|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod persona significet
substantiam. Primo per auctoritatem Augustini in littera, qui hoc
expresse videtur dicere.
2. Praeterea, hoc videtur per definitionem Boetii; dicit enim,
quod persona est rationalis naturae individua substantia. Sed
substantia significat quid absolutum et non relativum. Ergo videtur
quod nomen personae non significet relationem.
3. Praeterea, omne relativum, secundum nomen suum ad aliud
refertur. Sed hoc nomen persona non refertur ad aliud, secundum
nomen. Ergo non significat relationem.
4. Item, quid quaerit de substantia vel essentia. Sed, sicut in
littera dicitur, haereticis quaerentibus, quid tres sunt?
Respondetur: pater et filius et spiritus sanctus; quod est nomen
personae. Ergo persona significat essentiam.
5. Praeterea, persona dicitur quasi per se una. Sed unum
significat essentiam. Ergo videtur quod persona essentiam significat.
1. Contra, Boetius: omne nomen quod ex personis originem capit,
certum est ad substantiam non pertinere. Sed nullum nomen ita capit
originem ex personis sicut persona. Ergo, et cetera.
2. Praeterea, in nullo absoluto distinguitur pater a filio, sed
solum relatione. Distinguitur autem in persona. Ergo persona non
significat aliquid absolutum, sed relationem. Prima probatur ex
simplicitate divina, et perfectione totius Trinitatis.
3. Item, ad quocumque genus reducitur inferius, reducitur et suum
superius. Sed sub hoc communi quod est persona, continetur pater et
filius et spiritus sanctus. Ergo cum pater significet ad aliquid, et
persona similiter.
Respondeo dicendum, quod de significatione personae invenitur
multiplex doctorum sententia. Quidam enim dicunt, quod est nomen
aequivocum; et quidam, quod est nomen univocum. Aequivocatio autem
hujus nominis tripliciter a diversis assignatur. Quidam enim assignant
multiplicitatem nominis secundum diversitatem temporis: quia ante
quaestionem haereticorum significabat essentiam divinam, prout erat
distincta ab aliis essentiis; sed post quaestionem haereticorum mutata
fuit ejus significatio, ut in singulari significet essentiam, et in
plurali relationem. Sed post tempus Boetii significat relationem,
secundum usum modernorum, et in singulari et in plurali. Sed hoc non
non videtur rationabile: quia plurale non est nisi geminatum
singulare: unde eadem est significatio in singulari et plurali sub
diversa consignificatione. Item constat quod usus variatus istius
nominis non est rationabilis; unde oportet quod in significatione
ipsius nominis attendatur aliquid secundum quod eo sic vel sic uti
possumus. Alii assignant multiplicitatem hujus nominis secundum
diversa significata, non ex diversitate temporis, sed ex propria
significatione nominis. Dicunt enim simpliciter, quod quandoque
significat essentiam, quandoque hypostasim, quandoque proprietatem,
sicut infra, distin. 26, Magister sentire videtur. Sed nullum
istorum videtur complete dicere significationem personae; immo persona
videtur omnia includere; dicit enim quid subsistens in natura aliqua,
et distinctum aliqua proprietate. Alii assignant multiplicitatem ex
adjuncto: dicunt enim, quod quando per se sumitur, significat
substantiam; sed ex adjuncto partitivo vel numerali termino trahitur ad
significationem relationis, ut cum dicitur, duae personae, vel, alia
persona. Sed hoc non videtur: quia nomina significantia substantiam
absolute, non recipiunt talium additionem; non enim dicimus plures
deos, vel alium Deum. Item qui dicunt quod est nomen univocum,
similiter variantur. Quidam enim dicunt, quod in sua significatione
claudit unum tantum, scilicet substantiam, et significat substantiam,
non quae est essentia, sed quae dicitur hypostasis vel substantia
prima, ut dictum est, art. 1 istius dist. Sed hoc non videtur
sufficere: quia nihil absolutum in divinis numeratur. Unde si nullo
modo relationem importaret, non posset in plurali praedicari. Alii
