|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sit aliquis
numerus. Sicut enim dicit Boetius hoc vere unum est, in quo est
nullus numerus: et loquitur de Deo qui summe unum est. Ergo videtur
quod non sit in eo aliquis numerus.
2. Praeterea, secundum Isidorum, numerus dicitur quasi unius
meros, scilicet divisio. Sed in Deo non est divisio. Ergo nec
numerus.
3. Item, ubi invenitur numerus, et passiones numeri. Sed
aggregatio et multitudo et hujusmodi, quae sunt passiones numeri, non
inveniuntur in Deo. Ergo nec numerus.
4. Praeterea, numerus est multitudo mensurata per unum, ut dicitur
10 Metaphys. Sed Deus est mensura non mensurata, sed omnia
mensurans. Ergo videtur quod numerus in divinis non competat.
1. Contra est quod habetur 1 Joan. 5, 7: tres sunt qui
testimonium dant in caelo: pater, verbum et spiritus sanctus, et hi
tres unum sunt. Sed tres dicit aliquem numerum. Ergo videtur quod
ibi sit numerus.
2. Praeterea, ubicumque est distinctio vel discretio, ibi est
aliquis numerus. Sed dicimus divinas personas esse discretas vel
distinctas. Ergo in divinis personis est numerus.
Respondeo dicendum, quod sicut ratio unitatis consistit in
indivisione, ita et ratio numeri vel multitudinis consistit in
divisione vel distinctione aliqua. Unde ea quae invenimus divisa
simpliciter, dicimus esse multa simpliciter; et quae invenimus divisa
secundum quid, dicimus esse multa secundum quid. Divisio autem
simpliciter attenditur vel secundum essentiam, sive formam; vel
secundum quantitatem, seu materiam; unde ea quae differunt secundum
essentiam, dicimus esse multa, ut hominem et lapidem; et similiter
duas partes lineae jam divisae dicimus duas lineas. Divisio autem
secundum quid est quae attenditur secundum proprietates rei; sicut
dicimus hominem album esse alium et distinctum a se nigro, et adhuc
magis secundum quid in illis in quibus attenditur diversitas relationum
secundum rationem tantum; sicut punctus si diceretur multiplex,
secundum quod est principium plurium linearum. Sciendum est igitur
quod in divinis non est numerus simplex, qui est per divisionem
essentiae vel quantitatis; sed est numerus quidam, scilicet numerus
relationum, non tamen relationum existentium in Deo secundum rationem
tantum, sed realiter in ipso subsistentium. Unde numerus divinarum
personarum est medius inter numerum qui est numerus simpliciter, et
numerum qui est in ratione tantum, sicut punctus dicitur multiplex
secundum rationem tantum. Est enim minus de ratione numeri in numero
personarum quam in numero simpliciter, et plus quam in numero qui est
secundum rationem tantum. Si autem comparemus numerum personarum ad
numerum proprietatum absolutarum qui est in creaturis, habebunt se
sicut excedentia et excessa. Si enim attendatur ratio distinctionis,
invenitur major distinctio in proprietatibus absolutis creaturarum quam
in divinis personis; quia color et sapor distinguuntur secundum aliud
et aliud esse accidentale, sed in divinis personis est unum et idem
esse trium personarum. Si autem consideretur perfectio distinctorum,
sic numerus personarum excedit, quia relationes in divinis sunt
subsistentes personae. Unde ad numerum relationum sequitur numerus
personarum, non autem ad numerum proprietatum in creaturis, quia
proprietates in creaturis non sunt subsistentes, sed tantum
inhaerentes.
Ad primum igitur dicendum, quod Boetius loquitur de unitate
essentiali; et in essentia nullus numerus cadit, sed tantum in
personis, qui etiam non est numerus absolute sed numerus quidam.
Ad secundum dicendum, quod quamvis divisio non sit proprie in Deo,
tamen ibi est personarum distinctio, quae sufficit ad rationem talis
numeri qualis in Deo ponitur.
Ad tertium dicendum, quod aggregatio et hujusmodi sunt passiones
numeri qui consequitur divisionem continui, ut Avicenna dicit; et
hunc numerum constat in Deo non esse.
Ad quartum dicendum, quod in numero absoluto pluralitas habet quamdam
compositionem et aggregationem, quae est minus certa quam unum, quod
est principium ipsius; et ideo non solum quantum ad intellectum, sed
etiam quantum ad rem est mensurabilitas multitudinis talis per
unitatem. Sed in numero relationum vel personarum non est aliquis ordo
certitudinis vel compositionis in re; et ideo numerus in Deo non est
multitudo mensurata, nisi forte secundum acceptionem intellectus
tantum, qui componit etiam quae composita non sunt secundum quod
diversa ex eis intelligit, secundum quod etiam propositiones
affirmativas in divinis format.
|
|