|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod unitas et numerus
aliquid ponant in divinis, et non dicantur secundum remotionem tantum.
Si enim per unum removetur aliquid, non removetur nisi pluralitas; et
similiter si per pluralitatem removetur aliquid, non removetur nisi
unitas. Si ergo utrumque dicatur per remotionem, tunc utrumque non
erit nisi remotio remotionis. Sed privatio privationis nihil est nisi
secundum intellectum, qui potest sic multiplicari in infinitum, sicut
dicit Avicenna. Ergo secundum hoc numerus et unitas non essent
realiter in Deo, sed in ratione intelligentis tantum, et sic non
possent dici plures personae sed plures rationes, quod videtur
haereticum.
2. Praeterea, omnis privatio vel negatio definitur per positionem.
Si igitur unitas privat multitudinem vel numerum, in definitione
unitatis cadit numerus vel multitudo.
3. Item, cum multitudo dicatur per remotionem unitatis, oportet
quod in definitione ejus ponatur unitas, et ita erit circulus in
definitione; quod non potest esse; quia sic idem erit prius et
posterius, notius et minus notum.
4. Praeterea, si unum dicatur secundum negationem, dicetur per
negationem divisionis, ut dicit philosophus, quod unum est quod non
dividitur. Sed divisio videtur in intellectu suo habere multitudinem,
quia omne divisum est multiplicatum. Ergo in definitione unitatis
cadit multitudo, nec unquam potest definiri multitudo, nisi accipiatur
in definitione ejus unitas. Ergo videtur quod erit circulus, ut
prius.
5. Praeterea, privatio nunquam constituit habitum, nec e converso
et similiter nec affirmatio negationem, nec unum contrariorum alterum.
Sed multitudo constituitur ex unitatibus. Ergo videtur quod unitas
non privet multitudinem, nec e converso.
6. Item, quidquid dicitur de Deo et creatura, nobiliori modo est
in Deo quam sit in creatura. Sed numerus et unitas in creaturis non
sunt per modum remotionis tantum, sed per modum positionis; cum
numerus sit quaedam species quantitatis, et unitas principium illius,
et iterum cum se habeant sicut mensura et mensuratum. Ergo cum
nobilius sit esse quam non esse, videtur etiam quod in Deo positive
aliquid praedicent.
1. Contra, secundum philosophum, unum opponitur multitudini, sicut
privatio habitui. Sed privatio non praedicat aliquid positive. Ergo
nec unum. Sed ex unitatibus constituitur numerus. Ergo nec numerus
aliquid positive praedicat.
2. Praeterea, philosophus dicit, quod unum dicitur ex eo quod non
dividitur. Sed hoc est negatio tantum. Ergo videtur quod unum nihil
positive praedicet, et eadem ratione nec numerus ex unitatibus
constitutus.
Respondeo dicendum, quod de quidditate unitatis invenitur diversitas
et inter philosophos et inter magistros. Avicenna enim dicit, quod
unum quod convertitur cum ente, est idem quod unum quod est principium
numeri; et multitudo quae est numerus, est idem quod multitudo quae
dividit ens; et sic vult quod utrumque aliquid positive addat supra ea
quibus adjungitur, eo quod in uno intelligitur esse non solum sicut in
subjecto, sed sicut illud quod clauditur in intellectu suo. Unde unum
est quoddam esse quod non dividitur. Et istud esse non dicit quod sit
esse substantiae: quia sic non inveniretur in accidentibus unitas et
numerus. Nec etiam est esse commune ad substantiam et ad accidens,
quia sic inveniretur aliquis numerus qui non esset accidens. Sed
dicit, quod est esse accidentis, et per illud esse adveniens post esse
completum substantiae dicitur substantia una; sicut per esse albedinis
dicitur esse substantia alba; et inde probat quod numerus est accidens
tantum. Et secundum hoc unitas dicit intentionem accidentalem, et ex
aggregatione talium intentionum efficitur numerus, qui est species
quantitatis. Et hanc positionem sequentes quidam theologi, dicunt,
quod unitas et numerus transferuntur in divinam praedicationem, non
quantum ad esse accidentis vel quantitatis, sed quantum ad rationem
propriam unitatis vel numeri: et ita positive aliquid in Deo
praedicant, sicut scientia et bonitas, et alia quae sic de Deo
dicuntur. Alii philosophi, scilicet Aristoteles et Averroes,
dicunt, quod unum et multa quae dividunt ens, non sunt idem cum uno
quod est species quantitatis. Et hoc rationabile est. Non enim
convenit aliquid contentum sub inferiori esse differentiam superioris,
sicut rationale non est differentia substantiae. Unde nec multitudo
quae est sub quantitate, potest esse differentia entis simpliciter.
