|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit dici
unus. Principium enim determinatum alicujus generis non invenitur nisi
in habentibus naturam illius generis, sicut anima non invenitur nisi in
rebus viventibus. Sed unitas est in genere quantitatis sicut
principium, sicut et punctus. Ergo cum quantitas non sit in Deo,
videtur quod nec unitas.
2. Praeterea, secundum Boetium, unitas est potentia omnis
numerus, unde omnes passiones numerorum inveniuntur unitae in unitate.
Sed in Deo non est aliqua potentia ad multitudinem numeri. Ergo
videtur quod non sit ibi unitas.
3. Praeterea, nihil potest dici unum nisi quod est in se terminatum
et distinctum ab aliis; unde unitas consequitur actum formae
terminantis. Sed Deus non potest dici in se terminatus; nihil enim
est terminatum, nisi cujus essentiam termini circumplectuntur; quod
Deo non competit. Ergo videtur quod non possit dici unus.
4. Praeterea, omne quod est unum, est connumerabile alteri. Sed
Deus non est connumerabilis alicui creaturae; tum quia creatura et
Deus in nullo conveniunt, quia hoc esset prius utroque; nec
inveniuntur aliqua connumerari, nisi quae in aliquo conveniunt; sicut
dicimus duos homines vel duos equos; tum quia quod alteri
connumeratur, est pars pluralitatis resultantis et exceditur ab ea;
quod Deo non competit. Ergo Deus non potest dici unus.
1. Contra est quod dicitur Deuter. 6, 4: audi Israel: dominus
Deus tuus, Deus unus est.
2. Praeterea, secundum philosophum, illud quo mensurantur omnia
quae sunt alicujus generis, est unum illius generis. Sed Deus est
primum quo mensurantur omnes substantiae, ut dicit Commentator. Ergo
videtur quod sit unum in genere substantiae.
Respondeo dicendum, quod Deus summe et verissime unus est. Secundum
enim quod aliquid se habet ad indivisionem, ita se habet ad unitatem;
quia, secundum philosophum, ens dicitur unum in eo quod non
dividitur. Et ideo illa quae sunt indivisa per se, verius sunt unum
quam illa quae sunt indivisa per accidens, sicut albus et Socrates
quae sunt unum per accidens; et inter illa quae sunt unum per se,
verius sunt unum quae sunt indivisa simpliciter quam quae sunt indivisa
respectu alicujus vel generis vel speciei vel proportionis. Unde etiam
non dicuntur simpliciter unum, sed unum vel in genere vel in specie vel
in proportione; et quod est simpliciter indivisum, dicitur simpliciter
unum, quod est unum numero. Sed in istis etiam invenitur aliquis
gradus. Aliquid enim est quod quamvis sit indivisum in actu, est
tamen divisibile potentia, vel divisione quantitatis, vel divisione
essentiali, vel secundum utrumque. Divisione quantitatis, sicut quod
est unum continuitate; divisione essentiali, sicut in compositis ex
forma et materia, vel ex esse et quod est; divisione secundum
utrumque, sicut in naturalibus corporibus. Et quod aliqua horum non
dividantur in actu, est ex aliquo in eis praeter naturam compositionis
vel divisionis, sicut patet in corpore caeli et hujusmodi; quae
quamvis non sint divisibilia actu, sunt tamen divisibilia intellectu.
Aliquid vero est quod est indivisibile actu et potentia; et hoc
multiplex est. Quoddam enim habet in sui ratione aliquid praeter
rationem indivisibilitatis, ut punctum, quod praeter indivisionem
importat situm: aliquid vero est quod nihil aliud importat, sed est
ipsa sua indivisibilitas, ut unitas quae est principium numeri; et
tamen inhaeret alicui quod non est ipsamet unitas, scilicet subjecto
suo. Unde patet quod illud in quo nulla est compositio partium, nulla
dimensionis continuitas, nulla accidentium varietas, nulli inhaerens,
summe et vere unum est, ut concludit Boetius. Et inde est quod sua
unitas est principium omnis unitatis et mensura omnis rei. Quia illud
quod est maximum, est principium in quolibet genere, sicut maxime
calidum omnis calidi, ut dicitur 2 Metaphysic., et illud quod est
simplicissimum, est mensura in quolibet genere, ut 10 Metaphysic.
dicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod unum dupliciter dicitur. Est enim unum
quod convertitur cum ente, et est unum quod est principium numeri.
Loquendo de uno quod convertitur cum ente, non est determinatum ad
genus quantitatis, immo invenitur in omnibus entibus: et ideo sicut
Deus est ens non aliquo esse quod non sit ipse, ita etiam est unus non
aliqua unitate quae non sit ipse, sed per essentiam suam; et ideo
maxime unum est. Loquendo autem de uno quod est principium numeri,
non potest transumi in divinam praedicationem quantum ad genus suum quod
est quantitas, sed quantum ad differentiam suam quae ad perfectionem
pertinet, sicut indivisibilitas et prima ratio mensurandi vel aliquid
hujusmodi.
Ad secundum dicendum, quod secundum Avicennam unitas et numerus quae
considerat arithmeticus non sunt illa unitas et multitudo quae
inveniuntur in omnibus entibus; sed solum secundum quod inveniuntur in
rebus materialibus, secundum quod pluralitas causatur ex divisione
continui; ex hoc enim possunt inveniri omnes illae passiones in numeris
quas arithmetici demonstrant, sicut multiplicatio et aggregatio, et
hujusmodi, quae fundantur supra divisionem infinitam continui. Unde
est infinitas in numero, secundum philosophum, et ideo etiam talis
unitas est potentia omnis numerus. Nihilominus tamen intelligendum est
quod in Deo est omnis numerus secundum potentiam, non quidem
passivam, sed activam, secundum quod ipse, velut omnium causa,
praeaccepit in se omnium numerum, secundum Dionysium, prout omnia in
ipso dicuntur esse sicut in principio efficiente et exemplari. Sed sic
non procedit objectio.
Ad tertium dicendum, quod Deus est aliquid determinatum in se, alias
non possent de ipso negari conditiones aliorum entium. Nec dicitur
determinatum ens quia aliquo termino finitus sit, sed quia per
excellentiam sui esse, quod est simplicissimum, additionem non
recipiens, ab omnibus aliis distinguitur.
Ad quartum dicendum, quod quamvis Deus et creatura non conveniant in
aliquo uno secundum aliquem modum convenientiae, tamen est considerare
communitatem analogiae inter Deum et creaturam, secundum quod
creaturae imitantur ipsum prout possunt. Unde aliquo modo potest
connumerari aliis rebus, ut dicatur, quod Deus et Angelus sunt duae
res, non tamen simpliciter et proprie, sicut creaturae ad invicem
connumerantur, quae univoce in aliquo uno conveniunt. Et ex hoc non
sequitur quod Deus sit pars alicujus, vel quod Deus et Angelus sint
aliquid majus quam Deus; sed quod sint plures res.
|
|