dicunt, quod in sua significatione includit duo, sed unum
principaliter et quasi in recto, et aliud secundario et quasi in
obliquo; et horum est duplex opinio: quidam enim dicunt, quod
significat relationem in recto, et substantiam in obliquo; et quidam
dicunt e converso. Alii dicunt, quod claudit in sua significatione
duo principaliter, scilicet substantiam et proprietatem; et isti
iterum diversificantur. Quidam enim dicunt, quod proprietas illa
ponitur circa substantiam ut distinguens ipsam; unde dicunt, quod
significat substantiam proprietate distinctam. Sed qualiter absolutum
distinguatur in divinis, non facile est videre. Alii praeterea
dicunt, quod significat duo principaliter, et unum illorum non ponitur
circa alterum: quia proprietas quam significat, non distinguit
substantiam. Sed qualiter unum nomen possit plura significare, nisi
ex eis aliquid unum efficiatur aliquo modo, non plene videtur. Et
ideo ut videatur quid veritatis sit in singulis opinionibus, et in quo
deficiant, videndum est, quod persona, ut dictum est, ubi supra,
significat individuam substantiam. Sed individuum dupliciter potest
significari: vel per nomen secundae intentionis, sicut hoc nomen
individuum vel singulare, quod non significat rem singularem, sed
intentionem singularitatis; vel per nomen primae intentionis, quod
significat rem, cui convenit intentio particularitatis; et ita
significatur hoc nomine persona; significat enim rem ipsam, cui
accedit intentio individui. Secundum hoc ergo dupliciter possumus
loqui de significatione personae: vel per se, scilicet quid hoc nomen
persona secundum se significet; vel per accidens, secundum quod
accipitur in tali vel in tali natura. Per se quidem significat
substantiam intellectualem individuam, quaecumque sit illa, et
qualitercumque individuetur. Si autem accipiatur persona humana,
significat hoc quod est subsistens in tali natura, et distinctum tali
distinctione qualis competit naturae humanae, scilicet per naturam
determinatam. Et sic loquimur hic de significatione personae, prout
dicitur persona divina; et secundum hoc significabit hoc quod est
distinctum existens in natura divina. Ut ergo videamus quid sit ibi
distinctum, et quomodo competat sibi ratio personae, notandum est,
quod secundum necessitatem fidei, quae in Deo tres et unum
confitetur, oportet ponere aliquid commune, secundum quod sunt unum,
et aliquid proprium, quod est distinguens, ex qua distinctione sunt
tres. Et illud commune est essentia vel natura divina, prout
significatur nomine divinitatis; et illud distinguens est relatio, ut
paternitas. Et quia in divinis non est aliqua compositio, ideo
oportet quod deitas intelligatur secundum rem idem quod Deus, et
paternitas idem quod pater. Si ergo accipiamus ista quatuor, scilicet
deitatem, Deum, patrem, paternitatem, constat quod ipsi deitati,
prout sic significatur ut natura quaedam, non convenit ratio personae,
dupliciter: primo, quia non significatur ut per se subsistens;
secundo, quia est commune pluribus, et persona significat distinctum
quid. Similiter hoc nomen Deus non habet rationem personae: quia
quamvis significetur ut subsistens, non tamen habet rationem
distinctionis: quia sicut pater et filius conveniunt in hoc quod est
deitas, ita conveniunt in hoc quod est Deus. Sed verum est quod si
tolleretur pluralitas personarum, et per consequens communitas hujus
nominis Deus, hoc nomen Deus significaret personam quamdam distinctam
ab omnibus aliis naturis proprietatibus essentialibus. Unde hoc nomen
Deus significaretur ut persona quaedam. Similiter etiam paternitas
cum non significetur ut quid subsistens, nec ut distinctum, sed ut
distinguens, non significatur per modum personae. Similiter pater,
quamvis significetur ut quid distinctum, non tamen significatur ut
subsistens in natura aliqua, sed magis ut subjectum cuidam
proprietati. Unde sicut album de ratione nominis sui non est nomen