Dicunt ergo, quod unum quod convertitur cum ente, nihil positive
addit ad id cui adjungitur, eo quod res non dicitur esse una per
aliquam dispositionem additam: quia sic esset abire in infinitum, si
ista etiam dispositio, cum sit una, per aliquam aliam unitatem una
esset. Unde dicunt, quod unum claudit in intellectu suo ens commune,
et addit rationem privationis vel negationis cujusdam super ens, idest
indivisionis. Unde ens et unum convertuntur, sicut quae sunt idem
re, et differunt per rationem tantum, secundum quod unum addit
negationem super ens. Unde si consideretur ratio unius quantum ad id
quod addit supra ens, non dicit nisi negationem tantum: et eadem
ratione multitudo non addit supra res multas nisi rationem quamdam,
scilicet divisionis. Sicut enim unum dicitur ex eo quod non
dividitur, ita multa dicuntur ex eo quod dividuntur; prima autem ratio
divisionis, secundum quam aliquid ab aliquo distinguitur, est in
affirmatione et negatione; et ideo multitudo dicit in ratione sua
negationem, secundum scilicet quod multa sunt quorum unum non est
alterum: et hujusmodi divisionis hoc modo acceptae in ratione
multitudinis, negatio importatur in ratione unius. Et sic accepta,
unum, et multa sunt de primis differentiis entis, secundum quod ens
dividitur in unum et multa et in actum et in potentiam. Unde sic
accepta non determinantur ad aliquod genus; et sic haec multitudo sic
accepta non est numerus qui est species quantitatis: nec hoc unum sic
acceptum, est unum quod est principium numeri. Sed secundum
praedictos philosophos, Aristotelem, Averroem et Avicennam, unum,
secundum quod est principium numeri, ponit aliquid additum ad esse,
scilicet esse mensurae, cujus ratio primo invenitur in unitate, et
deinde consequenter in aliis numeris et deinceps in quantitatibus
continuis; et deinde translatum est hoc nomen ad alia omnia genera, ut
dicit philosophus. Quidam vero medium inter utrumque tenent,
consentientes Aristoteli in hoc quod unum quod convertitur cum ente,
non addit aliquid positive supra id cui adjungitur; Avicennae vero in
hoc quod dicit, unum, secundum quod est principium numeri, et
secundum quod convertitur cum ente, esse idem, et non differre nisi
ratione; et sic, secundum eos, addit aliquid positive supra id cui
adjungitur. Ratio autem eorum quod unum utroque modo differat tantum
ratione, est. Cum enim unum sequatur actum formae distinguentis, ex
hoc quod forma dat esse, habet unum quod convertitur cum ente; sed ex
secundo actu formae, qui est distinguere ab aliis, habet quod sit
principium numeri, et quod computetur in genere accidentis: quia ista
distinctio secundum rationem sequitur esse completum. Sed hoc non
potest stare: quia si unitas quae est principium numeri, dicatur
secundum rationem privationis, tunc non erit aliquid nisi in anima;
ita etiam nec numerus cujus est principium, unde non posset esse
species in aliquo genere. Est ergo differentia inter duas opiniones
primas, quia prima non distinguit inter unum et multa, prout sunt in
genere quantitatis, et prout sunt primae differentiae entis; secunda
autem opinio distinguit, ut dictum est, paulo Sup., et hanc credo
esse veriorem. Dico ergo secundum hanc, quod numerus et unitas,
secundum quod sunt in genere quantitatis, non inveniuntur nisi in
quibus invenitur commensuratio quantitatis: unde inveniuntur tantum in
rebus habentibus quantitatem continuam; unde philosophus dicit, quod
numerum cognoscimus divisione continui: et hic tantum numerus est
subjectum arithmetici, ut etiam Avicenna dicit. Unde iste numerus et
unitas non venit in divinam praedicationem; sed tantum unum et
multitudo secundum quod sunt de aliis quae consequuntur universaliter
ens: et ita hujusmodi termini nihil addunt in divinis secundum rationem
supra id de quo dicuntur, nisi rationem negationis tantum, secundum
quod Magister dicit in littera.
Ad primum ergo dicendum, quod in multitudine negatio est, secundum
quod una res distinguitur ab alia per negationem; unde in multitudine
est negatio vel privatio realis, secundum quod una res non dicitur esse
alia: et hujusmodi distinctionem per negationem negat negatio importata
in ratione unitatis. Unde dico, quod negatio ista in qua perficitur
ratio unitatis, non est nisi negatio rationis tantum. Omnis enim
respectus qui est entis ad negationem vel ad non ens, non est nisi
rationis. Unde relatio qua refertur ens ad non ens, non est nisi
tantum in ratione: et similiter privatio, qua de ente negatur non
ens, est in ratione tantum, ut privatio privationis, vel negatio
negationis. Et sic patet quod non ponimus distinctionem in divinis
personis secundum rationem tantum, quia dicimus quod una persona
realiter non est alia.
