|
Posita divisione divinorum nominum, et ostenso quod quaedam pluraliter
in divinis praedicantur, et quaedam singulariter tantum, inquirit
Magister hic de nominibus significantibus unitatem et pluralitatem,
qualiter in Deo accipiantur; et dividitur in partes duas: in prima
determinat de ipsis nominibus significantibus unitatem et pluralitatem
secundum se; in secunda ostendit qualiter termini significantes
pluralitatem, possunt addi huic nomini persona, 25 dist. ibi:
praeterea considerandum est. Prima in tres: in prima movet
quaestionem; in secunda solvit eam, ibi: si diligenter praemissis
auctoritatum verbis intendimus; in tertia solvit quamdam objectionem,
ibi: hic non est praetermittendum quod cum supra dictum sit, Deum nec
singularem nec multiplicem esse confitendum (...) in contrarium
videtur sentire Isidorus. Si diligenter praemissis auctoritatum
verbis intendimus (...) magis videtur horum verborum usus
introductus ratione removendi atque excludendi a simplicitate
divinitatis quae ibi non sunt. Hic solvit quaestionem, et circa hoc
tria facit: primo ponit summam solutionis in generali; secundo
specificat quantum ad nomina significantia unitatem, ibi: cum enim
dicitur Deus, multitudo deorum excluditur; tertio quantum ad nomina
significantia pluralitatem, ibi: ita etiam cum dicimus tres personas,
nomine ternarii non quantitatem numeri in Deo ponimus. Circa primum
duo facit: primo ostendit quid significet hoc nomen unus, quando
termino essentiali adjungitur; secundo quid significet, quando termino
personali adjungitur, ibi: similiter cum dicitur, unus est pater
(...) ratio dicti est quod non sunt multi patres. Ita etiam cum
dicimus tres personas, nomine ternarii non quantitatem numeri in Deo
ponimus. Hic ostendit quid significent in divinis nomina pertinentia
ad pluralitatem; et circa hoc tria facit: quaedam enim nomina
pertinent ad pluralitatem, significantia ipsam pluralitatem, quorum
significationem primo exprimit: quaedam vero significant id quod est
principium pluralitatis, sicut distinctio et discretio, quorum
significationem secundo exponit, ibi: cum autem dicimus, distinctae
sunt personae, vel distinctio est in personis, confusionem, atque
permixtionem excludimus. Quoddam vero est quasi continens
pluralitatem, sicut hoc nomen Trinitas, quod est collectivum
personarum, cujus significationem tertio explanat, ibi: cum vero
dicitur Trinitas, id significari videtur quod significatur cum
dicitur, tres personae. Circa primum duo facit: primo exponit nomina
significantia pluralitatem in communi, sicut hoc nomen plures; secundo
nomina significantia pluralitatem in speciali, ibi: ita et cum
dicuntur discretae personae (...) eamdem intelligentiam facimus.
Ubi primo exponit nomen pertinens ad ternarium personarum; secundo
nomen pertinens ad binarium, ibi: similiter cum dicimus, duo sunt
pater et filius, non dualitatis quantitatem ibi ponimus. Cum autem
dicimus, distinctae sunt personae (...) confusionem atque
permixtionem excludimus. Hic exponit nomina significantia id quod est
principium pluralitatis: et primo nomen distinctionis; secundo nomen
discretionis, ibi: ita et cum dicuntur discretae personae (...)
eamdem intelligentiam facimus. Hic quaeruntur duo: primo de nominibus
significantibus unitatem et pluralitatem in divinis; secundo de
nominibus significantibus ea quae sunt pluralitati annexa. Circa
primum quaeruntur quatuor: 1 utrum unitas sit in divinis, ut Deus
vere unus dici possit; 2 utrum sit ibi aliquis numerus; 3 si
utrumque est ibi, utrum nomina significantia unitatem et pluralitatem
praedicent aliquid positive in Deo, vel tantum removendo, ut in
littera dicitur; 4 si ponunt aliquid aliquo modo, quid significent,
utrum essentiam vel notionem.
|
|