personae, ita nec pater: sed inquantum pater et Deus sunt idem, non
quidem sicut accidens et subjectum, sed per omnimodam rei
indifferentiam; sic pater, inquantum est pater Deus, habet ut sit
persona. Et ideo dico, quod persona in divinis significat relationem
per modum substantiae. Ipsa enim relatio, quae est distinguens, est
distinctum, quia paternitas est pater. Et quia persona significat
quid distinctum existens in natura aliqua, ideo constat quod significat
relationem, inquantum ipsa relatio est ad ipsum relatum, et inquantum
ipsum relatum est subsistens in tali natura. Et ideo patet quod
persona significat relationem per modum substantiae, non quae est
essentia, sed quae est suppositum habens essentiam. Et ex hoc patet
quod omnes opiniones, secundum aliquid, verum dixerunt. Qui enim
dixerunt, quod est aequivocum, et quandoque significat unum,
quandoque aliud, pro tanto verum dixerunt, quod cum in persona
includatur et proprietas et hypostasis et essentia, et haec non
differant realiter in Deo, significat relationem ut hypostasim;
significat enim essentiam, quae est hypostasis, et significat etiam
proprietatem, quae est ipsum suppositum distinctum; unde quandoque
potest poni pro uno, quandoque pro alio. Sed hoc accidit personae ex
hoc quod in divinis omnia praedicta unum sunt secundum rem. Similiter
qui dixerunt, quod significat tantum hypostasim, attenderunt modum
secundum quem significat nomen, quia significat per modum subsistens in
natura aliqua; quamvis significet ipsum distinctum, quod est ipsa
relatio distinguens. Similiter qui dixerunt, quod significat
substantiam in recto, attenderunt substantiam quae est hypostasis
distincta proprietate. Qui autem dixerunt e converso, attenderunt
substantiam quae est essentia. Et qui dixerunt, quod significat
hypostasim, et proprietatem ponit circa eam, non acceperunt hypostasim
ex parte qua subsistit naturae divinae, ut significatur hoc nomine
Deus, quod indistincte tribus personis convenit; sed ex parte illa
qua hypostasis est ipsa relatio distinguens hypostasim: quia in Deo
idem est distinguens et distinctum. Et e converso consideraverunt
hypostasim vel substantiam, qui dixerunt, quod proprietas non ponitur
circa substantiam ut distinguens ipsam.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus attendit significationem
personae quantum ad modum significandi, et non quantum ad id quod
significatur; et ideo quamvis significetur relatio, quia tamen
significatur per modum substantiae, ideo dixit, quod significat
substantiam: et quia ulterius substantia in Deo est idem quod
essentia, ideo consequitur ut significet etiam essentiam, secundum
quod pater est Deus, et etiam ipsa deitas.
Et per hoc patet responsio ad secundum de definitione Boetii.
Et similiter ad tertium: quia quamvis significet relationem, non
tamen significat per modum relationis; et ideo non refertur secundum
nomen ad aliud.
Ad quartum dicendum, quod quid quandoque quaerit essentiam, ut cum
quaeritur: quid est homo? Animal rationale mortale. Quandoque
quaerit ipsum suppositum, ut cum quaeritur, quid natat in mari?
Piscis, respondetur. Et ita etiam fuit responsum haereticis
quaerentibus, quid tres? Personae.
Ad quintum dicendum, quod cum dicitur persona, quasi per se una, non
significatur unitas essentialis, sed magis unitas personae, quae est
ex proprietate; et ideo illa ratio non est ad propositum.
Et per hoc etiam patet responsio ad ea quae in contrarium objecta
sunt, quae procedunt quantum ad id quod significat hoc nomen persona.
Invenimus enim in divinis quatuor modos significandi. Aliquid enim
significat absolutum per modum absoluti, ut Deus; aliquid relationem
per modum relationis, ut pater; aliquid, absolutum per modum
relationis, ut potentia generandi; et aliquid, relatum per modum
absoluti, ut persona; et hoc accidit inquantum relatio essentialiter
est ipsa substantia divina, et cetera.
|
|