen personae sibi non conveniat.
3. Item, persona dicitur quae substat alicui proprietati, vel
subsistit. Sed, sicut supra dictum est, dist. 8, ex verbis
Augustini, Deus non dicitur proprie substare alicui quod in ipso
est. Ergo non proprie dicitur persona.
4. Praeterea, persona dicit substantiam particularem vel
singularem. Sed particulare vel singulare Deo non competit. Ergo
videtur quod nec personae nomen.
1. Contra, quia persona dicitur quasi per se una. Sed hoc maxime
Deo convenit. Ergo videtur quod et nomen personae.
2. Item, persona dicit quid completum existens in natura
intellectuali. Sed hoc Deo competit. Ergo videtur quod et nomen
personae.
Respondeo dicendum, quod nomen personae proprie convenit Deo; tamen
non eodem modo sicut est in creaturis, sed quodam nobiliori modo;
sicut est in omnibus aliis quae de Deo et creaturis dicuntur.
Salvatur enim ratio personae in divinis, secundum quod habet esse per
se subsistens in natura intellectuali.
Ad primum ergo dicendum, quod in significatione nominis duo sunt
consideranda: scilicet id a quo imponitur nomen ad significandum, et
id ad quod significandum imponitur. Contingit autem quandoque quod
substantia alicujus rei nominatur ab aliquo accidente quod non
consequitur totam naturam de qua nomen illud dicitur; sicut lapis
dicitur ex eo quod laedit pedem, nec tamen omne laedens pedem est
lapis, vel e converso. Et ideo judicium de nomine non debet esse
secundum hoc a quo imponitur, sed secundum id ad quod significandum
instituitur. Unde quamvis nomen personae sit impositum a dicta
repraesentatione, tamen est impositum ad significandum substantiam
completam, in natura intellectuali subsistentem: et hoc Deo
convenit, quamvis non conveniat sibi illud a quo nomen imponitur.
Ad secundum dicendum, quod illa compositio accidit personae praeter
rationem suam. Quia enim persona dicit quid completum in natura
intellectuali, et in natura humana non invenitur complementum nisi per
maximam compositionem; ideo per accidens significat compositionem in
natura. Si autem perfectionem intellectualem inveniret in corpore
simplici, sicut est ignis, diceretur persona; et ideo divina
simplicitas non repugnat personalitati.
Ad tertium dicendum, quod in Deo secundum rem nihil ponitur sub
aliquo; sed tantum secundum modum intelligendi, prout intelligitur
substans proprietati sive personali, sive essentiali, secundum quod
dicitur substantia; et esse sub, secundum quod dicitur subsistentia:
nihilominus tamen, quia secundum rem nihil ibi est sub alio, ideo
Richardus de sancto Victore, volens proprie loqui, dicit, quod
personae divinae non subsistunt, sed existunt, inquantum scilicet
distinguuntur proprietatibus originis, secundum quas una est ex alia,
quibus non supponuntur per modum subjecti; et ideo divinas personas non
dicit esse subsistentias, sed existentias.
Ad quartum dicendum, quod, proprie loquendo, in divinis non est
particulare, quia particulare dicitur eo quod particulatur in ipso
natura communis, cujus partem accipit secundum virtutem qua potest esse
in pluribus, quamvis accipiat totam rationem ejus. Sed in patre est
natura divina secundum totam virtutem suam: unde non potest dici
particulare; nisi forte solum secundum rationem numeralis
multitudinis, ut supra dictum est, distin. 19, quaest. 4, art.
2, et patet ex verbis Damasceni. Similiter etiam, hoc nomen Deus
non potest esse particulare vel singulare, cum de pluribus suppositis
praedicetur, et materia careat, quae singularitatis principium est;
unde persona dicetur de Deo non secundum rationem particulationis vel
singularitatis, sed secundum rationem completionis, secundum quod
nominat quid completum subsistens vel existens in natura intellectuali.
|
|