|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod persona non praedicetur
pluraliter. Ut enim ex littera habetur, esse tres personas, est esse
tria quaedam. Sed non conceditur quod pater et filius et spiritus
sanctus sint tria, sed unum. Ergo videtur quod non possint dici tres
personae.
2. Praeterea, persona significat existens substantialiter in natura
aliqua. Sed distinctio proprietatum non diversificat id quod
substantialiter est in natura aliqua. Ergo videtur, cum pater et
filius et spiritus sanctus non distinguantur nisi proprietatibus, quod
non possint dici tres personae.
3. Item, proprietates personales non magis substantialiter sunt in
Deo quam proprietates essentiales, ut bonitas, sapientia et
hujusmodi. Sed proprietates essentiales non faciunt personas plures.
Ergo nec proprietates relativae.
4. Praeterea, sicut hoc nomen Deus significat habens naturam
divinam, sic hoc nomen persona significat subsistens in divina natura.
Sed, propter unitatem divinae naturae, non potest dici quod sint
plures dii. Ergo quod nec eadem ratione sint plures personae.
1. Contra est quod in littera dicitur, et quod communis usus
Ecclesiae habet.
2. Praeterea, hoc videtur per Richardum, qui dicit: timentes ubi
non est timor, recte timerent personas secundum substantiam dici, si
persona tantum esse substantiale significaret, nec aliquid
consignificaret; ratione cujus dicit, quod multiplicantur personae.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, persona dicit aliquid
distinctum subsistens in natura intellectuali. Unde ubicumque ponuntur
aliqui distincti habentes naturam intellectualem, ponuntur plures
personae. Nec interest ad pluralitatem personarum, utrum habeant
eamdem naturam, nec ne. Divisio enim naturae in pluribus personis in
hominibus accidit, tum ex imperfectione naturae humanae quae non est
suum esse, sed accipit ipsum in supposito suo; unde in diversis
suppositis est secundum diversum esse: tum etiam ex modo
distinctionis, quia personae humanae distinguuntur per materiam, quae
est pars essentiae. Unde oportet personam distinctam unam essentiam
non habere: quorum neutrum est in divinis personis: unde tres personae
sunt subsistentes in una natura.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus, accipit largo modo tria
pro tres: sicut etiam Hilarius dicens, quod per substantiam sunt
tria, per consonantiam unum, accipiens substantiam pro hypostasi.
Vel dicendum, quod non sunt tria simpliciter, sed tria quaedam,
scilicet tria supposita.
Ad secundum dicendum, quod in creaturis diversitas proprietatum non
facit plures personas, quia proprietas non est persona subsistens; sed
in divinis proprietates sunt ipsae personae subsistentes: quia et
paternitas est ipse pater; et esse patrem et esse Deum, non est aliud
et aliud esse: non enim est aliud esse patris, quod non sit esse
filii; et ideo ad numerum proprietatum personalium sequitur numerus
personarum.
Ad tertium dicendum, quod proprietates essentiales etiam sunt
subsistentes, sed tamen, una non habet rationem quod distinguatur ab
alia secundum rem, sed solum secundum rationem; sed proprietates
relativae habent hoc ex virtute oppositionis. Unde sicut pater est
quid subsistens, ita et bonus; sed pater et filius est alius et alius
subsistens; sed bonus et sapiens est unum et idem subsistens. Unde de
singulis personis omnia ista dicuntur; et ideo proprietates essentiales
non faciunt numerum personarum; quia numerus sequitur distinctionem.
Ad quartum dicendum, quod nomina substantiva non recipiunt
pluralitatem nisi ex multiplicatione formae a qua imponuntur: et quia
deitas a qua imponitur hoc nomen Deus, non multiplicatur; ideo nec
ipsum nomen, quod a tali forma imponitur: sed nomen personae imponitur
a forma personalitatis, quae dicit rationem subsistendi naturae tali;
et ideo ubi sunt plures subsistentes, sunt plures personalitates et
plures personae.
|
|