Ad secundum dicendum, quod, ut ex praedictis, in corp. art.,
patet, unum non importat negationem nisi in ratione. Unde secundum
rem magis se habet ad positionem quam multitudo, in qua importatur
realis negatio, secundum quam res a re distinguitur. Et ideo unum in
intellectu est prius quam multitudo, quamvis secundum sensum vel
imaginationem sit e converso, ut dicit philosophus; quia sic composita
priora sunt simplicibus et divisa indivisis: et ideo in definitione
unius non cadit multitudo, sed illud quod est prius secundum
intellectum unitate. Primum enim quod cadit in apprehensione
intellectus, est ens et non ens: et ista sufficiunt ad definitionem
unius, secundum quod intelligimus unum esse ens, in quo non est
distinctio per ens et non ens: et haec, scilicet distincta per ens et
non ens, non habent rationem multitudinis, nisi postquam intellectus
utrique attribuit intentionem unitatis; et tunc definit multitudinem id
quod est ex unis, quorum unum non est alterum; et sic in definitione
multitudinis cadit unitas, licet non e converso.
Ad tertium dicendum, quod haec est vera definitio unius: unum est ens
quod non dividitur; quamvis Avicenna, nitatur eam improbare ratione
inducta. Est enim duplex divisio: scilicet divisio secundum
quantitatem; et talis divisio consequitur rationem multitudinis, eo
quod rationem multitudinis communiter acceptae sequitur ratio numeri,
prout est species quantitatis, secundum quod addit rationem mensurae:
unde dicit philosophus, quod numerus est multitudo mensurata per unum;
et rationem numeri sequitur intellectus divisionis continui: ratio enim
divisionis et quantitatis et mensurae, secundum Commentatorem, prius
invenitur in quantitate discreta quam in quantitate continua: et talis
divisio non ponitur in definitione unius quod convertitur cum ente.
Est etiam quaedam divisio secundum formam vel essentiam, secundum quod
una res per formam suam dividitur ab alia: et ista divisio primo
invenitur in affirmatione et negatione, quae secundum intellectum
praecedit rationem unius, ut dictum est in respons. ad primum. Et
sic patet quod non erit circulus in definitione.
Ad quartum dicendum, quod unum dupliciter dicitur, scilicet quod est
principium numeri, et quod convertitur cum ente. Loquendo de uno quod
est principium numeri, ut dictum est, in corp. art., ponit aliquid
additum supra ens quod dicitur unum, scilicet rationem mensurae: unde
hoc unum potest dupliciter considerari: aut secundum id quod est; aut
secundum id quod consequitur ad intellectum ejus, scilicet relationem
quamdam. Si secundo modo, sic opponitur multitudini numerali
relative, sicut principium ad principiatum, sicut punctus ad lineam,
et sicut pars ad totum et magis proprie sicut mensura ad mensuratum.
Si primo modo, tunc dupliciter: quia vel considerabitur ipsum unum
cum praecisione, scilicet quod est tantum unitas; et sic habebit
disparatam oppositionem mensurae ad alios numeros (quilibet enim
numerus, secundum quidditatem suae speciei, habet specialem rationem
mensurae, sicut species oppositae sunt disparatae) et talis oppositio
reducitur ad contrarietatem, sicut principium: quia species disparatae
distinguuntur differentiis contrariis, quibus primo dividitur genus,
ut probatur 10 Metaph. Vel sine praecisione, et sic unitas nullam
oppositionem habet ad numerum, sed est constituens ipsum. Si autem
loquimur de uno quod convertitur cum ente, sic unum habet rationem
privationis, ut dictum est, in corp. art., respectu divisionis quae
salvatur in multitudine; et ita opponitur multitudini, sicut privatio
habitui, ut dicit philosophus. Unde etiam aequale opponitur magno et
parvo, sicut privatio. Nec unum est privatio illius multitudinis quam
constituit; sed multitudinis quae negatur esse in ipso quod dicitur
unum. Non enim de ratione sua unum privat omnem divisionem; sed
sufficit ad rationem ejus, quaecumque divisio removeatur. Et inde
potest esse quod unum est pars multitudinis, et quod ipsa multitudo
dicitur quodammodo unum, prout scilicet aliquid non dividitur, ad
minus secundum intellectum aggregantem; sicut etiam ipsum malum non est
omnino expers boni, quia non privatur quodlibet bonum per malum.
Ad quintum dicendum, quod multitudo numeralis, quae est species
quantitatis, ponit aliquid in creaturis. Haec autem non transfertur
in divina, nisi forte secundum rationem distinctionis quam habet ex
ratione multitudinis simpliciter. Multitudo vero quae dividit ens,
non addit accidens positive supra ens, sed rationem distinctionis
tantum, secundum quod una non est altera; et sic est etiam in
divinis.
|
|